Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XII DE ACCIDENTIBVS remanentibus post consecrationem.

Si vero quaeritur, &c. In ista Duodecima Distinctione agit Magiser de transubstantiatione quantum ad concomitans, scilicet de accidentibus, quae remanent post consecrationem, & inquirit Magister de ipsis quantum ad duo, scilicet quantum ad eorum separationem, & quantum ad eorum naturalem operationem.

Et quia operatio accidentium possibilis, vel impossibilis oritur ex eorum entitate, ideo inquiram in praesenti de tribus, scilicet de ipsorum entitate: secundo de ipsorum separabilitate: & tertio de ipsorum naturali operatione.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum