Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 2
Causam superius recitati experimenti investigaturus, optimum factu iudicavi, si aliorum opiniones prius examinem; cur magnes ferrum trahat. ex singulis enim, si quid erit quod ad veritatem conducere videatur, desumam. potero autem hic antiquiores recitare sententias: quia, quamvis magnetem trahere magnetem non ita omnes commemorent, magnetem tamen sibi ferrum adiungere omnibus, qui naturam vel leviter inspexerunt, notum fuit.
Empedocles Agrigentinus, ut est apud Alexandrum Aphrodiseum, in eam venit sententiam, ut putaret, sicuti ex omnibus alijs corporibus, ita ex magnete minutissima quaedam corpuscula, & atomos effluere, quae ubi ad ferrum sese appullerint, quippe quae minutissima sunt, & maximè ad pervadendos minutissimos ferri poros idonea, illis sese ingerunt, ac totam ferri substantiam pervadunt. quo fit, ut ferrum quasi subactis stimulis excitetur, & expergiscatur, ac ne quasi humanitate, officijs'que vinci se patiatur, pariter corpulcula, atomosque ad magnetem releget, quae corpuscula in ferri torpenti natura prius otiabantur; dumque haec corpuscula raptim ex ferro exire contendunt, & singula sibi demandari munus deposcunt, una simul ferrum rapiant, quasi primis illis aditum praecludentibus, dum moram non ferunt, suo accurtendi impetu ferrum ipsum propellant, & inusitato eventu, dum Regia exire volunt, Regiam ipsam asportent. Non huic absimilis videtur Democriti, Leusippi, & Epicuri commentum de causa, cur magnes ferrum trahat, ut ex Lucretio colligere licet illorum doctrinae, vel si verius dicas, erroris vestigijs insistente, libet illum ipsum audire suomet ore sua figmenta canentem
Principio fluere ex lapide hoc permulta necesse est Semina, sivè aestus, qui discutit aëra plagis Inter qui lapidem ferrum'que est cunque locatus Hoc ubi inanitur spatium, multus'que vacefit, In medio locus; ex templo primordia ferri In vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque Annulus ipse sequatur, eat'que ita corpore toto: Nec res ulla magis primoribus ex elementis Indupedita suis arctè connexa coheret, Quàm validi ferri naturae frigidus humor. Quo minus est mirum, quod paulo diximus ante, Corpora si nequeunt de ferro plura coacta In vacuum ferri, quin annulus ipse sequatur, Quod facit, & sequitur, donec pervenit ad ipsum Iam lapidem caecis'que in eo compagibus haesit:
Haec opinio à praecedenti non nihil differt in causa scilicet egressionis corpusculorum à ferro: vult enim corpuscula, quae exeunt ex magnete causam esse vacui in medio inter magnetem, & ferrum; confestimque ferrum, ut bonum naturae amicum, ne tantum ferrat in natura malum, hoc est ne patiatur dari illud vacuum, quasi eviscerare sese, & corpuscula ex se effundens iubere in vacuum à magnete factum delabi. In eo tamen utraque convenit, quod dum ferri corpuscula, quae vehementer ferro adhaerent obviscosam, & tenacem eius humiditatem, toto impetu exire contendunt, ferrum ad magnetem rapere pronunciat. Verum utraque iam explosa est, suamque secum fert confutationem, ut arbitror, apud peritos rerum aestimatores satis efficacem, nec ea visa est, quae ex recentioribus aliquem invenerit patronum; cum tamen aliae antiquorum opiniones permultae, quae iam à philosophorum libris crasae erant, tales habitae sint, ut in earum instauratione sibi nonnulli laudem, quaefierint; Enimverò quì fieret, ut tanto corpusculorum aestu, & exhalatione non citissimè exinaniretur lapis? quì tam facilè, tanta velocitate corpuscula, esto tenvia, durissimos pervadunt lapides, durissima metalla? & tamen magnes ultra lapidem ferrum trahit, quomodo magnes vacuum facit in medio, si medium sit pugnacissimus lapis? saepe enim magnes ad se ferrum trahit, etsi quodlibet durissimum corpus, & pugnacissimum interponatur. cur magnes ferrum trahit determinatis illis partibus, & determinata ratione, si solum trahit ex accidenti; quia eius inspiratione exinanitur medium?
Alterum excogitavit commentum Diogenes Poloniates eodem Alexan dro teste, quod est huiusmodi: cum metalla omnia sint humida natura sua, quod patet; quia igne liquescunt, & funduntur, & singula quemdam humorem perpetuo evaporant, sed praecipuè hoc in ferro contingit: quo fit ut prae omnibus metallis rubiginem contrahat. qui humidus vapor cum ab isto humidissimo lapide, utpotè sibi maximè familiari avidissimè expetatur, ebibit, & exsugit una cum humore ferrum ipsum, eo quod talis humor propter suum lentorem ferro valde tenaciter adhęreat, & hinc fit, ut magnes ferrum trahat. Enimvero lapis iste multibibus esset, qui ferrum ipsum sorbillaret; sed, ut video, alia postea potione indigeret, quo tam durum bolum deglutiret. ecquem non strangularet tam dura potio? & fortasse propterea ferramenta subtiliora, & graciliora libentius magnes attrahit, & per extremitatem potius, quam per medium, ut commodius exsorbeat. Sed ludum mitamus: laborat haec oponio eodem, quo superior morbo, & suos insuper addit errores, qua manu ad se adducit lapis ferrum, ut sorbeat? adducto ne spiritu? at trans lapidem non sorberet: curpotius hanc, quam semel tetigit, partem magnes semper trahit, non aliam? Video nugas ad effugium: sed philosophamur, non nugamur. quod si emittit ferrum humidos spiritus, ut ostendit rubigo, rubiginem etiam contrahit magnes. ergo aliorum sitim satiare potest, non ipsa laborat.
Plato in Timęo in eam videtur venire sententiam, ut velit non propriè magnetem ad se ferrum trahere, sed ferrum ex accidente ad magnetem accurrere, ne detui vacuum: sic enim habet, dum de magnete, ac succino loquitur Revera nullius horum attractio fit; sed cum nusquam sit vacuum, & haec se invicem pulsent, atque repulsent, concreta'que, & discreta suum locum singula poscant, diligenti harum rerum investigatori, ex his mutuis passionibus eventus illi mirabiles contingere videbuntur. Quod dictum duplici fortasse ratione interpręteris. vel quod ex utraque ingenti vaporum vi ex his corporibus quasi compositis agminibus bellum interposito in aëre committant. ex quo conflictu aër male mulctetur, ac proteratur bellatricibus illis phalangibus: quo fiat, ut propterea ille quam citissime se subducere certet, atque in pristinam libertatem procul à metu vindicare contendat, atque ita ipsamet corpora, ne detur vacuum, pugnae campum ab aëre destitutum replere contendant: ne ex sua privata, quam gerunt, inimicitia boni scilice cives, tantum malum in naturae Republicam derivetur, ut vacuum consurgat, & quasi foedus initura ambo accurrunt magnes scilicet, & lapis: vel certè Platonis dictum interpreteris ea ratione, qua videtur exponere Plutarchus lib. de quaestionibus Platonicis, cum de magnete sic loquitur. lapis hic halitus emittit graves, quibus continens aër impulsus, eum, qui ante se, extrudit, is in orbem agitatus, ac ad vacuatum revertens locum, vi una attrahit ferrum. Quibus verbis videtur velle ferrum non attrahi propriè à magnete, sed quia aër ex una parte aestu vaporum pellitur, qui ex lapide excluduntur, ex altera parte anxiè aër, ne detur vacuum, ad pristinum locum redire contendit, dum revertitur actus in orbem, ad ferrum si impellat, illud una secum ad magnetem defert. Verum haec explicandi ratio optimè sanè electricas attractiones explicat fortasse, neque sapientius poterat quidquam de electricis affirmare; at magneticae attractiones longè diversae sunt: ad magnetica enim non accurrunt omnia, cartulae, paleae, & alia huiusmodi leviora, ut fluunt ad electrica. Adde licet intercipiatur lignum, aut lapis, vel aliquid tale, non impediti magneticam attractionem, sicut impeditur electrica. Mitto diversitatem illam partium, quam servant in attractionibus magnetica, ut semel tactam ferri extremitatem semper trahat, non tactam eadem parte repellat. Sed ut arbitroriam constat hanc sententiam non constare.
