Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

Caput IIII.

2

Maxime omnium ut arbitror ad veritatem accessit Gilbertus, quippequi maximè omnium experimentis nititur: quamvis hic auctor non multum tandem à Peregrini sententia peregrinetur, ut patet ex his, quae copiosè dicit, dum libro 3. cap. 4 5. 6. directionis causam investigat: hoc enim idem, quod nimirum ad unitatem tendat magneticum, & unum quid facere contendat, tanquam certissimum suae doctrinae fundamentum collocat. Longe tamen melius est solis experimentis veritatem didicisse.

3

Supponit igitur primo ex alibi dictis totam terram magnum esse magnetem, de qua re nos lib. 1. copiosius. Cum igitur magnetica natura sit telluris propria, eiusque omnibus verioribus partibus primaria, & stupenda ratione insita, non peculiari aliquo astro, sitque suus in tellure magneticus vigor, sicut in Sole, & Luna suae formae insunt; sicut frustum Lunae lunaticè ad eius terminos componeret se, si evelleretur (sic auctor loquitur) solareque ad Solem, sic magnes ad tellurem, & ad alterum magnetem secundum naturam sese inclinando, & adijciendo disponitur. Quae haud scio an speciosè magis, quam verè dicta sint.

4

Secundo supponit ex alibi item à se dictis magnetem, & venam ferri non differre nisi quatenus una aliam perfectione antecellit; de quo hic non disputo, quia alius erit hac de re disputandi locus. Dicit igitur, ex eo, quod ferrum, seu ferri vena, dum liquescit illius partes confunduntur, ferrum conflatum verticitatem, & facierum distinctionem amittere; ubi tamen primum intra orbem virium magnetis fuerit; dum etiam adhuc procul distat immutatur, inquit, statim, & formam innovatam acquirit, in corpore quidem antea sepultam, & inertem, nunc vividam, & valentem. Ita coitio magnetica actus est magnetis, & ferri; non actio unius: verius'que utriusque entele¬ chia. noviter igitur formam induit perquam excitatur, & ut illam certius acquirat, in magnetem praeceps ruit ferrum, non gyris, & conversioribus, ut magnes in magnetem. Quomodo autem excitet, & quomodo in ferto sopitam illam formam evigilare faciat magnes, alia ratione non explicat, nisi quod ex magnete virtus effluit, non quidem, quae sit aliquod corpusculum, quod ferrum pervadat, sed actu quodam immateriali, & incorporeo processu, qui in subiectum ferreum tanquam incontinvatum homogeneum corpus agit, in eoque recipitur, nec patentioribus eget vijs; reprehendit'que Fracastorium, qui ferrum non alterari contendit, ne, si alteretur, corrum patur forma ferri; quia, inquit, haec alteratio non generatio est, sed formae confusae restitutio, & reformatio, quod scilicet ex illa metallica fusione partes mixtae, & confusae sint, quas iterum magnes nihil luxando ex confusis sedibus revellendo ad pristinam revocat verticitatem, & verò etiam meliorem, quam antea haberet. In hoc, quantum ego colligere potui, tota huius auctoris stat sententia.

5

In qua mihi tria occurrunt in praesentia; primo enim non videtur Gilbertus satis explicare rationem huius alterationis, qua ratione perficiatur ferrum, ac verticitatem concipiat: nihil affert, cur una magnetis pars semel tactum unum ferri finem obstinatè trahat, quo pacto fiat huiusmodi attractio, subobscure potius innuit, quam declarat; &, ut in scholae morem loquar, causam ipsam potius, quam modum causandi palam facit; ea ratione, qua quis quęrenti, cur ex excelsa Turri despiciens quis, videat homines parvos quasi cubitales, responderet; hoc provenire ex distantia: re vera enim distantia causi est, ut, quae procul sunt, parva videantur, sed hoc responso non palam redditur, quì fieri possit, ut distantia res magnas quasi decurtare, & cogere in parvum possit. Sic etiam alteratur sane fertum, & à magnetis prę¬ sentia verticitatem acquirit, & haec ipsa est causa concursus ferri ad magnetem. at quì fit hoc? adhuc expecto. Atque in hoc placet ingenij vires experiri, ut si defecerint vires, animus saltem non defuisse videatur. dum enim ego rem intentatam aggredi audeo, aliorum fortasse studia excitabo, ingenia provocabo.

6

Deinde, quod supponit terram magnum esse magnetem superiori lib. satis est examinatum. ex quo apparet quantum sit huius auctoris fundamentum, quippe in tota terrestri mole suam stabilivit sententiam; sed si stabilem amabat non debebat terram ad perpetuam adigere vertiginem, & conversionem.

7

Deinde, quod dicit de ferro, & magnete ferri scilicet venam esse magnetem, & ex fusione, & confusione partium verticitatem amisisse, falsum esse existimo. Interim illud solum quaero, si ferri vena, seu magnes verticitatem amittit ex confusione partium, dum liquescit, cur ferrum ipsum etiam ipso fatente, quamuvis non liquescat, si tamen acriter ignescat, magneticum amit tit vigorem, ubi nulla est partium confusio? Adde quod etiam magnes ipse, seu perfecta ferri vena quod idem est apud ipsum, per longiorem in igne moram insitas vires, & innatas attrahendi, & alias omnes amittit magneticas actiones, & tamen nondum liquescit, nondum partes confunduntur: ergo ferrum non amisi verticitatem ex eo quod, dum liquesceret, partes permixtae sint, & confusae. Argumentor ex datis ab ipso. Deinde ego in ferri vena, antequam liquescat, non ita facies distinctas, & constantem verticitatem potui deprehendere: mea fortasse vena non erat adeo perfecta, & dives, ut ab eo exigitur. Quod vero ad hoc idem confirmandum adducit, ferrum ex vena fusum maiorem acquirere vim magneticam ex magnetis contactu, quam habeat ipse magnes, unde conficit in ferro delitescere actu vim magneticam, perfectiorem etiam, utpotè à recrementis repurgatam; falsum esse alibi demonstrabo. neque hoc potest concludi ex eo, quod fertum magneti ramenta surripit, cum non retineat praedam procul positum à magnete. Sed de hoc uberius, & clarius suo loco. quod denique ait ferrum recta ruere ad magnetem non gyris, & conversionibus, ut magnes, hoc falsum est, si ferrum sit alias magneticè excitatum: si enim magneti occurrat contraria ratione, atque sit virtus, quam habet, per gyros, & conversiones ad magnetem deferetur, & haec de aliorum opinionibus sint satis: iam meam incipiam fundare sententiam.

8

Attractiones magneticas fieri per qualitatem duarum facierum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4