Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

1

Explicatur ratio electricae atractionis. Cap. XXI.

2

Suppono, quod dicebam, attractionem electricam non posse esse propter conformitatem naturae, aut sympatiam. Cum enim electrica, omnia omnino aequaliter trahant, manifestum est non posse esse attractionem propter similitudinem naturae, & consequenter non videtur posse esse talis attractio, qua ipsum corpus attractum spontè moveatur ad electricum propter aliquam qualitatem in se acquisitam, ut dicebam de magneticis attractionibus, quia a nulla qualitate potest per se iuvari, & perfici omne corpus, in quibus tanta est diversitas. Cum igitur omnis attractio, quae communiter sic solet appellari, usu iam recepto vocabulo, fiat uno ex his modis.

3

Primo fit à tota forma, propter similitudinem naturae, eo quod transmittatur qualitas, quę afficiat amicè cognata corpora quę sic affecta ex vi qualitatis iam receptae fluant ad principium, à quo qualitas dimanat, ut illam melius habeat; & hoc modo, ut probavimus, fiunt magneticae attractiones, & non fiunt electricae. Secundo fit attractio ex vi qualitatis elementaris gravitatis, aut levitatis, eo quod corpus per suam qualitatem motivam tendat ad proprium locum, & consequenter secum trahat sibi coniunctum corpus; & hoc modo, ut dixi, fit attractio illorum bacillorum in aqua, & bullarum supra aquam. Nego tamen sic fieri attractiones electricas. Cum enim videamus ab electro sublevari, & attolli corpuscula in altum, & etiam descendere immoto electro, non potest dici talem motum esse attractionem à gravitate attrahentis. Quae enim sic trahunt, non possunt id praestare sine suo proprio motu, quod tamen facit electrum. Pręterea videmus electrum pręparatum tam trahere res, quae sunt sursum deorsum ad se, quàm attollere quae sunt deorsum. Si enim electrum praeparatum applices ad versorium suprapositum, ęquali vi trahet, ac suspendet si applices superne, quà deprimet, si applices infervè, & aequaliter trahet ad latera omnia. Non ergo est attractio per gravitatem. Tertio fit attractio ratione vacui; quia nimirum aliquis condenset, vel exsugat medium, vel attollat aliquod corpus; & ne detur vacuum, vicina corpora accurrant ad replendum locum relictum, sic cucurbitulae attrahunt carnem, & sanguinem, dum aer, qui fuit rare factus ab igne, iterum densatur. Quarto denique sit attractio per attractionem unius corporis, & sequelam adiuncti, vel adnexi; ut cum quis trahit funem, & sequitur navis funi alligata; quae propriè dicitur attractio. Aliae attractionum rationes non mihi occurrunt in praesentia. Qua ratione igitur ex his duabus postremis fiant attractiones electricae, poterit quisque definire ubi rem ipsam explicavero, quantum in praesentia occurrit; posset .n. fortasse ad utranque sub diversa ratione revocari.

4

Dico igitur ex electro, seu ex quolibet corpore attrahente electricè, quando sic attrahit, effluere effluvium tenuissimum, quod aerem attenuat, & disijcit, imo, & incitatissimè impellit, sed tenuiter; tum vero attenuatus, & im pulsus aer revertitur ad corpus electricum, secunque una rapit paleas, & quaecunque obvia corpuscupula. Ad hoc autem ut corpus electricum emittat huiusmodi effluvium, debet, si non sit valde efficaciter transpirativum, aliquantulum primo incalescere, praesertim in extima superficie, qui calor excitatur per incitatam fricationem, & hinc est quod debeat electricum praeparari ad hoc, ut trahat, per istam fricationem. Dixi, si non sit valde transpirativum, quia, si habes electrum valde perfectum, & nitidum trahet ad se saltem versorium nulla praevia fricatione, aut calefactione. debet secundo corpus esse tersum, & nitidum, nulla ratione obnubilatum, &, ut dicimus Italicè appannato, aut aqua, aut halitu humido. Sicut enim per moderatum illum calorem aperiuntur pori, ut exire possit illud effluvium, ita per humidum halitum obturantur statim, & impeditur transpiratio. Hinc est, ut opus sit experimentum attractionum electricarum fieri Cęlo sereno, & puro non humido, aut nubiloso: humido enim aere statim obnubilatur corpus, quod debet esse nitidissimum, & impeditur transpiratio effluvij, Imo ex hac praecipuè causa oritur, ut electrum non trahat nisi praeparatum fricatione. Haec enim fricatio non tam requiritur ad excitandum calorem, quam ad detergendum; & ideo quodlibet electri frustum competentis ma gnitudinis unica solum tersione efficaciori sufficienter praeparatur ad trahendum, ut saepe sum expertus; & si bene tersum electrum custodiatur, ne aut pulvere, aut humido halitù inficiatur, post duodocim, aut quindecim horas trahet adhuc efficaciter.

5

Ex quo vides non nihil fortasse falsum Gilbertum, qui dixit electrica non praeparari alio calore, quam excitato per fricationem. Si enim incalescat electrum, vel per solem, vel per ignem non trahit quidem saepe; non tamen ex defectu caloris, sed quia non est tersum, ut oportet. Quod si tergatur, statim trahet efficaciter, etiamsi calefacias sole, aut igne. Quod si melius videtur praeparari per calorem excitatum fricatione; id non provenit, quia ille calor sit diversus; sed quia dum illo modo incalescit, exquisitissimè tergitur ab humida nubecula. Quantum enim spectat ad calorem praecisè. perinde est sive illi adveniat affricatione, sive lumine, aut igne. Verum quidem est aliqua non posse nisi fricatione incalescere aptè: mollesce rent.n. igne, aut sole, vel liquescerent, non praepararentur ad attractionem, ut cera, & alia huiusmodi. Dixi detergendum electrum à nubecula, & sordibus aqueis; nam, ut dictum est supra, pingues, & oleaceę non inficiunt, nec impediunt electricum effluvium.

