Quaestio 2
Quaestio 2
Articulus 1
Utrum Baptismus possit iterari.
AD secundam quaestionem, Vtrum Baptismus possit iterari, respondeo quod non, sine poena irregularitatis, sciendum tamen quod iteranti Baptismum solemni- ter poena talis non potest dimitti, nisi a solo Papa: sed iteranti ipsum secrete, dimitti potest ab alio puta a proprio Episcopo.
Sed quid de iterato baptizato, estne irregularis? Respondeo, aut est rebaptizatus scienter, aut ignoranter. Si scienter, manifestum est, quod estt irregularis, vt patet per illud de Consecratione. dist. 4. cap. qui his.
Si vero quis sit rebaptizatus ignoranter, potest dupliciter contingere, vel ignorantia Juris, vel facti, & de vtroque modo videtur illud capitulum praedictum intelligere, quod bis baptizatus sit irregularis.
Tamen Glosator mouet ibi quaestionem istamt, & arguit ad partem negatiuam, quia alias vnus malus sacerdos posset omnes de parochia facere irregulares bis eos baptizando: ideo quia hoc videretur nimis durum, dicit Bartholus Closator, quod illud capitulum intelligendum est de ijs, qui ignorantur baptizati sed ignorantia iuris, non de ijs, qui ignorantia facti. Vnde si puer bis baptizaretur, non est irregularis, quia est ignorans simpliciter, non solum ius, sed ipsum facum.
Quidam autem dicit, quod illud capitulum est antiquum ius, & hodie cessat. Glosator vero tenet vltimo quod sic, & ad argumentum in contrarium respondet, quod non est inconueniens, quod damnum aliquod cuiusmodi est damnum irregularitatis, eueniat homini sine culpa, sicut sine culpa est, quod mutilatus sit ineptus ad ordines Ecclesiasticos suscipiendos, dicit tamen quod in huiusmodi irregularitate legislator potest libere dispensare.