Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

Quomodo haec qualitas producatur. Caput VII.

2

Producitur haec qualitas secundum primam rationem, & existendi formam ea via, ac ratione, qua magnes ipse producitur; cum illi sit connata; neque ab ullo agente potest produci, nisi illud agens ea polleat vi, qua possit magnetem procreare. Ad hoc autem, ut sic producatur, eam requirit in subiecto dispositionem, eum rerum apparatum, quem natura postulat, ut magnes prodeat in lucem; ac tandiù procuditur, tantumque temporis ad sui productionem exigit, quanto magnes ipse naturae artificio subest, atque in illius detinetur officinis. Omnino in omnibus ordinem sequitur qualitatum, ac proprietatum, quae à natura promanant. quod si aliquis dubitaret, num sicuti à toto telluris globo dixi supra produci in ferro qualitatem magneticam, si ad longum tempus maneat ferrum in linea meridiana, vel certe erectum perpendiculariter ad terram, num possit eadem ratione dici, hac prima existendi forma produci etiam ab ipso telluris globo in magnete; non libenter ego aquiescerem: esto enim sic à tellure producatur in ferri vena ditiore, in illo tamen, qui verè magnes est, à forma ipsa magnetis provenire crediderim. verum hoc uberius, ubi an magnes, & ferri vena idem sit determinabitur.

3

Secundam existendi formam, qua existit intentionaliter, acquirit immediate à qualitate duarum facierum prima ratione existente, vel realiter, & re ipsa permanenter in aliquo corpore magnetieo; cum qualitas in magnete existens agat verè & physicè in tota sphaera per modum unius, cum qualitate, quae est in medio, sicuti in universum calorem etiam in igne existentem immediate puto agere per modum unius, cum calore existente in medio, non vero agere immediate in vnam partem medij, & media illa in aliam. Si enim non ponatur agere in superficie sola medij, eadem erit difficultas de qualibet particula medij, in qua dicatur agens principale agere immediatè, quae esset de tota sphaera activitatis. sed hoc alias. Dico igitur qualitatem secundum primam existendi formam, & secundum tertiam, ut mox dicam, haberevim immediatè producendi sibi sim le in tota sphaera, quae pro vi, aut activitate magnetis maior, aut minor est, quattuor, atque adeo etiam quinque palmorum, & eo amplius in competenti magnete, quo ad molem. Haec porro qualitas & vis activa non solum maior est, quo magis magnes est robustus, in quo scilicet sit parfectior, & intensior qualitas; sed etiam, caeteris paribus, magnes maior sua iuvatur mole ad agendum, longiusque suae iacet semina virtutis, & quò maiorem obtinet quantitatem, eo longius protrahitur vis eius activa.

4

Producitur autem haec qualitas secundum hanc existendi rationem intentionalem, cum nullum habeat contrarium, momento temporis, eò quod solum ab agente dependeat: producitur vero uniformiter, difformiter, minus intensa, quantum sensu comprehenditur, quo magis ab agente receditur. atque ut hac ratione producatur, non requirit, aut exigit in subiecto nisi, ut subiectum sit quantum, corporisque dimensiones obtineat. Quod durum autem sit, aut molle, consistens, aut fluidum, densum, aut rarum, nihi facit: tam facile enim per solidissimum lapidem, aut lignum suam diffundit magnes virtutem, quam per tenuissimum aërem: quo fit, ut non illi accidat, quod luci contingere videmus; quia enim luminosum corpus quodcunque illud sit, sua virtute pervadere non potest opaca corpora, si lux ab eo diffusa ad corpus appellat, quod sua virtute transmeare non possit, reflectit sese, & quod in longum protensa fecisset producta actione, hoc reper¬ eusso conatu, dum revertitur, operatur reflexè, servata aequalitate inter reflexionis angulum, & incidentiae; ibi'que vires exerit suas. Quod qua ratione fiit, & quomodo lumen reflectatur, quomodo refrangatur, & alia huiusmodi, si vita erit superstes, dicetur alias: quod enim communiter dicitur, verba solum quaedam sonat, rem non explicat; non est lux pila, quae retrocedat repercussa ad speculum. Non hoc, inquam, accidit huic qualitati, ut reflectat, sicut reflectitur lumen, sed cum haec duarum facierum qualitas ęque omnia permeet corpora, & aequaliter possit esse in omnibus hac secunda existendi forma, nulla potest reflexione roborari: quia nullo potest obiecto corpore praepediri, cumque, ut dictum est, pendeat hac existendi forma non à subiecto solo, sed ab agente primario ad motum interiectorum corporum, in quibus haec qualitas sic existit, non movetur, ad divisionem, non dividitur, eorum non sentit motus, aut mutationes, rarefactione non rarescit, densatione non constipatur, inversione non invertitur propriè, & formaliter. Quae omnia accommodato luminis exemplo in puro medio existentis facilè intelligentur, etsi corpus amoveatur, ubi primum ex viribus magnetici agentis exemptum erit, in eo esse desinet, si dividatur incipiet statim esse in interiecto per divisionem corpore, per novam productionem. quod si pars altera divisi corporis procul à magnetico distare incipiat, remittetur in eo qualitas proportionaliter (utor hac voce, magnetici agentis, quia hac una comprehensum volo magnetem, & ferrum, ferreaque corpora magneticè excita, immo & totius telluris) non sentit corporum, in quibus inest, mutationem, quia ab illorum dispositione non pendet, sed solum à corporis mole, qua mutata sola variatur; prout fit per illam quantitatis variationem magis remotum à magnetico agente. unico verbo, dempta reflexione, de qua dixi, lucem sequitur haec qualitas, si lucem intueris, haec qualitas nihilo est obscurior.

5

Contemplare qua ratione lux producitur in medium, variatur, alteratur, ab illuminante corpore dependet, & hanc qualitatem illustratam habebis. Hinc, sicuti lux potest procul posita corpora alterare, calefacere, rarefacere, liquare, cum nihil tale producat in medio; ex sole enim diffusi radij terram hanc fovent, alterant, foecundant, nulla Caelis illata vi; quibus tamen medijs adicum sibi invenit lux ad terram; & hoc quia natura Caelorum non est apta pati, non, quia etiam ibi tantum virium non haberet lux; pari ratione qualitas à magnete diffusa ferrea, vel magnetica corpora alterat, ac disponit, nihilo intermedijs corporibus alteratis, quod interiecta illa corpora capacia non sint, sicut non est capax caelum, calefactionis, non quod ibi etiam tantum virium non suppetat ad illam producendam. Fac enim ibi corpus esse ferreum aptum illam recipere alterationem, & statim suas ostendet vires.

6

Sicut autem in esse, & conservatione perpetuo à magnetico dependet, ita, & operationem illi defert, nec sibi arrogat. Valet enim usquequaque; ut se res habet ad esse, ita ad operationem. Quare sicut sol omnium collustrator satorque lucis, ac parens dicitur; & magneticum pariter excitare magneticè, & alterare iure optimo dicetur; quamvis, ut loquendi morem sequat phylosophorum, ipsa qualitas duarum facierum per medium diffusa alterare dicatur, ut quo, & coniuncta cum qualitate principalis agentis integrare unum principium activum immediatum; quia tamen haec in medio existens virtus est principalis agentis, ideo dicitur illud agere ut quod.

7

Tertiam existendi formam, qua scilicet qualitas duarum facierum in ferro, ferreisque existit corporibus, acquirit per alterationem, sed perfectivam; cuius alterationis causa per se est qualitas in magnete existens, vel in tota tellure, vel etiam existens in alio ferreo corpore: excitatur enim magneticè ferrum, & acquirit magneticam verticitatem, tam beneficio ipsius magnetis, quam alterius ferri magneticè exciti. attamen agens ultimum, & tangens est ipsa qualitas, quae in medio existit coniuncta cum principali agente magnetico; & ideo haec dicitur agere, ut quo, & illa tanquam instrumento utitur principale agens ad agendum. Requiritur igitur ex parte agentis, quod hanc qualitatem producere debet, ut habeat in se qualitatem quarum facierum permanenter, & firmiter inhaerentem, sive deinde tale agens sit magnes, sive ferrum, sive tota terra.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7