On this page
Praeambulum
Praeambulum
Solent etiam nonnulli perscrutari. In ista Distinctione Quadragesimaquarta Magister agit de modo resurgendi, comparando illud, quod fuit de substantia naturae ante mortem, ad illud, quod resurget in resurrectione; agit & de poena spirituum, & corporum damnatorum, ideo in praesenti Distinctione, quaero quatuor quaestiones.
1 Prima est: Vtrum materia, quae suit de veritate humanae naturae, resurgat in duobus, vel in altero. 2 Secunda est: Vtrum spiritus incorporei possint pati ab igne corporeo. 3 Tertia est occasione huius de dote impassibilitatis. 4 Quarta est: Vtrum corpora damnatorum patiantur ab igne infernali, passione reali tantum, vel vtraque.