Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXII. DE PECCATO PRJMJ HOMJNJS QVANTVM AD ORJGJNEM, EJ RADJCEM.

Hic videtur diligenter inuestigandum, &c. In hac Distinctione Vigesimasecunda agit Magister de peccato primi hominis, quantum ad originem, & radicem contra contemptum diaboli consensit. Et idcirco quaero circa hanc vnam Quaestionem; Vtrum peccatum primi hominis fuerit superbia. Arguo primo, quod non, quia peccatum primi hominis fuit illud, de quo diabolus tentauit eum, peccatum enim primi hominis fuit ex tentatione diaboli: sed diabolus non tentauit hominem de peccato superbiae, sed de peccato gulae, quia de esu ligni: ergo. In oppositum est Magister in littera, & est sententia Augustini, quod e contra permisit hominem tentari propter elationem sui, quae erat superbia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum