Praeambulum
Praeambulum
Praedictis adijciendum est &c. In ista Distinctione xxxiiij. in genere occasionaliter quaerit de transfusione peccati parentum in filios, & hoc vt clarius elucescat, quomodo peccatum originale a parentibus traducatur in filios. Et quia non videtur, quod peccatum aliquod possit traduci a parentibus in filios, nisi sit aliqua forma, quae traducatur a parentibus ad filios, ideo quaero ad euidentiam pleniorem circa hoc duas Quaestiones. Prima est: Vtrum peccata parentum possint transi- re in filios. Secunda est: Vtrum caro hominis traducatur a parentibus, sicut caro aliorum animalium.
On this page