Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Distinctiones 5-7
Distinctio 8
Distinctiones 9-13
Distinctio 14
Distinctio 17
Distinctiones 22-26
Distinctio 29-31
Distinctiones 35-37
Distinctio 38
Distinctiones 40-41
Distinctiones 42-44
Distinctio 45-47
Distinctiones 48-50
Liber 2
Distinctio 1
Distinctiones 2-3
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctiones 10-11
Distinctiones 16-18
Distinctiones 23-24
Distinctiones 25-26
Distinctiones 27-29
Distinctiones 30-33
Distinctio 34
Liber 3
Distinctiones 3-12
Distinctiones 13-18
Distinctio 30
Distinctiones 37-40
Liber 4
Distinctio 1
Distinctiones 2-6
Distinctiones 8-13
Distinctiones 14-23
Distinctiones 24-25
Distinctiones 26-42
Distinctiones 43-50
Quaestio 4
Uarto Circa productionem creatura rum in greatiali. Quero vtrum creaturarum aliquam deus potuerit producere ab eterno. Et arguo quod non de omni producto aliquando fuit verum dicere quod ipsm producitur. si ergo aliqua creatura pro duceretur ab eterno aut numquam esset producta: sed sper esset si produci: vel suum productum esset: sequeretur suum produci. ergo nonsi pro ducebatur nec fuit ab eterno. Secundo cuiuslibet creature non esse: naturaliter precedit suum esse / ergo est impossibile aliquam produci nisi de non esse. antecedens videtur esse augustini ad simplicianum dicentis. creatura est ex eo quod omni potentis voluntate ex non esse ad esse producta est eius substantia
¶ Tertio si sic: ergo potuit ab eterno produxisse hominem qui h abuisset os prius apertum et postea clausum. sed hoc est impossibile. ergo. consequentia videtur nota / cum non sit maior ratio quod non quam quod sic falsitas consequentis seu impossibilitas probatur / quia aliquod tempus finitum precessisset. in quo fuit os apertum quod / terminabatur ad tempus quo fuit clausum / ergo non fuit infinito tpere etc Oppoositum pro quacumque mensura imagina bili deus fuit potens producere creaturas: pro eadem potuit producere. sed sine initio et ab eterno fuit potens ergo.
Articulus 1
QUantum ad primum notandum est quod (vt ait augustinus quinto super gensim ad litteram) antequam creature fierent erant: et non erant. erant in dei scientia non erant in sua natura. deus autem creaturas cognoscit cognoscendo essentiam suam et quia nichil potest cognosci ab aliquo: quin a liquo modo: sit in cognoscente: ideo necesse est: res ab eterno aliquo modo fuisse in deo
¶ Pro quo secundo notandum quod res: ab eterno dupliciter possunt dici fuisse in deo. secundum quod resdupliciter ad deum comparari possunt. scilicet vt est essentia: et vt est causa ab extra productiua libere et cognitiue. primo modo omnis substantia vel essentia creata: eternaliter et sup reminenter secundum sui perfectionem: fuit in essentia diuina: ymo ipsa pe nitus fuit supereminenter omnis perfectio creaturarum. Secundo modo creature dicuntur fuisse in deo causaliter vtin causa et potentia productiua. quia deus illas producere potuit et creare. Primo medo erant absolute. et sic esse: est esse penitus indistinctum a summo et simplicissimo esse: ita quod esto quod deus nullam creaturam produxisset: adhuc omnis perfectio communicata: a diuino esse creaturis: fuisset supereminenter in deo: ab ipso penitus indistincta realiter. quia ipse vere fuisset summe ens. summe viuens summe intelligens. summe volens. ymo summa vita etc. Nec per productionem rerum desineret hoc esse licet ipsas perfectiones vel modos ipsos perfectionum communicatiue determinauerit ipsis creaturis Secundus modus: creaturarum essendi in deo tanquam in causa (quod est esse causalitatis) est modus respectiuus causa esse ad causatum seu ad causabile generaliter: et sic esse: est esse potentiale: quod semidistinguitur ab esse diuino quod est accidentale esse summe: et hoc modo essendi creature a deo eternal ter differebant. sicut causale et potentiale: a causa et actu simplicissimo. Et sicut creature dupliciter eram in deo: sic etiam et hoc duplici modo eas fuisse: deus ab eterno cognouit. scilicet et vt sunt supeminenter in eius essentia. et vt causaliter in eius potentia. Primo m eonintelligere creaturas: est intelligere eas vt non dist in guuntur ab ipso. ymo hoc modo intelligere creatu ras non est aliud quam intelligere suas perfectiones: secundum varios gradus ineffabiliter communicabiles creatur ris. Secundo autem modo est intelligere ipsas vt factas ab ipso et vt sic sicut causabilia a causa prima: distinguntur: et hoc est proprie intelligere ipsas pro vt intelligere est actorectus ad obiectum extrinsecum terminatus. Prima propositio quo ad primum modum essen di cuiuslbet creature: in deo secundum perfectionem super eminenter existentis (vt sic) vera essentia eternaliter praefuit. probatur. cuiustet perfectio creature supreminenter eternaliter fuit in deo ergo cuiustet creature essentia vt sic eternaliter fuit. antecedens cuilibet catholico est verum. et consequentia probatur: quia cuiustem perfectio est ipsius essentia. et econuerso. Preterea quelibet creatura ante sui productionem fuit vera vita in deo et nulla creatum ra incipit esse vita in deo ergo quelet creatura ab eterno fuit vita in deo. Prima pars rationis est nota ex euangelio iohamnis: et secunda pars patet: quia quicquid est in deo vita: semper fuit in deo vita. alias deus in cepisset cognoscere aliquod producibile. quod est erroneum.
¶ Ex qua propositione sequuntur iste. Prima est Quelibet creatura perfectius esse habet in deo quam sit esse quod habet in genere proprio
¶ Secunda. Non quodlibet esse verum et reale creaturarum: est esse causatum. hoc. patet quia esse vita in deo non fuit eternaliter esse causatum.
¶ Tertia. Si aliqua creatura annichilaretur deo secundum esse creatum: adhuc tamen ipsa mane neret in deo secundum esse increatum: quo anie sui productionem eternaliter prefuit.
¶ Quarta. quelibet creatura ab eterno habuit in deo esse verum reale: antequam produceretur in esse
¶ Quinta. cuiuslibet creature esse creatum inprprio genere: est imperfectius: ab ipsius esse in creato in essentia diuina. Et si queratur quare deus produ xit creaturas: si tam perfectum esse habuerunt ab eterno in deo. Responsio. quod ad hoc vt tale esse et per fectiones creabilium (que continebantur in deo) per ipsarum creationem etiam in seipsis communicatiue reciperent. et in hoc apparet bonitas dei.
¶ Sexta propositio. si creare: sit ex nichilo aliquida producere: non solum deus sed causa secunda potest creare. pater quia potest aliquid de nichilo produ cere: probatur nam agens naturale potest produce re formam substantialem in materia. sed talis forma (vt dicit aristoteles circa finem septimi methaphysi ce) nec est elementum nec ex elemento. Ex quo colligitur quod quamquam in aliquo producatur forma non tamen ex a liquo. et quia maxime putauit quod aliquid crearetur si fieret ex nichilo: ideo posuit latitudines formarum in que libet et quia videbat quodlibet fieri ex quolibet: ideo dixit quodlibet esse in quolibet
¶ Septima. Aliquid fieri ex nichilo secundum mentem philosophi et secundum vritatem: est aliquid fieri nullo praesupposito. quia si forma fieret per se: fieret ex nichilo. quia fieret effectuo non praesupponens alium effectum. sed si sit matria: non fit ex nichilo sed fit effecto in effectu. isto modo nullum agens naturale potest facere aliquid ex nichilo. Si vo loquamur de esse causalitatis creaturarum in diuina essentia vt causa productiua. est Sic pono aliam propositionem que est: quod nul lius creature absolutum esse (sed precise potentiale et conditionatum) prefuit antequam produceretur in else. hec probatur quo ad primam partem sic: quodlibet absolutum esse crcature vt a deo causaliter est: est esse causatum in genere proprio ergo conclusio vera quo ad primam partem / consequentia nota. antecedens patet demonstrato homine: ipsius esse hominem: esse animal: esse viuentem: que a deo sunt causaliter in genere proprio: et similiter de quolibet actuali esse: est esse creatum: quo ad secundam partem probatur. quelibet creatura antequam produceretur: potuit produci. et fuit nota deo posse produci. ergo cuiuslibet creature esse potentiale in genere proprio et esse cognitum quo cognoscebatur a deo prefuit antequam produceretur in esse. quo autem esse potemtiale rei antequam producatur in esse sit aliquid decla ratur per simile in naturalibus. nam certum est quod nunc nulla rosa est et omnis arbor (quam vocamus rosanam) estiuo tempore producet rosam. et non aliumflorem. aut hoc est quia rosa habuit esse potentiale in arbore quod non habuit alius sios: et habetur propositum: aut non magis habuit tale esse quam a lius flos: et et tunc petatur quare magis producet rosam quam alium. Si dicatur quod in ipso est semenproductiuum in genere cause ergo quod producitur exigit de potentia in actum. quod est propositum vt quid etiam datur distinctio de potentia propinqua et remota: mnisi sint diuersimodi potentialium: respectu creaturarum producendarum in esse Dicendum ergo quod creatura comparata ad deum vt causam: et sic cognita: habuit verum esse potentiale et cognitiuum: uia vere cognoscebatur a deo. et poterat ab eo produci antequam produceretur in esse proprio¬
¶ Nona propositio. quod non est idem producere et creare: idem dico adequate: patet quia producere est commune ad producere ex nichilo et ad producere ex aliquo. Creare autem est ex nichilo aliquid facere. sicut patet perimagistrum: libro secundo distinctione prima.
¶ Decima propositio. Ticet quelibet res de no uo producta sit creatura: non tamen quelibet talis est creata: patet ex premissa.
¶ Undecima. Non quelibet creatura: est creaa in suo esse existentie indiuiduali specifico. patet de productis per generationem.
¶ Quodecima deus per se agendo potest educere aliquam rem de potentia materie: contra monachum libro secundo questione prima in solutione dubii tertie questionis propositione secundat probo cuiuslibet create potentie: agere vel actionem deus potest supplere: ergo.
¶ Decimatertia propositio. Non quodlibet agere dei sine coactione creature: est creare: contra eundem. quia se solo fecit aut facere potuit hominem de limo terre: patet etiam ex premissa.
¶ Decimaquarta. Cum ipso dico quod si b. quod est in potentia materie creatur preter hoc quod educatur de potentia materie: impossibile est idem b posteaeduci de potentia materie. probatur quialias b esset bis producibile preter eius destructionem. quod est impossibile. Decimaquinta contra ipsum educere de potentia materie non necessario includit agere creature patet ex duodecima premissa Notandum etiam quod intitulo questionis: ly ab eterno ponitur dupliciter vno modo vt determinet ly potuit. Alio modo vt determinet hoc verbum producere et secundum istos modos variatur sensus questionis: et siue ab eterno determinet ly potuit: siue determinet ly producere: idem volo intelligi per ab eterno id est sine initio vel sine inceptione creature: quamuis aliis modis dici possitquos dimitto¬
Articulus 2
QUantum ad secundum articulum Sit prima conclusio ista. Aicet quelibet creatura sit facta siue producta de non esse adesse: et per consequens habuit ini tium sui esse: tamen hoc non potest euidenter demonstrari.
¶ Prima pars probatur autoritate scripture: in principio creauit deus celum et terram. et iohannis primo omnia per ipsum facta sunt. secunda pars probatur. quia celum esseproductum de nouo: et incepisse esse non potest demonstra ri. consequentia nota: antecedens patet. quia est articulus fidei: tum etiam quia rationes hoc probantes scilicet quod celum sit creatum: sunt solubiles: illi qui non creleret scripture.
¶ Et confirmatur. quia mundum istum sensibilem habuisse initium sui esse: non est demonstrabile ergo. consequentia patet: antecedens videtur notum. quia philosophi posuerunt ipsum esse eternum: et quasi demonstrasse eius eternitatem se puta uerunt.
¶ Item. quia est articulus fidei sicut dicitur in ymbolo quod deus est creator omnium visibilium et inuisibilium.
¶ Correlarium. quamuis non possit euidenter proba ri mundum cum tempore incepisse: nulla tamen phiosophorum doctrina probat mundum non factum eu ab eterno fuisse.
¶ Prima pars patet ex conclusione. secunda probatur. quia fides nostra nichil asserit cuius oppositum possit euidenter probari. sed fides nostra asserit mundum factum ergo.
¶ conuenire alicui per prius natura dupliciter. vno mo er do positiue. et isto modo prior natura: est substantia vel subiectum accidente alio modo dicitur aliquid lio prius natura priuatiue. inon quod insit alicui positite sed quod inesset ei omni extrinseco circunscripto et si bi conueniret: et isto modo dicimus quod in materia natura prior est priuatio quam forma: ita quod ad habendam priuationem id est ad esse materiam priuatam suffitit sola materia omni alio circunscripto. nec tamen priuatio est de ratione eius: nec forma nec ambo sinul Ista distinctio est scoti libro secundo: secunda questione. distinctione prima. Sic ergo intelligo conclusionem quod quelibet creatura quantum est ex se haberet non esse. sed habet esse ab extrinseco impedienet suum non esse faciendo ipsam creaturam esse. ideo natura prius habet non esse quam esse: quia ex se habet non esse. id est omni alio circunscripto haberet non esse et tenderet in non esse: sed esse habet solum abextrimseco scilicet a deo. Tertia conclusio: quod si aliqua creatura fuisset sine initio creata seu producta a deo: non idcirco foret deo coeterna. probatur quia hoc stante: adhuc non esset eterna ergo. consequentia nota. quia si non esset eternum. nequem esset deo coeternum. probatur antecedens. quia eternum et immutabile se inuicem inferunt scilicet quia omne eternum est immutabile et habet totum esse suum simul. id est totam durationem suam simul. et ni hil sibi preteriit. nec futurum erit. sicut patet per boe tium quinto de consolatione prosa vltima dicentem Eternitas est interminabilis vite tota simul et perfecta possessio etc. Et concordat anselmus mone vicesio quarto et. 2. Constat autem quod si mundus fuisset alinitio vel aliqua creatur a adhuc non sequeretur necessario quod sibi non esset aliquid preteritum. ergo. Item non esset immutabilis omnino ergo.
¶ Quarta conclusio: licet impossibile sit et fuis set impossibile / aliquam creaturam eternam esse: non tamen est impossibile vel non fuisset impossibile creaturam sine suo initio esse productam. prima pars probatur quia nuper dictum est impossibile esse creatu ram immutabilem: ergo. secunda probatur non magis est impossibile creaturam esse perpetuoa parte antequnesse perpetuo a parte post sed secundum non est impossibile ergo. Sed cundo quia creaturam fuisse sine initio non est impossibile ex parte creature. quia pro quacunque duratio ne ymaginaria / infinita non repugnat creature esse nec est impossibilis ex parte dei / plus vna duratio quae alia / quia sicut ignis de facto vel sol vel lucidum ha bet essectum sibi coeuum / et tamen effectus ignis est al igne et effectus solis a sole: ita nulla repugnantia vid etur creaturam fuisse sine initio productam a deo et simul duratione cum ipso.
¶ Tertio quia non im plicat contradictionem fuisse mundum ab eterno id est sine initio. ergo ipsum fuisse sine initio non est euidenter impossibile / patet per conclusionem primam quod si non est demonstrabile mundum incepisse: non videtur impossile mundum fuisse productum sine initio
¶ Quita conclusio et responsiua deus ab eterno potuicreaturam producere siue ly ab eterno deturminet ly potuit siue ly producere probatur in primo sensu quia non incepit posse producere creaturam ergo. secunda pars patet ex conclusione premissa immediate. Et confirmatur quia non videtur maior repugnantia deum creaturam aliquam sine initio ab eterno produxisse quam creaturam ab eterno praedestinasse: sed secundum conceditur scilicet quod deus potuit ab eterno predestinasse sortem ergo primum non est impossibile scilicet sortem esse productum vel fuisseproductum ab eterno.
¶ Sexta conclusio: si b. creatura non fuit inc. instanti preterito / deus modo non potest facere b / fuisse inc. probatur non est plus possibile. b quod non fuit in c istanti fuisse inc instantisquam sit possibile a quod fuit in c. istanti non fuisse in c. sed secundum est simpliciter impossibile. quia tunc preteritum posset fuisse ipreteritum / contra articulum parisien sem. ergo primum est simpliciter im possibile. et per consequens deus non potest etc.
¶ Ex quo infero quod nullam creaturam que non fuit ab eterno deus nunc posset facere ifuisse ab eter no / patet ex conclusione.
¶ Secundo quia ex quo de facto nulla creatu ra fuit ab eterno / deus modo non potest facere ali quam creaturam fuisse ab eterno patet similiter per conclusionem
¶ Tertio aliqualiter fuit ailquid possibile fieri quod taliter nunc non est possibile fieri. quia fuit possibile adam de nouo fieri et nunc non est possible. ergo.
¶ Septima conclusio: quod non implicat contradi dictionem / mundum fnisse libere productum a deo si ne initio / contra quandam opinionem quorundam modernorum. probatur non implicat contradictionem / mundum fuisse productum pro quacunque mensura ymaginabili versus ante. Nam si aliqua est yma ginabilis in qua non potuit / sit illa a tunc non sequitur quod deus necessario distulit productionem mundi vel tra a. et non potuit libere producere mundum antea. vel in a / quod est falsum.
¶ Item non plus implirat deum libere produxisse sortem ab eterno: quam ipsum libere predestinasse. ergo sicut libere predestinauit ab eterno sortem etc
¶ Ex istis videtur mihi non bene dixisse monachum / libro secundo. questione tertia. conclusione seta / quod deus nec ab eterno nec ex tempore producere potest vel potuit actum meritorium veldemeritorium Suum motiuum est quia non potest nec potuit producere se solo aliquem talem actum. Sed apparet mihi defectus multiplex in motiuo. Primus quia non sequitur deus non potest nec potuit a se solo / ergo deus non potest nec potuit a / patet istud de effectibus conplexis de quibus in precedenti questione / prima scilicet huius libri / conclusione quinta dictum est. Item quod dicit quod ex tempore deus non potest actum meritorium producere non est verum quia dicit propheta omnia opera nostra operatus est nobis.
¶ Item apostolus vnus et idem spiritus operatur omnia in omnibus / et multa similia. vnde licet deus non possit mereri in natura diuina: potest tamen producere actum quemlibet meritorium et de facto producit quantum ad essentiam et quantum ad ipsum esse meritorium / est eti am ab ipso deo. Item concedendum est quod deus potest mereri: quia in natura assumpta de facto meruit filius dei et non natura assumpta.
Articulus 3
¶ Uantum ad tertium articulum ad rationes principales. ad primam dicoquod si aliqua creatura fuisset ab eterno secundum sensum datum in positione / ipsa infinito tempore fuisset in produci et in productum esse / diceres ergo non esset permanens Respondeo nego consequentiam. et est instantia de filio in diuinis.
¶ Ad secundum dico quod naturaliter cuiuslibet a creature non esse / prius est quam esse et si fuisset b creatura sine initio non esse b. prius fuisset natura (sed non duratione) esse eiusdem. Etiam augustinus loquit de facto. et hoc est verum quod de facto quilibet prius pabuit non esse et cuiuslibet non esse praecessit suum esse et non negat augustinum quim de possibili potuerint aliter esse.
¶ Ad tertium admitto casum et dico quod iste homo habuisset os per infinitum tempus. appertum infinitum. scilicet in ante / et finitum in post vsque ad clausuram vel vsque dum primo clausit / nec hoc est inconueniens tempus scilicet finitum ab ante esse finitum in posi¬
¶ Sed contra conclusionem principalem que est quinta dubitatur / et videtur si esset vera: quod deus non potuit libere producere aliquam creaturam ab eterno sic arguendo / si deum producere b. fuisset eternum impossibile fuisset deum producere b contingenter seu libere nisi posiquam produxit b. ergo non produce re b non fuit possibile sine initio / id est ab eterno / consequentia patet. quia quamdiu vnum contradictoriorum est necessarium / tamdiu reliquum est impossile / quapro pter si deum producere b sit eternum. b esse fuisset necessarium / quia non potuisset annichilari quin pri¬s fuisset per tempus infinitum / ymo per illud fuisset independens et non possibile non esse.
¶ Secundo impossibile fuit deum non esse libe rum / tam ad producere b quam ad non producere b. ergo per prius fuit deum posse facere b et posse non facere b / quam deum facere b esse. vel facere b non esse id est omittere facere b esse Mon quero in quo signo priori et arguitur sic. deus pro fuxit b et hoc contingenter. quia potuit nunquam produxisse. aut ergo quando produxit b potuit b nunquam produxisse / et hoc non / quia sic haberetur vnum / quando primum ad quod potest reuocari totum preteritum producere. et per consequens res que de facto fuit in aliquo instanti potuit in illo quando nunquam fuisse in eor
¶ illud quando non precessit aliquod producere / et qraec p nonfuit absque initio / aut postquam produxit b. et hoc non pari ratione / nec antequam produxit. quia fuit ab eterno per casum.
¶ Tertio sic: si b fuisset ab eterno: deus necessario conseruasset b. per infinitum tempus antequam potuisset annichilasse b quare sequitur quod per infinitum. tempus deus fuit nullipotens annichilare .b.
¶ Quarto: tunc potuisset creare solem in orien te / et mouisse versus occidentem / et tunc infinite tarde. vel non fuisset motus. Item lapidem in aere. Item famelicum cum pane.
¶ Quinto similiter potuisset qualibet die crease vnum angelum et sic essent infiniti. Item magnitudinem infinitam. quod est inconueniens puta si creasset triangulum et qualibet die augendo. etc.
¶ Sexto: deus ita cito potuit producere equinde materia sicut de nihilo. patet istud quia quandocumque deus potest producere materiam / potuit producere compositum. a lias materia produceretur si ne forma / sed deus non potuit equum producere de materia ab eterno / ergo nec de nichilo / ergo nullo modo Probatio minoris. nam si produxisset de materia / aut per motum / aut per subitam mutationem Si in notum. ergo non ab eterno cum motus duratione precedat terminum. nec per mutationem subitam: quia illa fuisset mensurata aliquolinstanti et per consquenpabuisset primum instans sui esse. et sic non fuisset ab eterno. consequentia patet. quia creare ab eterno est voluisse sic esse per infinitam durationem.
¶ Septimo similiter celum non fuit ab eterno et potuit esse / aut creando aut non creando: si creando aut creatione subita aut successiua. si non creanet do ergo non fuit ex potentia creatoris. ergo non fuitcreatura. Prosolutione istorum argumentorum sit pri¬ ma propositio .b. non esse / numquam fuit necessarium. patet quia deus libere facit. et fecit b. non esse. id est omlsit libere facere b esse
¶ Tertia si deus eternaliter voluisset b esse sine initio nsi per subitam mensuram transeundo nec incipiendo sub aliquo aliquando tapris sio voluisset. probatur quia creare b. in instanti non est aliud nisi deum vel le b primo esse. et ipsum b primo esse / est ipsum b incipere esse. ergo si voluit quod nunquam inciperet nunquam premo voluit quod b subita creatione primo fieret. vndesi ignis voluntate causaret calorem et eternaliter sic faceret non esset subita inceptio caloris.
¶ Quarta si absque inceptionis initio: deus produxisset b adhuc velle dei fuisset prius causaliter ipso. cum in sua prioritate libere causet blprima pars nota. sed secunda probatur quia impossibile est quod deus necessario communicet alicui creature esse: quia tunc omnes es possibiles simul faceret esse: quia non aliunde haafacit et non has eque possibiles nisi quia libere vult has et non has. scilicet possibiles que non erunt.
¶ Quinta. Si deus produxisset eternaliter bsola eternitatis et causalitatis prioritate et non instantanee vel morose durationis vel mensure fuisset contingens b nunquam fuisse vel esse.
¶ Sexta quod si b fuisset ab eterno sine initio per nullam mensuram successiuam: deus fuisset contingenter causa de fuisse b. quia fuisse b. non esset vnquam creatum a deo.
¶ velle actuare rem in esse: et hoc est facere eo quod ad velle quod est antecedens necessitas: sequitur existere.
¶ quid non de nouo nec de non esse immediate priori. ad esse quod scilicet nunquam fuit. vt pote quando res a deo continuo in esse conseruatur: quia sic continuo eas creat vel producit in esse secundum augu. quarto libro et nono super genesim.
¶ Nona deus quandoque facit rem primo. quan doque autem non primo / non tamen minoris efficientie vel actiuitatis / est primum quam secundum ymo nec est difficilius aliquid ex nichilo quam ex aliquo producere:
¶ Decima subducto operari vel actuare dei in hoc presenti b non est / patet per augustinum super geesim libro quarto dicentem deus in his que creauit indesinenter operatur. Item libro nono capitulo duodecimo / si vere deus subtrahat operationem intimam qua substituit et facit continentia / tanquam exti cta nulla natura remanebit. deus enim non semper dat nouam latitudinem vel gradum sed extensiue semter dat presentiam duratiuam continuando in esse Ex istis ad primum dicendum negando consequentiam / sed sufficit quod per prius causaliter et per prius eternitate incommutabili deus contingenter pabuit velle respectu b. sicut patet per quitam proposi tionem et quartam hic premissas.
¶ Ad secundum cum queritur in quo signo prio ri etc. Dico breuiter quod libertas vel contingentia diuinivelle respectu b. si ab eterno produxisset b: non esset in quand nec substernitur alicui aliquando nec mensura durationis eque ei coexisteret. Sed ipsius praesens eternum tota diratione infinita prius / est mensura ilibertatis vel otingentie ipsius b vt patet per tertiam et quartam hic praemissas
¶ Ad tertium dico quod licet deus necessario in casu vbi b fuisset ab eterno) vellet b fuisse: nunquam tamen fuit necessitatus ad conseruandum b. vnde si hec propositio fuisset eterna / deus libere conseruat .b. semper fuisset vera et nunquam falsas / necessario autemest respectu effectus accipienda et non respectu ist us quod est b fuisse. quia b fuisse non est effecto de perssextam propositionem hic positam. Sed ipsa positio b in esse libera / quamdiu fuit traxit secum semper necessitatem ad fuisse: et sic deus dicendus est semper voluisse b esse.
¶ Ad quintum de angelis dico similiter sed detriangulo dico tria. Primum si deus a scilicet triangulum / eternaliter creasset tunc primo dico quod ymaginatur falsum scilicet quod immediate post creationem a trianguli potuerit sic augeri singulis diebus. quia sic daretur prima dies. secundo dico quod non est compossibile triangulum continue augeri / in infinitum. tertio. quod triangulus potest augeri in infinitum sed non manebit triangulus patet arguendo de partibus proportio nabilibus hore.
¶ Ad sextum concedo cum gregorio quod potuideus producere equum de materia. Et cum dicitur. quia aut per motum etc. dico negando consequentiam vipatet ex quinta et octaua propositionibus. dico tamen Ad impugnationem consequentis primo. qu aliquem motum deus de nouo creauit ante quem nul lus precessit motus / probatur quia aliquod mobile deus de nouo creauit ante quod nullum praecessit mobile et cum motus non sit res distincta a mobili ergo. sequitur et Secunda ante quodlibet moueri fuit mot nullus tamen motus fuit ante quodlibet moueri pro batur quia ante quodlibet moueri fuit motus eius / secunda partus probatur. quia nec iste fuit ante quodlibet moueri nec iste et sic de aliis.
¶ Ad septimum cum dicitur aut creando aut non creando / dico quod sper creando absque initio successiue / non tamen secundum nouas partes rei vel alicuius noui esse inherentis seu assistentis / sed secundum nouas portiones durationis / et hoc modo quelibet creatura habet successionem. yma ginandum est pro dictis quod velle dei eternalite prius causa litate absque initio respectu b liberum ad esse b et a d non esse b. et determinasset se libere adieem b si fuisset absque initio / sicut de facto libere se determi nauitsad non esse b. Et sic habetur quo modo cont genter b fuisset ab eterno. et sic est finis questionis.