Praeambulum
Praeambulum
Samaritanus, &c. In isto quarto Libro postquam Magister in aljs Libris egit de rebus, agit nunc de signis, idest de Sacramentis, quae sunt signa effectus Dei in anima nostra, scilicet gratiae, & agit Magister in ista prima Distinctione de Sacramentis in generali, scilicet quoad eorum definitionem, quid sunt, & quo ad finem quare instituta sunt, & quo ad eorum diff erentiam, ex quibus etiam constent, quare ex verbis & elementis.
Quod vero de Sacramentis dicitur, quod efficiunt, quod figurant, ideo in definitione ista inquiro de duobus. Primo de causalitate ipsorum Sacramentorum in generali: secundo de eorum definitione, & quidditate. Ad euidentiam primi quaero quatuor quaestiones. Prima est.
1 Vtrum in Sacramentis nouae legis praeter virtutem increatam oporteat ponere virtutem infuxam Sacramentis formaliter inhaerentem, quae sit causa gratiae in anima nostra effectiue, ita quod Deus mediantibus Sacramentis virtute eis infusa, dicatur gratiam in anima creare.
On this page