Quaestio 1
Quaestio 1
QVAESTIO VNICA. 1 Primo. Vtrum decedentes cum peccato originali puniantur paena sensus. 2 Secundo: Qualis est status decedentium cum peccato originali.
Articulus 1
Utrum decendentes cum peccato originali puniantur poena sensus
DE primo est communis Ecclesiae sententia, quod sicut non habuerunt experientiam delectationis in peccato actuali, sic non experiantur paenam affligentem, & tristitiam actualem. Sed du bia sunt hic aliqua. Primum est de dicto Augustini. Secundo, quia videtur, quod sciunt vitam aliam esse beatam, quam tamen sciunt se non habere, & tamen inclinantur naturaliter ad habere illam. Ad ista, ad primum dico, quod Augustinus est ibi glosandus, accipit enim ibi ignem aeternum, pro quacumque paena damnati, quae est aeterna; siue per ignem illum intelligit tenebras aeternas: ex quo patet, quod illud quod dixerat, quod omnes, qui nascuntur ex concubitu maris, & faeminae, omnes nascuntur in peccato: non concludit beatam Virginem natam fuisse cum originali, alias, sequeretur, quod nullus posset excludi. Pari ratione erit, cum dicitur, quod omnes decedentes in illo puniuntur aeternis ignibus, & tunc non sunt exclusi paruuli.
Articulus 2
Qualis est status decedentium cum peccato originali
AD secundum, est valde difficile, dicunt qui dam, quod erunt in tenebris, & nihil scient de gloria paradisi. Contra, quia animae eorum non grauantur a corpore: ergo sunt magis prae- ditae scientia, quam nos. Alij dicunt, quod apprehendunt illam sibi improportionatam; secundum autem rectam rationem nullus dolere debet de carentia boni non potentis ei competere, sicut ego non doleo, quia non sum Rex Franciae. Sed contra; imo videtur, quod gloria fuerit eis proportionabilis: & si non per naturam, vel meritum proprium, tamen per gratiam sacramentalem: vnde videbunt vitam gloriae compe. tere quibusdam per solam gratiam, & sacramentum, quare non dolebunt se illam gratiam non habuisse. Alij dicunt, quod in eo non dolebunt, quia gloriam illam non amiserunt propria culpa. Sed contra: Si regnum auferretur Regi sineculpa, multo magis doleret, quam si auferretur ei cum culpa: quod idem videtur in proposito, ex quo(si superuixissent) poterant peruenire. Respon deo dico, quod dolor quidam est essentialis, qui est datus a Deo in paenam, & talem dolorem non experientur, talis enim est aeternus. Alius deinde est dolor voluntarie assumptus: & tamen non video, quare non possint per momenta temporis sic tristari; nec video, quare repugnat eis dolor, nisi forte illo in quo assistit miseria damnatorum. Videtur ergo, quod quando cogitabunt actualiter, tunc dolebunt, & sicut non erunt in continua cogitatione de illa carentia, sic non erunt in continuo dolore. Potest etiam dici, quod in voluntate eorum erit dolere, & non dolere: ideo non curo de hoc.
Quantum ad secundum Articulum de eorum situ, audiui aliquos dicentes, quod tota terra erit eis sub situ, alias essent incarcerati, quod est paena magna sensus; vnde dicunt, quod ibunt circumquaque, vt vadunt per terram totam, & acquirunt magnam notitiam de rebus creatis, solatiando, congaudendo, & spatiando, ac de rebus disputando; sed quia quaestio ista non quaerit possibile. Sed factum, & ad hoc non habetur expressa auctoritas, ideo nihil determino quoad praesens.