Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 6
Vehementer stomachum mihi semper movere vulgares quidam Philosophi; qui, ubi primum aliquid in rebus offenderint, cuius nesciant rationem reddere ex primis illis nominatissimis quattuor qualitatibus, sta¬ tim, ut ingenia deterreant ab illius investigatione, id ex ignota, & occulta qualitate provenire pronunciant, nec aliam esse causam inquirendam: & quasi filum defecerit ignotae se viae, aut, si mavis, labyrintho haud quaquam committendum. quasi vero eorum tantum modo effectuum causa sciri dicatur, qui ex primis qualitatibus provenire deprehenduntur, & ubi aliquid novum deprehendatur, si ad primarum qualitatum combinationem statim revocari non possit, ad occultas confugiendum sit qualitates, & causam sciri non posse proclamandum; cur hoc? quia non provenit à calore, aut frigore; quasi illae tantum essent notae causae, aut qualitates.
In hac eram defixus cognitione, cum in mentem venit elegans loannis Fernelij dictum, quod singulariter rem ob oculos ponit, clarissimeque demon strat indignum esse recurrere ad occultas qualitates, cum ita certas habeas, & ratas, ut est vis abstergendi, abluendi, promptitudo ad explendam quamlibet figuram, quam appellant terminabilitatem termino alieno, & aliae hu iusmodi, quae à notis qualitatibus proveniunt, neque occultae censentur. Non piguit rem transcribere eius met verbis facetè ad modum dialogo expressam. Sic igitur habet ex persona philosophi: Ph. Nuper ex India quidam meus familiaris nescio quid mirè luminosum deportavit, quod totum quasi incensum admirabili lucis fulgore fulget, iactisque radijs ambientem aërem lumine quaqua versum implet; hoc terrae impatiens suoptè ipsum im petu confestim in sublime evolat, neque verò angustè haberi potest, sed am plo, liberoque loco tenendum: summa in eo puritas, summus nitor; nulla sorde, aut labe inquinato: figurae species nulla certa, sed inconstans, momentoque mutabilis: cumque sit aspectu longè pulcherrimum, sese tamen contre ctari non sinit; & si diutius adnitaris, feriet aeriter; si quid illi demitur, fit nihilo minor. aiebat insuper eius vim esse ad plurima, tum utilem, tum summè necessariam. Br. ita ne fabulosis enigmatibus cum Aedipodibus quibusdam te iocari putas? Ph. nihil fabularum texo: rem si ante te constitui voles, oculorum fide verissimam fateberis. Br. bestiolam, aut novi generis aviculam esse oportet Ph. nihil istorum, sed res est prorsus muta, & inanima. Br. novam, & admirabilem rem audio, cuius profecto, si cuiuspiam alterius, debet occulta proprietas censeri. at nullum ne est illi inditum nomen. Ph. Ignis, Flamma. Br. captus sum, & quidem satis suspicabar quidpiam fallaciae esse. Ph. quid me fallaciae, aut falsitatis insimulas? res est profecto verissima. Br. Sed tamen vilissima, & maximè protrita. Hactenus ille.