6

Quod igitur fiat illo modo, attractio electrica per transmissionem effluvij, quo incitetur aer, qui aer impulsus revertatur quasi in gyrum versus electrum, & secum rapiat corpuscula, probatur; & quidem primo, quod sic impulsus aer tenuiter revertatur in gyrum versus impellens etiam absque eo, quod impellat ad aliud corpus solidum, probatur evidenter: siquis, dum sol ingrediatur per fenestram, & aerem sic illuminat, ut atomos cernere possit sufflet tenuiter in aerem; videbit enim aromos in gyrum agitari, & reverti ad impellentem. Ergo verè aer impulsus tenui spiritu sic agitatur. Nequis igitur miretur si dico electricum effluvium sic aerem exsufflare, ut aer agitatus dum revertitur ad electricum, secum corpuscula rapiat; cum hoc oculorum iudicio verum sit in atomis. Quod vero transmittatur huiusmodi effluvium, patet primo ex eo, quod non trahit nisi incalverit aliquantulum, si corpus non sit valde transpirativum: secundo, quia non trahit, nisi tersum, & qualibet obnubilatione impediente effluvium, impeditur attractio. Tertio quia non trahit ullo modo, si tegatur, aut quidlibet interponatur, quod effluvium possit impedire.

7

Quod autem effluutum illud sic trahat commovendo aerem, & aer in gyrum actus rapiat corpuscula modo explicato, suadetur mihi. Primo, quia si sit electrum planum, quod pręparetur in facie aliqua plana, & bene tergatur tota illa facies, deinde applicetur ad trahendum super plano corpuscula prę parata facies, versorium, & corpuscupula non confluent ad medium, sed ad omnes extremitates circum quaque, & ferè semper paleae, & corpuscula longiora, si applicant unam extremitatem ad marginem aliquam, alteram extremitatem non vertent versus medium, sed ad aliàs partes: ergo signum est aerem commotum ex plano reverti quasi in gyrum ad margines, & secum rapere corpuscula, ut dicebam. Neque est necesse, ut in ista commotione, & gyro aeris intercedat multum temporis, quod obijciebat Gilbertus. Secundo si bene praeparetur facies electri, deinde applicetur ad trahendum ferri ramenta, aut ligni, vel similia corpuscula aliqua, ita vehementer accurrent ad electrum, ut, dum ad illud perveniunt, resiliant, & non decidant recta deorsum, sed repellantur procul ad distantiam trium, aut quattuor digitorum: ergo signum est motum illum corpusculorum esse ex commotione aeris, quae oritur ex effluvio illo, à quo etiam proijciuntur procul illa corpuscula: si enim esset appulsus corpusculorum, ut loquitur Gilbertus, invalescentibus effluvijs prope electrum, resilirent impellente impetu ad electrum, nec proijcerentur, sicuti, quia sic trahit magnes, quantum vis trahat impetu nunquam resilit ferrum, nec repellitur perveniens ad magnetem: hic vero cum appulsum corpus, resiliat etiam, signum est moveri ab externo impellente, nimirum ab aere.

8

Tertio non semel, neque iterum, sed saepe, quod dicam, sum expertus prę paravi faciem electri, & applicavi ad trahendam ligni scobem seu limaturam, ita autem adhaerebant ligneę particulae, ut efformarent quosdam vedutti pilos. Observavi autem semper fere extremitates illorum pilorum fluctuare, nutare, & subinde non tam decidebant extremitates illorum pilorum quam proijciebantur procul, ut manifesto observavi alijs etiam spectantibus; post aliqualem enim nutationem videbamus aliquas ligni particulas proijci: ergo signum est expirare effluvium, quo propellitur aer, & si corpora adelectrum accurrunt, est quia revertens aer secum illa defert. Quod sedicas cum Gilberto, si fieret ista aeris commotio bene praeparato electro, & ad candelae flamulam applicato, commoveretur illa flammula, quae quolibet levi flatu agitatur. Respondeo hoc provenire ex eo quod flamma effluvium illud electricum discipat, & alio avertit sua vi, & directione seu ascensu; nec permittit; ut aerem in gyrum agat. Unde non solum flammam non trahit electrum, sed nec permediam flammam ad se trahit aliud. Si addas, quomodo potest ex chrystal¬ lo, ex vitro, ex adamante effluvium promanare, corpora cum sint illa du195 rissima, & valde concreta? Respondet idem Gilbertus, & bene, ut fiat tale effluvium, non opus esse insigni substantię aliquo fluore, non ut abradatur, aut atteratur, aut deformetur electricum. Odorata quaedam per multos annos flagrant, & perpetuo expirant, non tamen cito absumuntur: electricum etiam potest vires sic emittere supra odores omnes subtiliores tenvioresque, nec tamen sensibiliter ulla ratione minui cum praesertim, ut plurimum non traspirent nisi praeparatum.

9

Haec sunt, quae mihi hac in re in mentem venere; in quibus sentio, etiam ego nonnullas posse obijci difficultates. Sed si quis prius meliora, & magis experimentis congruentia attullerit; etiam ego libenter sententiam mutabo: nec enim ista, ut mathematice demonstrata profero, sed quae in re difficillima mihi in mentem venire potuerent, promo libenter ad symbolum. satis sit tibi, lector, si non abhorreant ab experimentis, dum ego abs te libentissimo animo verioria, & clariora excipiam.

10

Finis Libri Secundi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21