Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXXX. AN ALJQVJS ACTVS FACTVS EXDELJBERATJONE POSSJT ESSE INDJFFERENS ad bonum, & malum.

Post haec de actibus &c. In ista Distinctione xxxx. quaero sicut Magister quaerit: Vtrum aliquis actus factus ex deliberatione possit esse indifferens ad bonum, & malum: & arguo, quod non: quia sicut se habet actus intellectus ad bonitatem, vel malitiam suam, quae sunt veritas, & falsitas, sic se habet actus voluntatis ad propriam bonitatem, & malitiam moralem: sed nullus est actus intellectus, qui non sit verus, vel falsus: ergo nullus est actus voluntatis, qui non sit bonus, vel malus. In oppositum est, quia secundum hoc non esset actus aliquis, in quo non esset meritum, vel demeritum, quod falsum est, quia multi sunt actus indifferentes ad meritum, & demeritum, & huiusmodi sunt fricatio barbae, & leuatio festucae, & huiusmodi. Consequentia probatur, quia nullus actus videtur esse bonus, qui supposita charitate non sit meritorius.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum