Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

1

De terminis motus magnetici. Caput XIV.

2

Tentanda nobis nunc est via, quam tentarunt saepe numero prę¬ clara ingenia, haud scio an felici exitu: nec enim aliquando coeca regere vestigia tenui subtilitatis filo potuere. Potest quidem magnes in vastissimis coecisque Oceani fluctibus, nullo signatis vestigio, oneratiam dirigere: at pro suae ipsius philosophiae intentatis undis nulla ferè satis idonea pyxis reperitur. Habuimus Gilbertum praeclarissimum gubernatorem, qui nobis iter pręmonstravit: si quos ipsum ad scopulos naufragasse videro, eos declinare tentabo. Haec enim posteriorum utilitas est, ut alieno malo edocti, infames vitent scopulos. alij nos sequentur, qui nostra monstrabunt errata. Illud monitum vellem meum non esse consilium omnia mathematicè demonstrare; quod neque res patitur, neque ego audeo mathematicam evidentiam in omnibus polliceri: satis enim pro rei difficultate videri debet aliquid dixisse, atque, ut philosophus asserebat, praestantius erit opinari de rebus difficilimis, quam scire, ac demonstrare clarissima. Praeterea norint omnes, si quando ad naturam magnetis, aut magnetici recurremus, rationem eorum, quae quaeruntur investigantes, non vitio nobis vertendum esse, nec statim occultam esse causam conclamandum, cum hoc in omnibus etiam alijs rebus accidat. Ubi enim proximam attuleris causam, & immediatam alicuius effectus, si ulterius quaeras rationem illius causae, non nisi ad naturam subiecti te poteris recipere, quae primum principium motus ideo definitur.

3

Primum igitur magnetici motus terminum, quem inquirimus, polos esse affirmo. res nota est, & ab omnibus decantata; difficultas tamen est, sint ne poli in Coelo, an in terris, & an praecisè polus, an pars aliqua polis proxima. Terminum tamen magnetici motus polos dico; quia in polos suas facies, quas solas determinatas habet, convertit: terminus enim motus ille est, in quo motor conquiescit. at non prius magnetica quietem capere videntur, quam in polos determinatis partibus colliment, licet non nihil à polis declinent, modo in hanc, modo in illam partem ex accidente, pro locorum diversitate, quod maximam affert in hac re difficultatem. Si enim praecisè in polos versoria dirigerentur, vel certè ubique locorum semper aeque discederent à polo, aut, servata locorum longitudine, convenienter aberrarent, minus fortasse impedita esset haec philosophia; nunc autem cum recta non possimus incedere, sed deflectere non nihil cogamur, ut punctum magneticae directionis habeamus, hinc maior errorum nascitur seges, & difficilior veritatis investigatio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14