Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XVIJ. DE LOCO CREATJONJS ANJMAE.

Sic de origine animae, &c. Haec est distinctio Decimaseptima, in qua Magister agit de loco creationis animae, vtrum sit creata in corpore, vel extra corpus, & determinat, quod quicquid sit de anima primi hominis, de alijs tamen tenendum est, quod creantur in corpore, & simul exeunt ad esse cum corpore: ita quod creando infundit eas Deus, & infundendo creat. Et quia huic sententiae directe contrariatur opinio, & sententia Philosophi, qui posuit vnum intellectum in omnibus hominibus, ideo ad istum ertorem excludendum quaero tres Quaestiones.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum