Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

DE MAGNETICA PHILOSOPHIA LIBER TERTIUS In quo ponuntur effectus ad directionem spectantes, Et eorum causę.

2

Ratio, & forma addendi hunc librum. Cap. I.

3

Duo Mihi dehorum librorum additamento non nihil dubitanti animos addidere, rei difficultas, de qua hic tractatur, & propositionum, seu effectuum, qui proponentur ingeniorum, ut arbitror fames avidissima. Quia enim in duobus iam expositis libris totam quantam quantam habui fere magneticam philosophiam ex tenebris, in quibus mihi hactenus delitescere visa est, in apertum lucemque dedi, perferente etiam clarissimam facem Gilberto, & in universum totam huius lapidis naturam palam feci; verebar, ut quod est apertè fatear, ne fastidiosi quidam stomachuli nonnullarum rerum iteratam positionem molesta cum nausea reijcerent. Non enim fieri poterit, quin, dum singula colligo spectacula, quibus mirandum naturae theatrum cumulat iste lapis, & praecipuè dum singulorum causas prosequor, multa repetam ex ijs, quae iam superioribus libris sunt dicta.

4

Verum, quia non tàm istis ingeniorum apicibus scribimus, qui solum leviter indicata statim intelligendi vi penitus pervadunt, & quamcunque repetitae rei umbram aversantur, & fugiunt, quàm mei etiam similibus cupio deservire, qui, quod fortasse prima vicè non ita clare perceperunt, si illud ipsum iterum inculcaveris, excipiunt animo tandem, & felicius cognoscunt; ideo statui hos effectus omnes in unum redigere, quamvis aliqua essent iteranda ex his, quae dicta sunt.

5

Quod si plurimis licuit autoribus ea, quae frequenter in sapientum voluminibus fuerint inculcata, in suas transferrè lucubrationes, & iterum nobis ingerere, nec sua se putant laude carituros, si de suo saltem aliquid addant, quod passim factitatum videmus; cur mihi quis vitio vertat, si altius mea iterum nonnulla calco vestigia, quae prius omnino fuerant solum leviter si¬ gnata fortasse? Nunc demum cognitionis segetem fortasse demetet animus, cuius solum sementem fecimus in prioribus libris. Omnino arduum adeo, & impeditum est hoc dę magnetica philosophia negotium, adeo novas affert propositiones, sibi adeo imparatam offendit mentem, ut non puerilis censenda sit nonnullarum rerum inculcatio opportuna, illarum praesertim, in quibus huiusce disputationis cardo vertitur.

6

Illud accedit, quod hanc tractationem his libris comprehensam iucundissimam futuram spero: in his enim veluti quaesitum colligo fructum ex prioribus libris, dum singulos magnetis effectus, quos in isto amplissimè coaretavit natura lapide, prosequor, & singulorum propriam affero causam, ut dicunt, à priori; nec aliquid praetermitto ex his, quae aut mihi in id sedulo incumbenti in mentem venire potuerunt, aut ab alijs curiosis naturae inspectoribus vidi observata. Enimvero, quid profuisset huius lapidis naturam introspicere, nisi per regressum demonstrativum, ad quem nobis tàm luculentam praefert facem ingeniorum sydus Aristoteles, singulorum daremus rationes? Et quamvis ptęmonstratis fontibus hanc sibi quisque posset haurire veritatem, non ingratum tamen omnibus meum hunc qualemcunque laborem futurum arbitror; dum, quod non omnes possent nisi adhibito labore, ipse perficere tentabo; vel certè quos non omnes observarent effectus, hic collectos monstrabo.

7

Habebis in isto libro omnes magneticos effectus, qui se produnt in directione huius lapidis, qua se constituit in suo magnetico meridiano: & quamvis multa supra fuerint adducta, ut quasi ex signis, &t argumentis à posteriori nostra comprobaretur de isto lapide physica speculatio, quae exprimentis, & sensatis effectibus debet inniti, hic tamen placuit omnes simul colligere. Quodsi aliquem desiderabis, ne putes à me aut studiose, aut fraudulenter omissum, sed aut memoriam me feffilisse, aut certè me in illud non incidisse experimentum. Ea poro erit explicandi ratio: proponam quasi titulum ipsum effectum verbis quantum potero clarissimis in sua brevitate; ea ferè ratione, qua solent mathematici suas propositiones praemittere, quas deinde colligunt habita demonstratione: mox rem incipiam explicare additis figuris, ubi opus fuerit, & expressis rerum formis. Explicata ratione, & probata experientia, eius rationem reddere tentabo ex proprijs magneticae philosophiae principijs, ut illam notam evitem, quam incurrunt philosophantes per communia, do ctrinam ex prioribus libris repetendo, quod aequi bonique consolas, dum tuae, lector, honestissimae studeo voluptati.

8

Sicuti vero in isto libro illos enumero effectus, quibus insignem se facit magnes, dum polum respicit, ita consequens illos complectetur, qui ex ferri, & magnetis coitione insurgunt; sic enim mihi videor facilius impeditissimum hoc opus posse expedire, & magnes ea directione, qua rectum iter commonstrat per invia maris, simul etiam caligantes ingenij cursus per brevia, & syrtes huius philosophiae diriget ad certum veritatis portum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1