Quaestio 3
Quaestio 3
Articulus 1
Quando miraculose apparent imagines post consecrationem, an tunc sumendum sit corpus Christi, vel adorandum.
ARTICVLVS VNJCVS. Quando miraculose apparent imagines post consecrationem, an tunc sumendum sit corpus Christi, vel adorandum.
QVANTVM ad tertiam quaestionem arguo primo, quod imago, quae apparet quandoque circa species Sacramenti, sicut apparuit quam doque puer tempore sancti Lu douici, sit vere corpus Chriua&σv sti: Quia talis imago licite adoratur: sed non adoraretur, si esset aliud quam corpus Christi: ergo. In oppositum est, quia Christus existens sub Sacramento, non potest videri oculo corporali, vt alias dicetur.
Respondeo, pono aliquas propositiones. Prima est isa, quod subtracta solummodo actione diuina, quae retinet quantitatem corporis Christi, ne slua: in proprietates suas, corpus Christi appareret in Sacramento visibiliter, nullo alio facto circa corpus Christi.
Hanc conclusionem probo, quia vbi subiecum aliquod caret actu proprietate aliqua naturaliter sibi debita, propter aliquod extrinsecum impediens, solo remoto prohibente a subiecto, nulla alia mediante actione, seu miraculo, illud prorũpit & exit in actum, secundum illam proprietatem suam. Exemplum est manifestum de aqua, quae remoto agente extrinseco ipsam calefaciente nulla media actione alia, exit in actum frigiditatis debita sibi naturaliter. Idem patet & de graui, quod nulla media actione, solum remoto prohibente statim fit in actu respectu motus deorsum, sed com mensuratio, positio, siue situatio, & alia huiusmodi sunt proprietates, quae insunt quantitati in secundo modo dicendi per se: Deus autem prohibet quantitatem corporis Christi esse in actu respe ctu harum proprietatum: ergo subtraca sola diuina actione tenente quantitatem sine suis proprietatibus, slueret quantitas corporis Christi in proprietates suas, & esset in altari dimensiue situata, & commensurata, habens positionem, & caeteras passiones, quae conueniunt quantitati alteri naturali: loc autem posito, corpus Cristi esset ibi aptum videri, sicut corpus aliquod naturale, vnde ma gis est nunc miraculum, quod corpus Cristi existens secundum quantitatem suam, & qualitates absolutas, quales habet in caelo, sub Sacramento non videatur, quam si corporaliter videretur; quia si videretur, dimitteretur corpus Christi suae naturali conditioni, nunc autem quod non videatur, hoc est, quia subtrahitur, quod ei naturaliter deberetur.
Hanc Propositionem confirmo in simili quodam, quia enim natura humana naturaliter determinat sibi propriam suppositionem, ideo si dimitteretur a Verbo, tunc natura actione alia mediante statim profluet in suppositum proprium; cum enim corpus Christi determinet sibi proprietates naturales, quae insunt cuilibet alteri corpori naturaliter, sequitur quod si subtrahatur diuina actio, quae nonc est circa corpus Christi, flueret naturaliter in suas proprietates.
Vnde si quaeras. Vtrum sit miraculum, si appareat corpus Christi sub speciebus, dico, quod non est miraculum proprie, sed magis subtractio miraculi, quia miraculum est, quod existens realitor in Sacramento non videatur.
Secunda Propositio est: An imago apparens in Sacramento sit ipsemet Christus? Respondeo, quandoque in Sacramento apparuit frustum carnis, & tunc cum illud apparet, dico, quod non est ipse Cri stus. Quandoq. vero apparet in forma pueri, & tunc yotuit esse corpus verum Christi, verumtamen reductum ad quantitatem pueri per dotem subtilitatis.
Quomodo potest cognosci, quando sit ipsemot Christus in Sacramento? Respondeo, aut desinunt esse species illae panis, vel vini, & tunc non manet amplius Sacramentum: illud vero quod apparet, siue maneat Sacramentum, siue non, non est corpus Christi in Sacramento, imo est corpus existens sub modo opposito existendi in Sacramento. Quandoque vero vni circumstantium apparet imago, alteri autem species, & non imago, & tunc dico, quod credendum est, quod nil sit ibi reale vltra Sacramentum, & rem Sacramenti, sed tantum facta sit immutatio aliqua circa sensum videntis: vel posset esse, quod ibi esset vera res, puta corpus Christi, vel aliud aliquid in esse naturali, & quod Deus prohibet, ne multiplicet se ad alios, & est ibi verum Sacramentum: quod autem apparet, vel apparentia sola est, vel res aliqua, puta corpus Christi, vel aliquid aliud.