Platonicus succedat Marsilius Ficinus, qui omnia influentijs accepta referens, & Platonicorum in morem omnia mysterijs involvens, in lib. de vita caelitus comparanda, dicit magnetem, & ferrum ita se habere, ut horum utrunque ab ursa minore dependeat, ac vegetetur, Caelestique semine animetur, at erga magnetem effusam magis astra suam ostentare liberalitatem, quam erga ferrum, ac propterea ferrum ad magnetem, stipem quasi corrogaturum accedere, ut egenus ad divitem. Sic alijs in rebus, ut ipse ait, hoc idem licet contemplari: nam si duo sint homines, quorum uterque à Sole dependeat, Solis'que sint sub dominio, is cui Sol obscurius lucet, admiratur, sequitur, colit eum, cui copiosius luminum princeps sua impertitur dona. Si Martem sequatur uterque, timet inferior superiorem. Si Venerem, amat, si lovem; colit, ac veneratur. Nec igitur in alijs astrorum influentijs ab hac philosophandi ratione discedendum, ut egens ditiorem sequatur: & hinc fortasse factum est, ut gallus cantu leonem exterreat (si fabulae verae essent) quippe, qui Soli, prae illo, sit in delicijs, Sus Marti Elephante carior, unde illi grunnitu timorem incutit; cum lupus in lunari influxu ovem excedat, illam suo terret aspectu (verius conterit dente) sic animalia pleraque his, quibus praestant influentijs, sibi vel conciliant, vel subijciunt alia ab ijsdem astris dependentia. Haec sententia videtur inniti Astrologorum somnijs ne an sententijs? sed ne causa indicta Astrologos damnemus, demus istas dependentias ab astris in rebus, etiamsi ipsas nostro suffragio non comprobe¬ mus, qui sit, ut magnes magnetem trahat determinatis partibus? hic enim utrunque extremum dives est à Caelo. Praeterea putat Ficinus magnetem dirigi ad ursm minorem, quod falsum omnino demonstravi lib. praecedente. Facierum diversitatem, qua fit attractio, per hoc non explicari evincit litem.
Alia fuit sententia Alex. Aphrodisei, qui tamen pariter putavit magnetem non vi ferrum ad se trahere, sed potius ad se pellicere ea fere ratione, qua nos puerulos trahere dicimur, cum bellaria ostendimus, vel, ut inquit Augustinus, cum ovi virentem ramum monstramus, trahimus illam: est enim, ut iste arbitratur, suus mortuis etiam in rebus appetitus, suus voluptatis sensus, in quo avidè conquiescant. unde in animum sibi induxit hic philosophus in lapide magnete aliquid delitescere, quo ferrum perficiatur; cum sibi persuasum habuerit tunc magnetem generari, cum ferri vena lapide scit; ac propterea nescio quid reliquum esse, quod unice à ferro diligatur. Illud interim in hac sententia non placet, quod non satis palam facit, quid illud scit, quod ferrum à magnete corrogare vult, ac tantum verba quaedam sonare videtur; & in eo magis adhuc laboraret, si explicare deberet, quid causae sit, cur, si magnes ferrum ex uno capite semel apprehenderit, nunquam nisi ex illo ipso ferri fine eadem magnetis pars ferrum rapiat, & cur duo ma gnetis lapides in mutuos ruant amplexus.
Galeni placitum fuit magnetem ea ratione fertum attrahere, qua naturales facultates ad se alimentum adducunt. Quare sicuti hae id praestant, cibum attrahendo, ut alterent, & sibi simile reddant: sic naturam magneti quasi manus addidisse, ut ad se ferrum trahat, sibi'que conformet. Verum quid est ista virtus? qualis alteratio? quas mihi manus inijcit? quas verborum phaleras? non sic philosophica ad oratorum ornamenta traducuntur, sed res ipsa plane explicanda est.
Non plus addit Averoes; qui ideo ferrum ad magnetem tendere ait, quod ab eo immutetur alteretur'que. Transcripsit Albertus Magnus cum aliquid in ferrum produci pronunciavit à magnete.
Secutus est Divus Thomas: cum enim de causis, quibus aliquid movetur, disputaret, alio, inquit, modo potest dici aliquid trahere, quia movet ad se ipsum alterando aliqualiter, ex qua alteratione contingit, quod alterum moveatur secundum locum, & hoc modo magnes dicitur trahere ferrum. Sapientissimè sane, ut solet divinum illud ingenium. Quam sententiam tali excipit pronuntiato Gilbertus: Hanc sententiam vir doctissimus non male admodum conceptam postea breviter male creditis de magnete, & allij diversis viribus confirmare contendit, & sane optimo exemplo gravium, vel levium rem explicat Sanctus Doctor: quae non ideo dicuntur moveri à generante, quia in se non habeant formaliter principium sui motus, unde ab alijs emendicare perpetuo cogantur vim se movendi ad propria loca, sed quia totam illam virtutem ac perfectionem, qua sibi naturalem acqui¬ runt locum, ex vi, ut physici loquuntur, suae productionis statim ab initio suae generationis exigunt à generante, & ab illo quidquid usque perfectionis acquirere possunt, & postulant, & reportant. quod in viventibus non contingit, quae à generante non statim totam actu perfectionem in se derivant, sed sibi paulatim suis viribus adipiscuntur, & à generante semina quę¬ dam, & igniculos solum reportant, rem ipsam sibi debent: hinc illa à generante, haec à se moveri dicuntur. Sic quod ferri torpens natura à magnete excitetur, & quasi adactis stimulis, vel suffectis pedibus motum addiscat, ab eo moveri, & trahi rectè dici potest, ex quo intelliges inique Gilbertum ignorantiae in simulare antiquos, reliquosque inter plebeos philosophos reijcere, quod hunc ferri motum tractionem appellarint: nec enim irrepsit talis loquendi modus in magneticam philosophiam ex ignorantia, cum senserint etiam cordati viri talem fieri motum à qualitate in ipso ferro excitato, à magnete, procreata, ut ex sancto Thoma didicimus. Ego vero dictum philosophi libens admitto: loquendum ut multi, sentiendum ut pauci. Soum igitur in hac opinione desiderarem, quod hactenus explicatum non vidi, ut inferius demonstrare tentabo; quidnam sit huiusmodi qualitas, quę in ferro producitur, & qua ratione producatur, ut illorum effectuum, qui in hac philosophia se produnt, ratio reddatur.
Subdo opinionem Cardani, qui ex suo pulvere, in quo sepulta iacebat, Thaletis, sive etiam Empedoclis opinionem iterum excitans, magnetem animatum dixit, à qua non multum Gilbertum aberrare quis dixerit ( multum tamen aberraret à vero qui hanc sequeretur) cum eam à Scaligeri censura, qua vehemens delirium appellavit, vindicare contendat: vis enim movendi se animam ostendere videtur, inquit ille. Hanc igitur opinionem sic Cardanus exponit, ut magnes ferrum attrahat, quasi suae vitae pabulum; talem enim nullis philosophorum insistens vestigijs putavit lapidibus omnibus vim inesse, qua nutriantur, & augescant, quam animam appellavit. At quibus ille oculis vitales operationes in lapide usquam deprehendit? ostendat, quaeso, membra, & corpus organicum varijs distinctum partibus ad vitae munia, quae animae necessaria omnium philosophorum calculis est. supellex. Quod si ex Cardano quaeras, cur magnes magnetem attrahat? & nunquid luporum vincat voracitatem, qui lupina carne nutriri reformidant? statim ex ipso habebis in quolibet magnete ferrum lapidi permixtum esse, ac propterea ferrum, quod in magnete delitescit notum scilicet pabulum, abripit magnes, dum magnetem trahere videtur. Enimvero oscitantem invenit ille magnetem, ac prorsus mactandum, qui sibi cibum ex ore, immò vero ex ventre abripi sinat, vel alium voracem, qui sibi ex alterius visceribus cibum quaerat. At istec opinio non pluribus est exercitanda, ne actum à Scaligero agamus. Suo se prodit aspectu, nec eam crediderim à Gilberto defendi, sed potius ita de ea pronuntiasse, quia, cum illa vis, à qua incitatur, ac dirigitur magneticum, sit tota in toto, & tota in qualibet parte, animam imitari videatur, longe tamen est diversa ratio.
Adiungo opinionem Fracastorij, quì ferrum ad magnetem confluere asserit propter similitudinem, naturęque consensum: non quod sibi ingenitum, & à natura inditum habeant vigorem, quo suo ferantur impetu ad sibi similia, ea ratione, qua gravia, & levia natura donante, illud habent, ut ad sua tendant loca: nam, si hoc esset, quod valdè notandum arbitror, quae per sympathiam, vel antypathiam moventur, non certam requirerent distantiam, ut tamen faciunt, quantum hactenus videre potui: gravia enim, & levia ubique locorum in suas tendunt sedes, quia habent ingenitum vigorem ad illum motum, &, tanta feruntur velocitate in maxima, ut in minima, distantia. similitudinem igitur hanc gravium, & levium, qua ferrum ad magnetem agitur, sic explicat: existimat ex utroque corpore, magnete, scilicet, & ferro effluere sive corpuscula, & atomos, sivè spiritales quasdam, ut appellat, qualitates, quae per medium aërem propagantur, ac momento temporis multiplicantur. harum beneficio sit, ut ex magnete, & ferro una cum interposito corpore unum quasi integrum corpus coalescat, ex quo ulterius sequitur, ut, quia in quolibet uno corpore partes totius naturae imperium sequentes se disponunt, prout totum illud corpus exigit, situmque sibi totique corpori congruum si non habeant, quaerunt, ferrum ad magnetem confluat; quia in toto illo corpore ex magnete, ac ferro, & ex medio conflato, ferrum, quod partis locum habet, naturalem sibi quaerit coniunctionem cum magnete, ut sic partes in toto debita, ac convenienti ratione constituantur.
Hac in re illud ego desiderarem, ut luculentius hanc formam per medium diffusam explicaret, atque è suis tenebris erueret; à quo omnes refugiunt. Deinde illud exponat scilicet, cur in isto toto corpore ex magnete, ac ferro, & ex interiecto corpore conflato (esto coalescat in unicum corpus) ferrum non obtineat naturalem situm, dum in ea est distantia à magnete, quid causae est, cur tanquam pars extra naturae ordinem posita sibi eadem natura viam monstrante, & quasi manu ducente commodiorem exquirat sedem prope magnetem? nulla enim hic rarefactio, nulla condensatio, nulla membrorum distractio, aut convulsio fingi potest, neque à Fracastorio inducitur. Unde ergo est, ut non sint partes in naturali situ? Video, quae possent in hac re addi. Sed nunquid singula commenta prosequi debemus? ipse certè debebat hoc aliunde novisse, nobis'que exponere. Quod si faceret, non abnuerem fortasse ex isto capite, sicuti fateor aërem deorsum attrahi, cum nimia in inferiore inducta est raritas, ut partem à toto, quo partes natura sibi debitum obtineant ordinem. Licet, & fortasse commodius, posset etiam dici illum motum fieri eo naturae imperio, quo cuncta corpora moventur ad vitandum vacuum; dum rarefactus aër non vult durare in illa raritate, quae in suae naturae commodum non cedit, sed se restituit ad pristinam naturam sibi connaturalem; at tunc ad locum ab illo per condensationem relictum accurrit vicinus aër, qui motus ad replendum vacuum, si non sit naturalis ex innata gravitate, aut levitate, est verè motus tractionis, quo trahit à condensante se corpore vicinum corpus propter adhaerescentiam, & adglutinationem, quam habent corpora adinvicem ad vitandum vacuum. Quod si etiam per accursum vicini aëris fiat in illo, vel in proximo aliqua raritas, id fit, quia nimia erat in primo aëre raritas, ut explicatur de vacuo. Sed praeterea quaenam similitudo in magnetem, & ferrum potuit excogitari, qua non maiorem deprehendat quis inter ferrum, & ferrum? Quare igitur vehementius impellente hac similitudine ferramenta in mutuos non ruunt complexus? Quod tamen, vel non apparet, vel curiosissimos exigit inspectores, de quo inferius erit disputandum: Quamvis enim ingeniose sane philosophetur, ibi Fracastorius, dum dicit ex magnete, & ferro profluvium effluere, itaut effluvium A. pertingat ad B. & B. ad A. & quia effluvia sunt eiusdem speciei cum suis principijs, unde, & species dicuntur, licet sint quasi spirituales unde dicuntur species intentionales, & ita cum sint eiusdem rationis cum suo principio fit ex illis quasi intermedijs, & corpore extremo unum corpus in quo, quia extrema sunt densiota, & corpulentiora, & istae duae partes corpulentiores in isto toto sunt distantes, & divulse melius in isto toto partes, simul se habebunt, & convenientius, si densiores illae, & corpulentae sint simul, quam si sint distractę, & ideo moventur, illa extrema; vides haec ingeniose dici satis. verum quaeso, vel ex omni corpore fluunt istae species, vel ex solo magnete, & ferro. Si primum, cur non omnia concurrunt, ut magnetica? Si secundum, cut solum est à magneticis effluvium? deinde si ex ferro fluit hoc effluvium, si ferrum A. & alterum B. utrumque transmittit effluvium, & si unum, cur in hoc toto extrema densiora non confluunt? Si dicat requiri aliquam diversitatem partium, in hoc toto perfecti, & imperfecti, contra est, cur, si duo magnetes emittant ad invicem effluvium, moventur ambo, ac confluunt? & tamen tam effluvium quam extrema sunt ęquę perfecta. ergo falsum est quod requiratur, illa dissimilitudo; hęc enim non est inter duos magnetes, & tamen confluunt, cur ergo non confluunt duo ferramenta? ita'que tria mihi difficultatem faciunt in doctrina Fracastorij. Primo ut explicet quid sit illud effluvium, & qùo prosceminetur. Secundo cur non omnia, sed solum magnetica trahunt se, cum tamen etiam reliqua, nisi omnino gratis fingendo, dicere debeat species illas emittere: Tertio cur ferrum ferrum non trahit, cum magnes magnetem trahat? cur haec duo perfecta confluunt, illa duo imperfecta non confluunt?
Denique, cum hic auctor contendat non alterari ferrum ex tali mutuo ipsius, ac magnetis occursu, unde est, ut de novo talis sequatur motus? certè spiritalis illa qualitas tantum non habet virium, ut ferrum attollere queat Nec enim spiritalis ista qualitas vere spiritalis est, ut sunt virtutes, & gratię, animae inhaerentes, nec ut facultates substantiarum spiritalium, si ab illis re ipsa distinguantur, sed est qualitas corporea. dicitur autem spiritalis, quia spiritosa est, tenuis, subtilis, & vapida, quae quodammodo videtur induere rationem spiritus; nec aliam volunt eius auctores, quam cum extremis corporibus unicum corpus integrare contendunt. non igitur nego absolute spiritualem facultatem posse ferrum attollere, ut inepte cuidam venit in mentem suspicari, sed dico istam spiritualem, sive spiritosam, & tenuem qualitatem tantum virium non habere, neque quisquam ausus erit his spiritualibus humeris ferream molem imponere. Quod autem illa intercedente fiat unum quid totum ex magnete, ferro, ac medio, non sufficientem causam novi motus, quantum videre possum, aperire videtur. Sed subtile hoc ingeniosi viri inventum subtilius resecare non laboro, ne inter manus evanescat.
loannes Baptista Porta litem Marti subiecit, ut victor evadat; cumque se rationibus quaestionem dirimere posse diffideret, ad arma bellaque devenit. putavit hic auctor magnetem mixtum quid esse ex ferro, ac lapide, & vel ferreum lapidem, vel lapidosum ferrum esse, atque hinc fieri, ut inter se duae istae partes perpetuas gerant inimicitias eodem quasi inclusae Theatro, nimirum corpore illo, quod nos magnetem appellamus quae assiduè inter se digladientur. ubi vero ferri partes illae, quae in lapide sunt aliquid ferri in proximo esse senserint, quasi amicum, & socium odorarentur, hinc sibi auxiliares copias ex templo evocent, sibi adiungere conentur, ut hosti insultare, vel eius saltem impetum sustinere valeant, etsi aliquando magnes magnetem attrahit, non attrahit ob lapidem, sed ob ferrum lapidi inclusum. Minus Martialiter sanè agit tunc ferrum. an non sentit se hosti vires colligere, dum eius copias numerosiores reddit, & pro uno sibi suffecto milite, centum circa se stare hostes? Cur non dixit sicuti ferreae partes ferreum trahunt socium, sic magneticas magneticum advocare? Hanc huiusce sententiae Gilberti habeto censuram, non meam. Nugantis sunt vetulae deliramenta, non magi praestantis inventa. Quas pugnas memorat? quas civiles discordias uno in lapide natura illigavit? quandonam classicum audivit? ubi bellicum intonuit? age vero cui ferrum magneticè excitum, ad se alterum ferrum adducit? cur semper illam obseruvat legem ut perpetuo, quam semel tetigit partem, ad se provocet? anne quia ex illa parte semel subsidiariam apervit portam? nec obductum vallum aliunde audet aperire, ne simul hosti aditum faciat? Ad nuces, inquit Satiricus. Reliquum iam est, ut Petri Peregrini, ac demum Gilberti sententiam discutiamus, qui cum melius de magnete philosophati sint, non debent cum reliquis connumerati.
On this page