Vides quot mira sunt in una flamma: quam multis partibus magnetis superat proprietates? immo harum sola postrema, si aliquid demas, fit nihilo minor; longe multum'que simul omnes magneticas antecellit. Si de novo hactenus in nostro orbe invisa flamma deferretur ex India, quis non diceret istas esse qualitates occultas? & tamen, ut benè subdit idem auctor, si quaeram unde ignis comburat, aut has, quas dixi, vires accipiat? non pote¬ ris docte aliud respondere, quam summum inesse illi calorem, summam'que raritatem, & hanc esse illius naturam; hoc'que responso videberis satisfecisse, nec ullus philosophus dicet provenire ex qualitate occulta. & tamen cum magnetem dico ferrum attrahere, aut paeoniam comitialem morbum profligare, ignotam tibi proprietatem ingeri clamas; verius dixeris innominatam: nec videor tibi causam satis dilucide exprimere. quid ita? aut quod utique commune est, alterius tantum, veluti quodam privilegio, proprium facis? Id unum fortasse discriminis statui potest, quod ignis proprietas, quia usitatior, peculiari nomine caloris, & levitatis definita sit, magnetis vero, & similium nullum sit nomen hactenus inditum. Quo errore minutiores plerique philosophi tenentur; rati quidem unumquodque sciri, cuius nomen cognitum habeas, nihil vero sciri, cuius nomen desit. Et certè scientia non ex nominum, sed ex rerum cognitione ducitur: neque res ipsae nominibus; sed nomina rebus deserviunt. quid plus nosti de proprietate ignis, & de calore, nisi quod effectum sensu percipis, & principium, à quo manat sensibilis iste effectus, qui calefactio dicitur, calorem appellamus; & si effectum demas, ipsam scilicet calefactionem, quid plus nosti de calore? at non ne pariter quotidie vides magnetem ferrum attrahere? cur mihi inculcas esse ex qualitate occulta? an quia homines frequentissimè non utuntur, ideoque nondum nomen imposuerunt? Ego iam, quia opus habui saepius nominare, appello qualitatem duarum facierum, ostende tù mihi quid plus noveris de calore, quam effectum illius: ausim enim dicere nos plus aliquid de magnetica proprietate dicturos. Tentemus igitur hoc ipsum clarius, quantum fieri potest explicare, immo quasi sub aspectum collocare.
Quod primo loco assero, illud est; hanc esse qualitatem motivam, & quidem simplicium perfectissimam. Est qualitas motiva, quia sicuti gravitas, & levitas dicuntur qualitates motivae, quia illud, quod immediatè, & proximè motum efficit, & causat, sursum, aut deorsum eo modo, quo motus localis potest causam habere, est illa qualitas; ita haec in magnete qualitas proximum, & immediatum principium statuendum est directionis in polos, & motus magneticorum ad invicem. & sicuti quęrenti, quidnam causae sit, cur ignis sursum adnitatur, rectè tibi videris respondisse, si dicas; ascendit, quia levis est; nec criminabitur aliquis te causam occultam induxisse: ita quaerenti, cur magnes in polos dirigitur, & cur magnetica confluunt? optimè satisfit, si dicas causam esse qualitatum duarum facierum, quae hos motus efficit, nec in occultam amplius causam reijciendum. Quid enim novimus de levitate ignis nisi effectum ascendendi; & quia viso effectu cogimur aliquod huius principium assignare, levitatem nominamus; quo nomine intelligimus principium illius motus sensibilis: quod principium quamvis in se ipsum non sentiatur, sed solum in isto suo effectu, motus nimirum sursum, tamen non dicitur qualitas occulta. sic videmus etiam conversionem magneticorum in polos, & concursum illorum; & quaerenti principium hu ius motus dicimus, esse qualitatem duarum facierum. Nihil verò ad plenam huius rei cognitionem, & tantam, quantam de levitate habemus, magis desiderabatur quàm nomen, sicut principium illud in igne levitatis nomen sortitum est, pari enim ratione, & prorsus tantundem cognovimus sensu de utroque, solum nimirum effectu. Iam ecce tibi nomen; dicatur qualitas duarum facierum: nec amplius labores, aut quemquam audias murmurantem, magnetem in polos dirigi ex qualitete occulta: nihil enim discriminis potest assignari inter has qualitates, ut una magis altera nota dicatur. Dixi vero omnium esse perfectissimam inter simplices motrices: quia motum efficit perfectissimum, uti supra explicatum est, praecedenti libro.
