Praeambulum
Praeambulum
Post haec videndum, &c. In hanc Distinctione vigesima agit Magister de homine quantum ad statum innocentiae in ordine ad naturalem propagationem Quaero ad euidentiam eorum quae tangit Magister in littera verum in statu innocentiae hominis fuissent propagati per commixtionem sexuum; & arguo, quod non, quia in statu illo non debuit esse aliqua indecentia, sed actus commixtionis sexuum est valde indecens cum propter deordinationem istius cum propter hoc, quod corruptibilis tollit virginitatem, tum propter hoc, quia maxime indecens videtur absortio rationis quae videtur esse in actu illo. Vnde 6. Ethicorum dicitur, quod furatur intellectionem saepisse sapientis. In oppositum est illud quod dicit Scriptura Genes. tertio capitulo, Videns Deus hominem, quem produxerat, & dixit: Crescite & multiplicamini. Pro resolutione Dubij, quaeram tres Quaestiones.
On this page