Praeambulum
Praeambulum
Hic videndum est, quid sit virtus, &c. In ista Vigesimaseptima Distinctione agit Magister de perfectione liberi arbitrii, quae Gratia est, & hoc inquantum gratia est virtus quaedam supernaturalis. Quaero autem ad euidentiam huius Distinctionis: Vtrum praeter virtutes morales acquisitas oportet ponere alias virtutes infusas. Arguo primo quod non, quia si oportet ponere virtutes infusas, aut hoc est propter actus alios, vel propter regulam aliquã: sed nec sic, nec sic: ergo. Probo, quod non propter alios actus, quia non experimur alios actus vir tute infusa, sed ante sola acquisita, vnde ex frequenter ieiunare possumus habitum acquirere, sicut si infunderetur. Probo etiam, quod non propter regulam aliam, scilicet regulam virtutum moralium, ita: Sic se habet recta ratio supernaturalium, vt Scriptura diuina, quoniam dictamine scripturae, & studio naturali possum acquirere habitum naturalem ex hoc, quod frequenter studeo, sicut si infunderetur. In oppositum est illud Sapien. 6. Sobrietatem diligite, & iustitiam, quibus in vita nihil est vtilius hominibus.
On this page