Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XIX. DE CONDJTJONE HOMJNJS QVANTVM AD STATVM QVEM habuit ante peccatum.

Solent quaeri plura, &c. In ista Decimanona Distinctione agit Magister de conditione hominis quantum ad statum, quem habuit ante peccatum: Vtrum homo tunc fuerit passibilis, & mortalis, & ideo ad euidentiam distinctionis totius quaero cum Magistro. Vtrum si homo non peccasset, fuisset immortalis. Et videtur quod non, quia impossibile est esse rem sine differentia eius specifica: sed mortale est differentia specifica hominis secundum Porphyrium: ergo. Dices, non est differentia. Contra, saltem est propria passio, & pro eodem habeo. In oppositum est, quia dixit Dominus ad Adam in quacunque hora comederis de ligno, morte morieris, non loquutus est autem de actu moriendi, quia non fuit statim mortuus actu:ergo intelligitur de potentia moriendi: ergo primo non habuit potentiam moriendi, alias non fuisset noua paena, immo paena praecessisset peccatum: ergo. Respondeo, immortalitas potest esse conditio corporis, & etiam animae, ideo pri- mo videndum est de immortalitate corporis, deinde de immortalitate animae. Et quoad primum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum