Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

lae nauExpenditur opinio Petri Peregrini, de magnetica attractione. Cap. III.

2

Praecedenti inclusimus capite reliquorum opiniones de magnetica attractione, qui mihi magis per communia hac in re philosophari visi sunt, nunc duorum est opinio expendenda, qui magis proprijs insistunt principijs, alter est Petrus Peregrinus, de quo superiori lib. incidit mentio, qui apud nonnullos in magnetica philosophia Magistri nomen est assecutus. Is propius rem attingere visus est, dum certis experimentis haud dubiam sibi fidem conciliat: supponens enim, quod re ipsa est, nec alij commemorasse videntur in magnete duas esse ficies; alteram, quae in septentrionem vergit, & septentrionalem nunc appellabo, alteram, quae in meridiem, & meridionalem dicam, ferrumque has easdem facies sibi posse comparare, ex magnetico consortio, ac familiari contactu. Ut rationem reddat, cur facies meridionalis septentrionalem attrahat, & septentrionalis meridionalem: ècontrario cur meridionalis meridionalem, septentrionalis septentrionalem refugiat, vel hostili, vel invido animo, ut figulus figulum, sive illae facies in magnete à natura sint, sive in ferrum à magnete hospitij iure transmissae, id ex eo contingere dicit, quod agens in rebus naturalibus, non solum effectum sibi similem elaborare intendit, verum etiam id, quod actioni subest, sibi coniungere, & quasi secum in unum corpus coagmentare exoptat, ut secum unum quid, si fieri possit, conflet, quo, & robustius agat, & firmius, si opus sit, inimicos impetus sustineat; quem praecipuè finem sibi constituunt agentia naturalia; subditque magnetem robustum magis, ac vehementem agentis vicem gerere, quod sibi minorem imbecilliorem'que adnectere exoptat, illud'que hac ratione persuadet.

3

A C D G B letters concrete elements physical objects plasticity woodcut integrated in the layout 3d and perspective light/shadow text 900522-34375521-r6 Sit magnes lapis A. B. in quo A. sit pars septentrionalis B. meridionalis: divilatur'que utcunque in C. D. ponatur'que, ut alias exigebamus, in sua veluti cymbula super aquam pars A. C. in hac parte pariter pars A. ad septentrionem verget constanter, ut antea; nec enim lapidis naturae vim infert divisio. opposita igitur facies F. erit pariter meridionalis. Suae item cymbu¬ lae nauclerus constituatur altera pars lapidis B. D. dirigetur B. in meridiem natura, ut ante, magistra G. vero altera facies ex divisione procreata in septentrionem collimabit. Si ergo uterque ex his lapidibus in uno eodemque vase maiore aqua pleno, veluti in eodem mari permittatur navigare, tunc cum pars F. in lapide A. F. sit meridionalis, & G. in lapide G. B. sit septentrionalis, apparebit G. convertere se ad F. nunquam vero ad A. ita ut amet se iterum coniungere eadem ratione, qua erat antea, unumque totale agens conflare, ut prius faciebat, & iterum ad unum lapidem A. B. cuius tota linea ab A. ad B. currat septentrionalis, & tota à B. ad A. meridionalis: vel certè A. pars lapidis A. F. septentrionalis, & B. meridionalis in lapide G. B. coniungentur, sic enim etiam fieret unus lapis, & unum agens totum ex G. B. A. F. atque à G. ad F. tota esset facies septentrionalis, & ab F. ad G. tota meridionalis, altera opposita esset septentrionalis. A C D B plasticity woodcut concrete elements letters text integrated in the layout light/shadow 3d and perspective physical objects 900522-34375522-r5

4

A C G D B light/shadow text letters concrete elements physical objects plasticity 3d and perspective integrated in the layout woodcut 900522-34375522-r6 Quod si aliter natantes illi lapides iungerentur, vel in munuos confluerent nexus, haec unitas agentis, & integra virium conspiratio non staret: nam si lapis A. F. attraheret lapidem G. B. ita ut B. se appelleret ad planum F. non coalesceret unum agens, quod totam sibi consequentem haberet virtutem primum enim in toto uno agente magnetico facies altera septentrionem spectare debet, altera illi è regione opposita, & ultima meridiem: cui rei fidem facium omnes experientiae. atqui, cum in toto corpore A. F. B. G. si tanquam unum quid sumeretur facies A. septentrionalis esset, facies vero G. illi, e regione respondens, non meridionalis, sed pariter ipsa quoque septentrionalis esset, id comprobante experimento supta facto, non esset unum magneticum; similiter in uno toto agente magnetico tota qualitas à G. ad A. debet, ut sic dixerim, septentrionizare, idest agere ita, ut se dirigat in septentrionem, & tota ab A. ad G. debet meridionizare, idest disponere se ad meridiem, si est unicum agens: at vero in tota mole A. F. B. G. pars A. F. septentrionizat B. G. meridionizat. non ergo potest totum corpus A. F. B. G. ad unum aliquem effectum producendum conspirare; cum una pars conetur dirigere se in septentrionem, altera in meridiem. Idem dic, si facies A. & G. convenitent. Cum igitur natura ad illud, quod est perfectissimum, conetur; & vis, quam in effectum inducere tentat, & potentia quam illi communicare vult sit quam perfectissima, id assequetur ea invicem ratione coniungendo partes, ut pars meridionalis septentrionalem attrahat, meridionalem septentrionalis. Atque haec est ratio ex Peregiini placito, cur facies oppositae in mutuos ruant amplexus, eiusdem vero nominis, & virtutis se repellant quantum ex eius membranis erui potuit.

5

Haec opinio quamvis probabili nitatur fundamento, certoque experimento, & ei, qui rem non accuratissimè rimetur, ingeniosa videatur, & ex visceribus rei eruta ex proprijs principijs, non per communia, non suis tamen caret difficultatibus: nec experientiae desunt, quae falsitatis eam redarguunt. & licet propius ad rem ipsam accedat, longa tamen adhuc illi restat via, ut totam assequatur veritatem. Atque in universum quod assumit, agens non solum contendere, ut suam in passo similitudinem producat, sed etiam ut sibi coniungat; id de coniunctione per similitudinem intelligendum puto, non per corporum contactum. Ut cum ex igne subiectum incalescit, quo calor in tali subiecto augescit magis, etiam igni magis unitur, non quantitate, ac subiecto, sed qualitate, & forma; non quod ignis sua mole sibi faciat subiectum adhaerescere, sed formae similitudine. Quod si subiectum ex actione ignis non solum incalescat, sed ignescat; magis igni unitur, non communione quantitatis, sed formae. Et in universum, non ex eo, quod res similes sint, vel adinvicem agant, aut patiantur, est huiusmodi compulsus, seu artractio, ut constat experientia. non igitur attractionis causam actionem dixeris, praecisè, ut dicitur, reduplicativè; cum haec sine illa reperiatur. Neque vero in hoc eodem subiecto magnetico, tanquam attractionis causam quisquam similitudinem proferre potest. An non maior est similitudo inter duas facies septentrionales, quae tamen amplexus reformidant, & consortium devitant, ut sensit etiam Peregrinus, & res indicat? quam inter septentrionalem unius, & meridionalem alterius, quae se coniungunt? Illud autem in quo vim facit, ideo se sic coniungere partes, ut conflare possint unum agens magis robustum, sic mihi videtur posse impugnari.

6

Primum si in hoc magnete altera pars est tota in eo, ut sibi adiungat alteram partem ad constituendum unum agens robustius; laboret sane, ut sibi oppositam conciliet faciem, septentrionalis meridionalem trahat, quo hoc assequitur: at cur similes se facies expellunt? cur meridionalis meridionalem repellit? non sane adducat, quia sic non constitueret unum agens: at cur fugat? dicer aliquis pro Peregrino, non fugat meridionalis meridionalem, sed attrahit septentrionalem; verum quia septentrionalis adduci non potest, quin meridionalis terga vertat, hinc suspicioni locus est factus. quod meridionalem abigat. argumento sit, quod non recta linea repellit, aut retroagit, sed circulariter convertit. D A C B woodcut text letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow 3d and perspective integrated in the layout 900522-34375525-r6

7

Si enim lapidi natanti A. B. cuius A. sit pars septentrionalis B. meridionalis, admoveas lapidem C. D. cuius C. sit meridionalis D. septentrionalis, facies lapidis natantis B. non recta à C. recedet, sed in gyrum agetur lapis, ut faciem A. ipsi C. obvertat. ergo C. non fugat B suo ingenio, sed adducit A. ad quod sequitur B. locum cedere: alioquin recta recederet, si tales gererent inimicitias. Ingeniosum sane patrocinium. quid, si recta recedere demonstro, non ne litem obtineo? At ostendo C. non repellere B. ut adducat A. sed quia verè non aequos gerit animos, sed veras alit discordias. B A C D woodcut integrated in the layout 3d and perspective light/shadow plasticity physical objects concrete elements letters text 900522-34375525-r7

8

Sume lapidem A. B. & in vasculo ita dispone, ut pars illa lapidis in qua est unus polus, & notatur A. in vase sedeat in fundo, emineat vero B. alter scilicet polus omnino in superiori parte, tunc admoueas C. partem item meridionalem lapidis C. D. ipsi B. quae sit pariter facies meridionalis; videbis lapidem A. B. recta recedere, & fugari ab ipso C. ergo C. per se fugat B. recta, & non in gyrum agit, quasi velit solum attrahere A. non autem aversetur ipsum B. sed potius dicendum est in priori casu ea demum ratione, quod velit C. ad se advocare A. fieri, ut B. non recta, sed circulari cursu declinet faciem inimicam C. alioquin per se ex innato hostili animo recta se subduceret, ut constat, quando per se retrahitur, & altera pars opposita non advocatur. Quaerendus est igitur aliquis alius finis, propter quem, natura inspirante, C advocet sibi A. ex quo etiam reddi possit ratio cur B. fugiat à C. quem finem inferius exponere tentabo, & quem non exprimit Peregrini dictum.

9

D A C B text woodcut integrated in the layout light/shadow plasticity persons or human body physical objects concrete elements letters 900522-34375527-r6 Alterum experimentum, quo ostenditur Peregrinum adhuc in hac philosophia peregrinari, & unum magnetem alterum, non advocare, nec magnetica corpora concurrere praecisè, ut ex illis pluribus unum quid tertium componatur, quod totum unicam habeat qualitatem, unica ratione excurrentem, tale esto. Sumatur A. B. cuius A. sit pars septentrionalis B. meridionalis; longitudo igitur, seu virtutis versus erit A. B. secundum hanc igitur lapidis longitudinem abscinde frustum C. D. oblongum; sicut autem in toto lapide A. B. excurrebat A. versus pars septentrionalis, & B. versus meridionalis, ita, & in singulis eius partibus eadem lex servabitur, ut pars illa abscissi lapidis, quae ad A. vergebat, in septentrionem dirigat cursum; quae vero ad B. sit meridionalis. Quod & ratio ipsa persuadet ex eo, quod, sicut totum, ita, & singulae partes unicum obtinent virtutis cursum, ut experimento conprobatur; particulae enim C. D. si illa media suspendatur, apparebit C. ad easdem se convertere partes, ad quas respiciebat A. & D eundem cum B. portum capere. In frustulo igitur C. D. C. eandem cum A. possidet faciem, & D. cum B. Iam vero si ea solum ratione lapis A. B. attraheret frustum C. D. ut una cum illo unum integraret corpus magneticum, cuius tota virtus una ratione excurreret, & in toto esset qualitas uniformiter posita; certè non alia ratione, nec alijs legibus pars A. B. attrahere deberet partem C. D. nec alia via sibi coniungere, quam ea, qua prius à natura lapidi A. B. coniuncta fuerat. quo enim pacto magis unum fieret ex illis partibus, & qua ratione melius conflaretur una qualitas, quam si coniungerentur, ut prius erant; cum prorsus ambae erant unum quid indivisum? Si ergo supta planum lapidis A. B. à quo est avulsa pars C. D. ipsa pars C. D. suspenderetur, deberet ita sibi coniungere illam, ut C. attraheretur ad A: D. ad B. sic enim fieret unum corpus magneticum, cuius tota mo les ab A. ad B. meridionalis esset, & à B. ad A. septentrionalis; propter quod solum magnetica se attrahere Peregrinus contendebat. atqui contrarium prorsus accidit: si enim frustulum C. D. suspendas filo medum, & ad plagam lapidis A. B. unde excisum est admoveatur: frusti pars C. non ad A. verget, unde avulsa fuerat, sed constantissimè ad B. inclinabit, & pars D. ad A. prorsus contraria ratione, atque erat prius, quando illa pars erat unita cum toto. Pars igitur septentrionalis frusti ad meridionalem lapidis, & meridionalis ad septentrionalem fertur; atque ita constanter, & firmiter ad hanc positionem confluet, ut nulla unquam ratione possit adduci, ut C. ad A. vergat, eique adiungatur. non ergo intendit lapis C. D cum A. B. solum, & primario unum quid facere, cuius tota moles unam partem versus sit septentrionalis, tota alteram versus sit meridionalis; quod Peregrinus corficere laborabat: contrarium enim accidere aliquando suadet hoc experimentum. Nam pars C. in D. C. est septentrionalis B. vero in A. B. est meridionalis, & è contrario, atque ita constanter C. vergit ad B: D. ad A, ut etiamsi particula lapidis D. C. vi collocetur in sua priori sede in lapide A. B. nisi exactissime, & prorsus omnino priorem sedem occupet, ut nihil in medio sit, plagam'que, quam reliquerat in lapide A. B. prorsus repleat, non amplius adhaereat illi ea for ma, ut ubi primum relinquitur sibi, aut suo pondere decidat, aut sese convertat; & tamen prius erat collocata pars illa in toto, & natura consentiente, atque inspirante sic manebat. Si vero C. adhaereat ad partes B. & D. ad A. tenaci vinculo simul ligantur, ut verso etiam lapide, nisi nimio pondere fatiscat, adhaereat, ut poterit probari experientia. D A C B text woodcut integrated in the layout light/shadow plasticity persons or human body physical objects concrete elements letters 900522-34375528-r5

10

Alia est ergo quaerenda causa, cur à magnete magneticum attrahatur, quam amor constituendi unum robustissimum agens, cuius totius virtus excurrat uno modo, saltem haec non erit ratio universalis. Alias ommitto impugnationes Peregrini, quae possent deduci ex obliqua conformatione obeli; siquis ponat parvum obelum supra rotundum magnetem: non enim in omnibus partibus ita conformatur obelus ille, ut ex magnete, & ex obelo illo tanquam ex uno conflato magnetico fiat unum corpus, cuius tota virtus excurrat ab uno extremo septentrionalis, ab altero meridionalis: saepissime enim virtus, quae est in obelo excurrit contraria ratione, atque excurrat virtus, quae est in magnete, ut constat praecipuè, quando obelus ponitur in puncto aequinoctij magnetis, & constat, si applicetur magnes ad versorium magneticè excitatum, cuius punctum australe, & septentrionale noveris, ut feci lib. 1. cap. 5. tunc enim virtus versorij excurrit contraria ratione, atque excurrat virtus, quae est in magnete. ergo neque sic ferrum confluit ad magnetem, ut fiat unum magneticum, cuius tota virtus una ratione excurrat. ergo illa non est causa huius concursus magneticorum. Adde non explicare hanc Peregrini sententiam, cur sic confluant magnetica; cur haec, & non alia similia corpora velint uniri: nec enim sic similia per calorem confluunt, nec sic alia, quod tamen ego infra tentabo explicare.

11

Proponitur Gilberti opinio, de causa attractionis magneticae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3