Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

1

Quid requiratur, ut haec qualitas hac existendi modo producatur, & ferrum magneticè excitetur. Cap. VIII.

2

Quia passum nunquam applicatur ad recipiendam hanc qualitatem intus, ut quasi inseratur in visceribus ipsius agentis, sed semper applicatur extra ipsum agens, sive deinde interveniat contactus physicus suppositi, sive non; requiritur, ut agens producat hanc qualitatem aliqua ratione per medium; quae qualitas per medium diffusa, quia immediatè agit, sibi similem reddit qualitatem productam quo ad situm, & positionem modo infra explicando. Ex parte illius, quod talem qualitatem recipere velit; requiritur, ut sit agenti proportionatum passum, & aptum hanc qualitatem in se habere, & ut sit in debita distantia: debet ergo esse, vel magnes, vel corpus magneticum. Dixi debere esse magnetem. nam si huiusmodi lapis senio confectus fuerit, vel temporis iniuria contabuerit, ita, ut duarum facierum qualitas immortua, vel sepulta iaceat, si perfecto magneti apponatur, afflictas, & exanimas quasi recipit vires, & iterum se ad meliorem revocat statum. nisi fortè ita vitiatus fuerit, ut prorsus in aliam abierit naturam, & vires verae sint intermortuae: non enim tunc alterius magnetis consortium ad vitam revocabit. Dixi illud corpus debere esse magnetem, vel magneticum; huiusmodi autem est fertum excoctum, quod, quo perfectum magis erit, ac magis à recrementis, ac sordibus repurgatum, perfectius hanc qualitatem recipiet. Ex quo fit, ut versoria pyxidis nauticae, aut horologiorum solarium, & alia ferramenta, quae ad magneticas operationes debent deservire, optimè fiant ex chalybe, seu aciario perfecto, & optime elaborato, ac polito; immo, & huiusmodi fertamenta, quo puriora fuerint, contra temporis iniurias hanc qualitatem duarum facierum diutius conservant. cuius rei rationem reddam alibi. Hoc autem habet ferrum ex sua propria natura, quae maximè ad magnetem accedit, nec alia potest huius rei reddi ratio. Hactenus nullum aliud explicitè nominabatur corpus, sive metallicum, sive lapideum, sive aliud quodcunque, quod qualitatem istam duarum facierum in se permanenter reciperet, & conservaret; nec apud ullum auctorem alterius video factam mentionem, nisi fabulose.

3

B A D C light/shadow integrated in the layout woodcut text letters concrete elements physical objects plasticity 3d and perspective 900522-34375556-r6 Verum ego novissimè in aliud corpus incidi, ut dixi alibi, & ostendi quomodo videatur praesensisse Gilbertus, quod & versorium magneticè excitum provocat ad sese, cum facierum distinctione ex legibus magneticis, & qualitatem duarum facierum acquirit ex magnetis contactu: lateres nimirum concocti, qui, propter vehementem in fornacibus ignem, ferruminari solent, atque adeo etiam liquelcere, eandemque ob causam nigrum, vel ferreum induunt colorem, & sive ex colore, sive ex duritie, ferreilateres, vel ferrigni solent à nostratibus appellari. Istud ego saepissime sum expertus, praesertim Mantuae, ubi mihi videor terram magis magneticam invenire, alijsque proposui faelici semper ubique eventu. Si enim frustulum huiusmodi lateris sumas, & valido magneti ex arte apponas, qualitatem contrahet duarum facierum, sumè magnetem A. B. cuius A. sit pars septentrionalis B. australis. sume lateris frustum C. D. si D. semel coniungas cum A. & C. apponas ipsi B, ut robustius excites, contrahet virtutem magneticam lateris frustum, & in parte C. faciem habebit septentrionalem, in D. australem. Quare si tale frustum admoveas versorio C. trahet partem australem versorij, D. septentrionalem, & ut appateat talem vim lateres huiusmodi à magnete con¬ cipere, frustum lateris C. D. iterum ad magnetem admoveas contraria ratione, ut nimirum D. tangat B: C. vero A. tunc virtutem, & qualitatem duarum facierum contrario situ contrahet, atque prius haberet, Di enim trahet partem australem, quam prius fugabat in versorio, C. septentrionalem. Experimentum in promptu est, & obvium.

4

Duo tamen observa; alterum est; magnetem in hoc, ut in omnibus experimentis robustissimum esse debere, quamvis etiam in imbecilliori veritas prodeat licet obscura. alterum est, ut frustum lateris proximè valde versorio admoveas, & quam proximè, dummodo non tangat: virtus enim hęc, quam concipit, tenuis est, & languida, sensibilis tamen est, & si tuo magnete vis laterem excitare, sumas, si potes, ex fornace recentes, & maximè ferreos: nam si veteres, & antiquos sumas, qui diù alicubi constiterint, in illis iam conceptam qualitatem duarum facierum deprehendes actione telluris pro ductam, ut suo loco experimentis docui; duplicem'que tunc subibis laborem, & antiquam evertendi, & novam inducendi qualitatem. haec sunt corpora, in quibus potest hospitari qualitas duarum facierum, & durare permanenter hac tertia existendi forma, quantum hactenus experimentis deprehendere licuit.

5

A B C D light/shadow text plasticity physical objects 3d and perspective integrated in the layout woodcut letters concrete elements 900522-34375558-r7 Alia praeterea nonnulla requiruntur, ut haec qualitas in ferrea huiusmodi corpora commode inducatur. Ac primo requiritur, ut non sit nimis magnum, & ferè agentis magnitudinem non excedat; alioquin fere insensibilis erit qualitas contracta per contactum magnetis. Obest tamen praesertim nimia crassities; nam ferramenta oblonga, & gracilia qualitatem duarum facierum facilius admittunt; cuius rei, ut aliarum etiam, quae subinde dicuntur rationes suo loco conabor afferte proprias, & ex proprijs principijs. Interim satis sit hoc idem advertisse Gilbertum lib. 2. cap. 30. Debet praeterea non habuisse prius qualitatem duarum facierum contraria ratione: nam si sumas ferrum iam magneticè excitum A. B. cuius A. sit pars australis B. septentrionalis; & apponas magnetem C. D. cuius C. septentrionalem partem apponas ipsi B. si magnes, & mole sit exiguus prae ferro, & virtute non nobilis, non induces ita facilè novam qualitatem in ferrum A. B. quandoquidem, si deberet inducere in ferrum sic constitutum qualitatem, deberet sic disponere, ut B. esset pars australis; A. septentrionalis. Semper enim ex magneticis legibus pars illa magnetis, quae ferrum tangit, inducit in ferrum à se tactum oppositam sibi faciem, ut si ferrum apponatur magneti, per longum fiat, ut dicebat Peregrinus, una continua qualitas ex qualitate agentis, & passi; ita ut facies D. magnetis sit australis excurrendo usque ad A. & tota ab A excurrendo D. versus sit septentrionalis. Si magnes igitur ille sic applicatus deberet aliquam qualitatem permanenter in ferrum inducere, eam prius saltem natura destruere deberet, quae in ferro existit, in quo non possunt esse simul duae contraria ratione positae qualitates: Nisi ergo illi tantum insit virium, ut illam qualitatem, quam in ferro robustissimam suppono, statim expugnare possit, nihil producet.

6

Ex quo habes illud notatu dignum, & causam aliquam sentis, cur eum fertum magneticè cupis excitare, illud diligenter advertendum sit, ne si semel faciem unam magnetis, australem verbi gratia, altera ferri extremitate tetigeris, eandem ferri partem etiam ad aliam magnetis faciem applices, quasi melius, & robustius excitaturus; tunc enim, tantum abest, ut melius, & firmius excites, ut immo auferas, quicquid hactenus virium magneticarum ferro contulisti. sed, si uno ferri extremo magnetis partem septentrionalem tetigisti, oppositam ferri extremitatem australi obvertere debes.

7

Requiritur etiam, & sufficit, ut ferrum, sive illud quod magneticam virtutem acquirere debet, intra magneticae virtutis orbem collocetur. Quod dico, ut planum faciam, non esse necesse ad hoc, ut talem vim concipiat, ut ferrum magnetem tangat, satis enim est, si sit intra orbem virtutis, ut magis semper ex dicendis constabit. Illud quidem verum est, cum virtus à magnete diffusa decrescat uniformiter difformiter, quo magis à principio receditur; si proximè admoveatur, & tangat ipsum magnetem. plus virtutis ferrum acquirere, non praecisè ex eo quod tangat, sed quia robustiores subit magnetis vires.

8

Denique non multum temporis in huiusmodi qualitatis productione requiritur, ut existat hac tertia existendi forma; nisi agens esset tenuissimum, ut est totus telluris globus. Nec enim huius qualitatis productio à primarum qualitatum conflictu, & commixtione dependet, ut quando in naturae officinis magnes producitur; quae primae qualitates cum habeant contrarium, bella miscent, & multum temporis in pugna insumunt; sed peculiari, ac pro pria alteratione perfectiva producitur, quae, ut fiat, vel nullum, vel perexiguum temporis spatium postulat; cum nullam invenit sibi infensam qualitatem, cum qua vires exerere, & pugnaces exercere debeat spiritus: nisi fortè adesset qualitas duarum facierum, quae in eodem subiecto contrarium obtineret situm, ac fit ea quam magnes inducere laborat: tunc enim aliquid fortasse plus temporis postularet haec productio, propter praeexistentiam il¬ lius contrarietatis. Et haec de natura illius qualitatis, ac de modo quo producitur. Quoniam autem est, ut dixi, qualitas dispositiva subiecti, & quasi situata, vel situativa, quaeque certa quadam ratione excurrit, non mole, sed virtute, videamus iam, quo situ producatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8