Praeambulum
Praeambulum
Hic dicendum est, &c. In ista distinctione Quatuor agit Magister de suscipientibus Sacramentum baptismi, & quia Magister hic sermonem facit & de re Sacramenti, & & de suscipientibus rem Sacramenti, ideo inquirendum primo de re Sacramenti. Secundo de suscipientibus.
Quantum ad primum quaerendum est de duobus. Primo de re prima, quae datur in ba- ptismo, scilicet de characttere: Secundo de re, quae secundo datur, scilicet de scientia, & virtutibus. Quoad primum quaero quatuor quaestiones.
1 Prima est: Vtrum character sit aliquid absolutum in anima, de genere qualitatis, vel relationis tantum. 2 Secunda est: Vtrum posito, quod sit absolutum de genere qualitatis, vtrum sit de secundaspecie qualitatis. 3 Tertia est: Vtrum sit in prima specie qualitatis. 4 Quarta est: Vtrum sit subiectiue in essentia animae, vel in potentia.
On this page