DISTINCTIO XVJJJ.
DE FORMATJONE
CORPORJS MVLJERJS
EX COSTA VJRJ.
In eodem quoque Paradiso, &c. In ista Decimaoctaua Distinctione agit
Magister de formatione corporis mulieris ex costa viri, & haec est difficultas, quae
mouetur communiter; Vtrum mulier fuit producta de costa viri
secundum rationes seminales. Ad eiusdem
euidentiam quaero duas Quaestiones.