Dico praeterea hanc qualitatem duarum facierum vim habere alterandi sibi cognita, & familiaria corpora, eaq'ue ad motum provocandi. Hoc placitum Gilberto non placuit lib. 4. cap. 6. immo nos inter vulgum reijcit philosophantium, & tanquam sciolos exsibilat, qui nullas alias vires quam toties decantatas attractrices agnoscimus. Verum iniuria: cum enim, ut mox ostendam, & meo quidem iudicio evidenter ex ipsis experimentis, & ex supradictis etiam aliorum rationibus confectum sit ferrum alterari à magnete, ut illud ad se provocet; cumque experientia constet non utcumque alterari, sed ita, ut distinctionem acquirat facierum, & vero etiam ad magnetem contendat eadem facierum servata lege, non cogimur aliam virtutem in magnete assignare, qua ferrum suae subijciat actioni: sed eidem qualitati duarum facierum hoc adscribere possumus. Atque hinc etiam alias motrices qualitates tanto praecurrit intervallo haec motiva magnetis qualitas, ut, & se ipsam quasi perpetuam reddere, suique similem valeat procreare, quod'que in alijs est divisum sparsumque in se una coniungat, & cogat. Nam levitas ad agendum levis est, ut, & philosophi ut plurimum testantur, & experientia suadet, nec levitas, aut gravitas vim habet producendi qualitatem sibi similem permanentem, licet producere possit impetum, quem in physicis vocavi gravitatem accidentalem beneficio motus localis, etsi leviorem rem ad longum tempus gravi advincias, nihilo fit gravior; sed solum, vel dum per calorem raritas inducitur, vel alia quapiam ratione incremento aliarum qualitatum crescit levitas. Sic nec gravitas vi activa praestat, sed ad gravitatem procreandam, vel ad frigus, vel ad aliam qualitatem accedere non gravatur. Aliorum ergo beneficio gravitas, & levitas crescunt, & convenientibus corporibus immittuntur. Non vero sic in magnetica qualitate cogimur expectare aliquid, quo qualitas duarum facierum per cognata corpora diffundatur; sed sicuti calor calorem in subiectum idoneum producere potest, & sicut lux se ipsam diffundere valet, ac circumiecta corpora collustrare, atque adeo pervadere, nisi sua opacitate obstinate obsistant. ita etiam haec qualitas per quodcunque medium effunditur; etsi amicum nacta fuerit corpus, in eo placide conquiescit, & amicè hospitatur, quod lumini non est adeo obvium; ita ut ipsa una, & vim movendi corpus, in quo est, tanquam in proprio subiecto, & alterandi aliud, similemque producendi hapeat facultatem. Cuius rei ea sit ratio, quod sicuti in alijs, perfectiora in se colligunt unita, quae in inferioribus sunt divisa; ita etiam, quae sunt divisa in pluribus, vis nimirum movendi, & alterandi, in hac una, quia perfectior est, colliguntur. Ut igitur illud commune est omnibus formis, quibus agendi vis inest univoca, ut effundant sese, ac multiplicent, quantum fieri possit, ut suam tueantur speciem, seseque pro viribus aeternent; ita etiam haec qualitas vim obtinet sibi similem procreandi, sese'que in orbem quaqua versus diffundendi; ea fere ratione, qua luxè corpore luminoso diffunditur, ut dicitur, uniformiter, difformiter; idest robustè magis, quo magis ad illius acceditur principium, minus robustè, quo dongius ab eo quis discesserit, donec tandem vis activa absolvatur: ergo vis etiam haec producitur, ita ut eo sit maior, non solum quo magneticum fuerit, & mole majus, & virtute magis robustum, sed etiam caeteris paribus, quo magis acceditur ad magnetem. Hoc totum deinde sigillatim expendendum, & varijs rationibus, & experimentis comprobandum erit.
Primum quod sit huiusmodi sphaera magneticorum effusa per medium duplici conficio argumento: antequam enim videamus quid sit, philosophum sequentes auctorem, videndum est, an sit. primum experimentum tale esto. Videmus duos magnetes in aqua suis in navigijs positos, etiam si non se tangant, sed aliquanto distent intervallo, sese tamen invicem dirigere, & invicem certa ratione conformare, sed hoc contingere non potest nisi aliquam haberent activitatis sphaeram, in quadum sunt, sibi invicem vires addunt, alioquin cur si magnetes ad invicem distent, & alterum in altero cubiculo, alterum in opposito colloces, non amplius sibi invicem quasi obediunt, sed utrumque sua se peculiari ratione conformat, atque in certam mundi plagam collimat determinata parte? si vero in proximo ponantur, verbi gratia, in distantia duorum palmorum, statim utrunque illorum, vel saltem alterum deturbat se ab aliqua directione, etiamsi illum prorsus non tangat? quod idem etiam in duobus versorijs cernitur, si prope ponantur. Cum igitur alia non possit iure fingi ratio, cur magnetes uno modo si procul distantes sint, alio, si propius admoveantur, conforment? dicendum erit id ex eo provenire, quod proximi, ad invicem sint intra sphaetam activitatis mutuam, ad quam se velint accommodare modo postea explicando, remitti vero, non amplius. Hoc idem, ut dixi, deprehendes duplici versorio, vel duplici pyxide nautica, dum enim distant ad invicem, utraque in polos suo iure se dirigit: si verò proximae sint; deturbant sese, & etiamsi non se tangant, sibi tamen mutuo fraena inijciunt, modo alibi explicando.
Secundum esto experimentum, quo ostendatur haec qualitas duarum facierum sese diffundere per circoniecta corpora ex lege magnetica, prout scilicet est in activo corpore. Sume acum, vel filum ferreum, vel versorium nondum magneticè excitum; haec ferramenta si librentur, ad meridianum aegerrime confluunt; nam si diriguntur à tellure, id ferè solum contingit in aqua, in qua liberrimus est motus; etsi id tandem faciet, multum in hoc desudabit, & exiguo impedimento ab hac directione retardabitur. Fac ut huiusmodi ferramentum non magnetem tangat, sed propius accedat, verbi gratia, per quattuor digitorum intervallum, ita ut ferrum inter, & magnetem aliquod corpus, quodcunque tandem sit, interiaceat, sive solidum sit, sive tenue; statim ex magnete magneticas vires contrahit ferrum, & ex tali propinquitate, etsi magnetem non tangat, vim acquirit, qua se expeditè in polos dirigit, ad se trahit ferramenta, ex se suspendit, uno verbo magneticum fit ergo ex propinquitate magnetica virtutem contraxit, quam prius non habebit. Cum enim novos cernamus patentes effectus, qui prius non apparebant, & ferrum magnetem non tetigerit, omnisque actio fiat per contactum, necessario dicendum est per medium dispersam esse virtutem, & quidem qualitatem duarum facierum, cum huiusmodi sit etiam, quae producta est in ferro, nec dum ad magnetem appellente; sed adhuc nonnihil procul posito. Huic non dissimile est illud experimentum, de quo infra, quo nusquam tacto magnete versorium iam conceptam verticitatem in se immutatam sentit, & illa parte, qua septentrionem respiciebat, à septentrione refugit; sed de hoc infra.
