Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO X DE EXISTENTIA Corporis Christi in Sacramento Eucharistiae.

Sunt quidam alj, &c. Postquam immediate in Distinctione Nona determinauerat Magister de Sacramento Eucharistiae in comparatione ad suscipientem, in ista Distinctione Decima incipit determinare de ipso in comparatione ad contentum, scilicet ad corpus Christi.

Ideo ad euidentiam huius materiae pleniorem quaero quatuor Quaestiones. Prima est:

1De existentia Corporis Christi in Eucharistia. quid sit formaliter, Vtrum sit respectus extrinsecus adueniens, vel sit aliquid de genere relationis, vel quid sit?

2Vtrum corpus Christi incipiat esse in Sacramento realiter vi conuersionis, absque aliqua mutatione reali facta circa corpus Christi.

3 Vtrum corpus Christi sit in Sacramento altaris sine quantitate propria.

4 Vtrum in hoc quod quantitas corporis Christi es concomitanter in hoc Sacramento, absoluatur ex hoc legibus quantitatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum