Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

1

In ferrum etiam hanc virtutem, quae à natura est instituta, ad magneticum motum; & conversionem in polos derivari. Caput XIII.

2

Magneticarum motionum instrumentum in magnete ipso vidimus, idem nunc in ferro inquirere tentabimus, durissimamque, & pugnacem eius substantiam pervadentes, mentis obtutum admittere cogemus. Diximus igitur magnetem qualitatem habere duarum facierum, tanquam sibi connatum instrumentum, quo in polos dirigitur; primum vero principium illius motus esse naturam ipsam magnetis; at vero videmus etiam ferrum aliquando eadem ratione dirigi in polos, qua dirigitur magnes. quodnam erit tunc motus principium instrumentale? quodnam substantiale? Videmus enim, si sumamus filum ferreum, vel acum, & magneti admoveamus, ut, vel tangat magnetem in aliqua eius parte, vel certè, si non tangat, proximè ad illum accedat, vim acquirere, ut si libretur, vel quomodocunque à gravitatis compedibus, quibus à motu prępeditur, liberetur, acquirere vim sese dirigendi in polos, dum tali ratione, quasi à magnete emancipatur, & procul constituitur. Nunc igitur, quid ex tali contactu ferrum acquisierit, inquirimus.

3

Primo certum esse debet ferrum ex tali contactu, vel approximatione non esse substantialiter immutatum. huius rei testes omnes appello, qui in ferro eadem accidentia, easdemque proprietates deprehendunt, hac una excepta verticitate, qua de novo dives factum est. Cum igitur nulla alia sensibilis alteratio, nulla proprietatum immutatio sit facta, neque etiam subiectum de gradu suo substantiali discessisse credendum est. Quoties enim substantia immutatur, plurima in subiecto accidentia, imo omnia, (si multis crederemus) immutari contingit; licet deinde à nova forma substantiali multa ex eisdem accidentibus in eadem specie reproducantur. quam opinionem nec dico, nec illi me addico; certè non fit mutatio substantialis absque magna, & vehementi praevia alteratione, quae longum requirit satis temporis tractum, & solum agentis vis, & robur mutationis cursum incitare potest, quorum omnium hic nullum vestigium observamus: videmus enim ferrum hanc verticitatem in ictu oculi acquirere, ubi primum inter magneticas vires devenerit: ferri autem pugnacissima substantia obstinatissima'que forma, quae immunis vehementissimos patitur ignes, tam cito non potest depelli. Verum nulli, ut arbitror, in mentem venit ferrum ex magnetico contactu ferrum non amplius esse, vel substantialiter immutari.

4

Secundo certum esse debet aliquam accidentariam pati mutationem, quaecunque tandem illa sit. Videmus enim ferrum expedite nunc ad polos convertere se, cum antea id non fecerit. ex alteratione ergo aliquid de novo nunc habet, quod antea non habebat: ex novo enim effectu novam, nullo contradicente, possumus causam inferre: caeteris enim stantibus, ferrum prius pigrum, & insistens, nunc motum videmus incitare, se solo, nullo externo impellente. aliquid ergo illi additum fuisse virium, quod antea non haberet, merito conficimus. Quod si aliquis contenderet ab externo motore nunc ferrum dirigi, obstant primo omnes illae difficultates, ex quibus supra intulimus magnetem à principio interno moveri. Deinde quì factum est, ut nunc expedite ab externo illo dirigi possit, cum antea obstinate detrectaret imperium? ut non nisi ad summum lentissimè exequeretur; certè aliquid in eo productum est, quo quasi occlusae aures patuerunt. XIII. Ea denique accedit ratio peculiaris ad huius rei confirmationem, quòd, si sumas ferrum A. B. mediumque ita suspendas, & libres, ut obvertat partem A. in septentrionem, & B. ad meridiem, hoc'que constanter, vel quia alias à magnete, vel quia aliunde, si fieri potest, vim traxit magneticam, continget aliquando, si obelum magneti admoveas, ut invertatur ista virtus, nec amplius A. ad Septentrionem, sed ad Austrum dirigatur, & B. non amplius ad Austrum, sed ad Septentrionem se dirigat: certè non potest hoc aliunde contingere, nisi quia ex hoc proximo contactu magnetis aliqua in obelo sit facta interna mutatio; cum nunc ad contrarias se convertat partes, atque antea. Sed non pluribus pugno, quia nullus, ut arbitror, repugnabit. A B magnetic force inclination letters text abstract elements geometrical forms concrete elements physical objects integrated in the layout woodcut 900522-34375422-r5

5

Verum adhuc subdo hanc mutationem ex eo ortam esse, quod vim activam receperit ad motum, non autem ex eo tantum, quod dispositionem passivam ad hoc habuerit. nullus illorum repugnabit, qui magneticam tractarunt philosophiam, nec alius, nisi fortasse sciolus aliquis, qui res ingenij, subtilitate ne dixerim, an gracilitate, metiatur, & ferrum de pacifica, quam hactenus obtinuit, possessione, per summam iniuriam, deturbare conetur. Verum qui supra à nobis iacta fundamenta perscrutatus fuerit, dum magneticum internum motorem stabilivimus, sentiet in hoc non posse esse difficultatem. Cur autem ferrum potius, & quae ferri redolent naturam, hanc vim ex magnete concipiant, infra pluribus explicabitur; ubi de attrahendi vi magnetis disputandum erit, causa'que inquirenda, cur potius ferrum, quam lapides, ligna, aliavè metalla magnes ad se provocet, & suspendat: ubi videbimus an ferrum imitetur magnetis naturam, an vero cum Gilberto dicendum sit, unam eamdem'que esse utriusque essentiam.

6

Interim illud satis sit ferrum ex sua natura esse proximè dispositum ad hanc qualitatem duarum facierum recipiendam, qua in polos dirigitur, & hoc propter formam, quam habet, cui, etiamsi non conveniar haec qualitas tanquam proprietas, ac propterea nec à ferro dimanare, aut fluere possit, sicut reliquae proprietates fluunt à proprijs formis, & haec ipsa à magnete promanat, ferro tamen non repugnet, quia nihil habet in se, quod illi adversetur, immo facilè eam admittit, & talem habet naturam, ut in se commodum. illi praebere possit hospitium, & amice conservare: sit'que subiectum aptum, & idoneum ad hanc qualitatem, cuiusmodi non sunt aliae res, in quibus quamvis produceretur hęc eadem qualitas duarum facierum, non posset tamen, nisi praesente magnere, perdurare. Atque huius discriminis inter ferrum, & alias res, cur in ferro conservetur, in alijs non item, nulla alia potest reddi in praesentia ratio, nisi ex natura ferri petita, & convenientia for¬ mae; quae, si non sit eadem cum magnete, saltem sit illi valde affinis, quod non habent aliae rerum formae. Verum de ferro, & de his qualitatibus tàm directivis quàm attractivis iterum dicetur infra.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13