Ex his experimentis, ut ego arbitror, satis constat magnetem, ac magnetica quęcunque, in sphęra activitatis, effundere circumquaque qualitatem, nimirum quę apta sit ad motum efficiendum, ut constat ex primo experimento, & quae sit etiam alterativa, ut ostendit secundum experimentum; & hanc esse qualitatem duarum facierum: haec enim solum utrunque praestat. Dixi praeterea hanc qualitatem diffundi ea ratione, qua lumen à luminoso disseminatur. Nondum inveni, qua ratione melius, & quo praeclariori exemplo rem hanc hactenus obscurissimam, possem illustrare, & in apertum lucem'que proferre, quam ab ipsa luce lucem mutuando. Ut ergo corpus luminosum, ubi primum infertur in locum obscurum, lucis radios disseminat, & quaqua versum omnia lumine complet, re vera physicè producendo physicam qualitatem in toto medio, non spargendo corpuscula, aut atomos sed educendo de potentia medij physicam illam qualitatem, quam lumen appellamus, quod nullus, nisi caecus sit, negare potest; & quamvis densissimum obijcias crystallum, luci fraena non inijcis; nam duritiem illam pervadit, & penetrat perinde, ac si nihil obiecisses, quantum facit ad rem praesentem: refractiones enim nihil in re nostra sunt: ita ubi magneticum corpus aliquem occupaverit locum, statim momento temporis undique virtutis eiaculatur radios. Et sicuti luminoso corpore nihil obest neque actionem retardat corpus, quamvis durum sit, aut aliam habeat qualitatem; dummodo non habeat opacitatem, sed sit diaphanum, ita magneticae actioni nihil resistit corpus, quodcunque interponatur, quamvis durum, ac densum, neque diaphaneitatem, aut similem qualitatem requirit in corpore, ut sit pervium actioni magnetis, sicut requirit luminosum; sed eadem facilitate medio durissimo corpore agit, qua ageret medio aëre. B A I C D arrows text letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow 3d and perspective integrated in the layout woodcut 900522-34375545-r7
Quod, ut experiaris, sume versorium A. B. cuius A. sit pars meridionalis B. septentrionalis. sume magnetem C. D. cuius C. in septentrionem dirigatur D. in meridiem in distantia verbi gratia unius palmi C. magnetis conuertet ad se A. versorij. Quo observato, simul etiam observa eadem facilitate C. provocare ad se A. sive solum aër intercipiatur inter C. A. sive interponatur solidissimum corpus E. interiecto'que corpore nihilo lentius magnes versorium, aut adducet, aut detinebit in sibi convenienti situ. ergo actio ipsius C. in A. non pendet à medio, nisi quatenus medium est, quodcun que postea tandem sit, & quamcunque habeat qualitatem, sive durum sit, siae tenue, &c. Verum hoc fusius alibi probabitur, & ijs, quae possent in contrarium obijci, satisfaciam: ubi etiam huius rei rationem reddam à priori. Deinde luminosum corpus ita suam lucem aëri circumiectis'que corporibus impertitur, ut tamen perpetuo lux illa à luminoso corpore dependeat; momentoque temporis producitur, nec si corpus lumine collustratum procul auferatur, secum lumen à luminoso quasi surreptum devehit, sed tanquam precario acceptum succedenti sibi corpori relinquit: lux enim, ut dicitur in philosophorum scholis, in fieri, & conservari à luminoso dependet, à quo, ut momento producitur, ita, si destituatur, perit. Sic magnes circunquaque suam praeclarissimam virtutem effundit: nam qualitas illa, quae à magnete circunquaque producitur, tam diù in illo aëre, vel in illis corporibus durat, quandiù magneti adfuerint; etsi asportentur, illam non secum deferunt, sicuti exsuflatus aër non secum defert lumen; à magnetico enim inesse, & conservari perpetuo dependet. Et, ut nihil desideres, momento pariter producitur, momento aufertur ablato magnete. Mitto quod, sicut, dum recedis a luminoso corpore, decrescit magis magisque lumen, decrescit virtus pariter magnetica, quae per medium est diffus, dum discedis à magnetico: eadem enim ratione de utroque, ac de utriusque sphaera philosophandum est: in utraque enim pari passu proceditur. Illud unum plus habes in hac magnetica sphaera, quod, quamvis lumen, quod luminosum possidet corpus, collustret circumiecta corpora, & in illis lumen producat eiusdem rationis, atque ipsum est, quod in luminoso reperitur; non tamen valet alteri corpori ita lumen impertiri communiter, ut in illud corpus illuminatum lumen firmas agat radices, & possit mutuatum sibi splendorem, etiam remoto luminoso, in se conservare: & quamvis possit colores producere, qui nihil fortasse sunt, nisi lumen, ignem etiam excitare, unde lumen emicet, & istud ex accidente contingit, quod spectat ad lumen, & per se in corpore à luminoso diversum lumen non producitur permanenter: at magnes ita qualitatem duarum facierum per medium in sua sphaera diffundit, & ita circumiecta corpora illam imbibunt qualitatem, ut si contingat aliqua peculiaria corpora adesse proportionata, ut est ferrum, ita sese insinuet in illa corpora hęc qualitas, ut etiam ablato magnete in illis perseveret, etiam ad longum tem pus. Quae verò difficultatem facere possent hac in re, inferius discutientur, quamvis huius etiam aliquis fulgeat in luminoso radius, ut dicam.
Ex hactenus dictis, & ex toto hoc discursu experientijs, ut mihi videtur, satis stabilito, istud conficio, hanc qualitatem duarum facierum, cum unius eiusdem sit rationis in omnibus, sicuti lumen est eiusdem speciei, ut arbitror, nullo dissentiente, sive sit in luminoso, sive in aëre, sive in crystallo, triplicem tamen habere existendi rationem. Primum enim existit haec qualitas duarum facierum tanquam proprietas in subiecto proprio in magnete, & in tota tellure, et, ut loquar de magnete, eum perpetuo comittatur, neque ulla ratione ab eo divelli, aut separari potest, si facias magnetis formam perdurare. Inest igitur magneti haec qualitas tanquam aliquid illi innatum, à cuius natura promanat, neque alteri acceptam refert, sicut lumen Solem illustrem reddit, & alia luminosa corpora lumen in se habent sibi innatum, & proprium.
Secundo inest haec qualitas duarum facierum in circumiectis magneti corporibus transeunter, &, ut sic dixerim, precario, idest ita, ut in illis radices non habeat, nec nisi praesente agenteque magnete perduret, ut lumen in medio perspicuo constituitur, quam rationem existendi, hoc est ita, ut non à subiecto dependere videatur, sed solum à principio activo, ideo fortasse spirituale effluvium appellaverunt aliqui, non quod verè non putarint pertinere ad corpus, & esse verè aliquid corporeum, sed quia, cum in sui conservatione, existentia, et modo operandi non videatur dependere à subiecto, ideo videtur quodammodo rerum illarum spiritualium naturam imitari, quae in sui conservatione à solo agente dependent. quam etiam ob causam aliqui lumen qualitatem spiritualem dixerunt, & dicitur à nonnullis haec existentia intentionalis.
Tertia ratio existendi huius qualitatis propria illa est, quam in ferri substantia invenit. In ferro enim ita reperitur, ut non quidem ab innata totius forma fluat, sed à magnete in ferrum derivetur; ea tamen ratione, ut etiam absente magnete perseveret. Quod à peculiari ferri natura provenire dignoscitur. Cum enim undique in omnibus corporibus suam virtutem disseminet magnes, in nullo tamen, nisi in ferro, & in his, quae ferrum aemulantur, eas agit radices, ut in illo perseveret, & suis quasi pedibus consistere, suis'que non alienis manibus magneticas valeat exercere operationes, non potest nisi hoc à natura ferri provenire, quae peculiarem habeat cum magnete amicitiam, & in ordine ad hanc qualitatem praecipuo quodam hospitalitatis foedere cum illo coniungatur. Differt tamen haec tertia ratio existendi huius qualitatis à prima, quod ferro, ut dixi qualitas haec duarum facierum non innascitur, nec natura ferri inspirante gignitur. Quod enim habuerit hanc initio qualitatem in vena, quae, dum igne liquescit metallum, & partes confunduntur, fuerit confusa, ut ego verum non arbitror, ita alibi discutiendum relinquo; esto quod aliqua ditissima ferri vena, vel à tellure, sicuti diximus de ferro, vel à vicina aliqua magnetica rupe possit virtu tem magneticam concipere; quod ego non admitto, illud est, ferri venam, quod habebat verticitatem, & magneticam qualitatem, amittere, quia per metallicam fusionem partes confunduntur, sicuti amittunt ferri ramenta, si postquam excitata fuerint, confundantur. Illud hic solum libenter scirem, unde sit, quod si magnes igne aduratur, verticitatem amittat, & in igne quasi immoriatur; at vero vena ferri si ad magneticas torpeat operationes; & igne per decem, aut duodecim horas extimuletur, verticitatem iam concipiat, unde nam oritur ista diversitas; si idem est magnes, & vena ferri, cur haec post ignem fit magnetica, magnes per ignem vim magneticam amittit?
Triplex igitur existendi ratio huius qualitatis duarum facierum iam satis luce ipsa, quam omnes cernunt, & quae sane occulta qualitas non est, facem praeferente illustravimus. Inest enim lux in luminoso corpore, ut in Sole, tanquam in propria sede, cui coaeva est, & sine qua sol non reperitur, sic facierum qualitas magneti est intima, innata, connata; nec usquam magnes, ut sic dixerim, vivus reperitur, quin in eo sit qualitas duarum facierum intensa, vel remissa, prout magnes maiori minorivè perfectione praeditus fuerit, aut aliena qualitatum illuvie foedatus, aut senio confectus: tempotis enim iniurias aedacem'que sentit rerum vetustatem magnes; Et haec sit prima existendi ratio huius qualitatis.
Inest secundo lux in medio non firmiter, ac constanter; sed continua à luminoso dependentia ita, ut illato luminoso medium lumen recipiat, ablato eodem è vestigio orbetur. sic existit haec qualitas in circumiectis magneti corporibus tanquam virtus ab ipso magnete ad certam distantiam propagata, atque ita existit, ut statim posito magnete ponatur, ablato, neque ipsa possit diutius conservari. Et sicuti luminosum corpore quamvis durissimo non impeditur, ut crystallo, quominus suam disseminet virtutem, & educat lumen, etiam ultra corpus durum; ita magnes undique radios virtutis diffundit, nullo quamvis durissimo corpore viam praecludente, quaecunque tandem illa sint corpora, quae circumiacent. Et sicuti lumen non maiori difficultate premitur, dum per durum corpus propagat lumen, quam si propaget per aëtem, ita nec magnes ulla maiore difficultate premitur, ut per dura corpora sibi aditum aperiat, quam si per rarissimum aërem agat. Atque hanc secundam existendi formam non displicet intentionalem, seu spiritalem appellare.
Tertio denique lumen existit quibusdam in medicatis lapillis (quo nihil in magnete habeas, quod lumine non sit illustratum) docent enim nonnulli rationem componendi quosdam lapillos, qui si mane, quando sol consurgit, aperto Caelo exponantur, ita ut primos nascentis radios Solis excipiant, ita primam illam nascentem lucem imbibunt, ut si statim auferantur, & in theca accuratè claudantur, conceptam illam lucem ita conservent, ut si in loco obscuro postea promantur ex theca, in qua clausi asservabantur, luce irradient aliquanto temporis spacio. Quod ego verum esse non quidem experimento didici, quod malvissem, sed ex oculatis testibus accepi. Narrabant enim se id vidisse (fides sit penes ipsos) Ita existit qualitas duarum facierum in ferro. Sicut enim lapilli illi propter peculiarem suam naturam, diffusam in medio lucem ita concipiunt, ut incipiant habere non precario, & dependenter à continua luminosi actione; Sed remoto etiam luminoso lumen receptum in se conservant, concepta se produnt luce, ita ferrum pro pter eius peculiarem naturam, qualitas duarum facierum per medium diffusa sic pervadit, ut etiam ablato magnete eam conservet, nec quidquam amplius operante magnete perduret. Hoc solum est discriminis, quod altiores in ferro qualitas haec duarum facierum, quam in illis lapillis lux radices agit, firmius'que inheret; nam lapilli per tantillum temporis modicum lucis ostentant, haec diutissime in ferro, & vegeta perseverat: quia tamen in ferro non nascitur, potest etiam à ferro divelli, non destructa ferri forma. Si enim fertum liquescat, imo ignescat, vel diuturnas temporis ferat iniurias, amittit hanc qualitatem, & tamen ferrum magis aliquando perficitur illo igne.
On this page