Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

1

De instrumento huius magnetici motus; & qua ratione moveat magnetica. Caput XII.

2

Probavimus superioribus capitibus dari in magnete internum magnetici motus principium; nunc, quale sit huiusmodi principium, discutiamus. Rem igitur altius à primis generibus repetendo dico, nullum ex decem generibus, quae praedicamenta philosophi appellarunt, propriè actiuum esse, aut motivum, excepta substantia, & qualitate; immo Aristotelem sequentes dicimus vim, potestatemque aliquid agendi, vel patiendi qualitatis esse speciem. Constat hoc inter philosophos, ita ut nullus iam in dubium revocet, solumque adhuc litigant, utrum substantia immediate sit activa, an verò medijs utatur qualitatibus, quae sint physicè, ac re ipsa à substantia distinctae, sive il¬ lis à natura potius instruatur ad maiestatem, ne unquam ipsa persese rei alicuius effectionem moliatur, sed medio suo satelitio: sive ex imbecilitate ipsa per se agere non possint, sed tantum, ut philosophorum more loquar, ipsa, ut quod, qualitatis tamen, ut quo, operentur.

3

Verum ut in praesentia abhac quaestione abstineam, cuius locus fuit ad secundum physicorum Aristotelis, cum nihil ad hanc nostram philosophiam conducat; futurum sanè arbitror, ut de eo nullus contendat, num localis motio immediatè à tota substantia proveniat, an vero ab aliqua insigni facultate in hunc finem illi à natura donata, sive à substantia re ipsa distinguatur, sive non; certe Aristotelicum illud decantatum est, septimo, & octavo physicorum, à textu 27. Quidquid movetur, ab alio movetur; quod ipse de locali motu contendit praecipuè, ut indè aeternum inferat motorem immobilem. quae Aristotelis propositio verissima est, si bene intelligatur, & omnino certa: pluribus tamen de illa disputatur ad septimum physicorum. hinc videmus in animalibus instrumenta quaedam esse à natura miro artificio elaborata ad motum omnes in partes incitandum, quae instrumenta varias sortita sunt formas suis usibus accommodatas, ut voluntarios motus omnes possint exercere, & ad quancumque malverint partem se convertere.

4

Ex altera vero parte elementa, simplicia quippe corpora, unica simplici facultate motiva sibi luculenter, copioseque à natura provisum putarunt, & quia simplicia in se sunt, & in suis partibus similia, conformiter ad suam naturam, simplici etiam qualitate instructa sic erunt ad motum; cum praesertim ad unicum, ac simplicem terminum sit illorum latio. Hanc gravitatem, levitatem'que consuevimus appellare, quae maior, minorvè est, prout corporis, cuius est instrumentum, natura exigit, & mixta, esto non sint simplicia, non plura tamen habent localis motus instrumenta, sed unica illa contenta sunt simplici qualitate, levitate, scilicet, aut gravitate. quod convenienti ratione factum videmus; quia tali motu, non ut mixta moventur, sed ut huius, vel illius elementi dominatum ferentia.

5

Denique pari tatione in magnete dicendum erit, proptium à natura scilicet obtinere sui motus instrumentum, aliquam scilicet peculiarem motricem qualitatem, qua peculiaris magneticus motus efficiatur: & quia magnes corpus est homogeneum, & similium partium, eius naturae consentanea est qualitas simplex, & aequaliter per totum diffusa corpus. & quia ad duos quodammodo dirigit terminos, ideo diversas quodammodo debet habere in sua simplicitate facultates, quibus corpus in tali situ collocare possit. Magnetici ergo motus instrumentum ipsius magnetis proprium est qualitas illius, quam placet imposterum qualitatem duarum facierum appellare; sicuti qualitas, qua moventur deorsum appellatur gravitas; quae qualitas magnetis unica quidem est, ac simplex, sed ita proprium disponit subiectum, ut una determinata facie septentrionem respiciat, opposita au¬ strum, & ita sua vi corpus in polos dirigit ut proximum, & immediatum principium, ut tamen sit instrumentum talis motus: principale autem, & primum principium, &, quomodo dicitur, principium per se primum illius motus, quemadmodum à philosophis solet explicari particula illa in definitione Aristotelica naturae, secundo physicorum, textu 3. principium motus; & quietis in eo, in quo est primum, per se, & non secundum accidens; erit ipsamet essentia, & forma magnetica, idest illud principium, quod est ita primum, ut non liceat prius illo aliud investigare in magnete, & per se, idest ex virtute non aliunde sibi communicata causat illum motum, & est ipsa forma magnetis; ea ratione, qua philosophamur de motu gravium, & levium: sicut enim illius motus proximum, & immediatum principium instrumentale est ipsa gravitas, vel levitas propria talis corporis; principium autem primum, principale, ac perse est forma, seu essentia illius corporis: sic etiam hic habemus instrumentum, qualitatem duarum facierum, & primum principium, formam scilicet magneticam.

6

Quare, sicuti quaerenti, cur lapis movetur deorsum, respondes, quia gravis est, & instanti, cur gravis est, dicis, quia talem habet naturam, & formam, & per hoc videris attulisse optimam rationem descensus, nec videris protulisse qualitatem occultam, nec dicis esse ignotum cur lapis descendat, sed te patentem huius rei causam habere; sic quaerenti, cur magnes dirigitur in polos, respondeo, quia qualitatem habet duarum facierum; si subdas, cur talem habet qualitatem? ex tua responsione verbum repeto, quia talem habet magnes naturam, & formam. Et sanè si ad tuum de lapide responsum sponte ego conquiesco, immo videris mihi rationem reddidisse luculentam, ut nihil ultra addi possit, cur non tibi ego videor tali responsione cumulatè magnetici motus causam assignasse? & cur iniquè mihi obijcis me afferre qualitatem occultam? Quid enim quęso tù plus nostide gravitate lapidis, quam ego proferam de hac qualitate duarum facierum? certè nec tù gravitatem sentis nisi in effectu, & nisu versus centrum, ac conatu ad illud; etiam ego in magnete deprehendo motum ad polos, & conatum ad illum; & tu mihi obijcis me occultam solum qualitatem, ut causam magnetici motus assignare. cum tamen; si hoc tibi ego, causam descensus lapidis afferrenti obijcerem, iniuriosus videter? sed de hoc etiam alibi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12