Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

1

Unicam tantum habet magnes dimensionem, secundum quam extenditur eius virtus. Cap. II.

2

Primum hoc esto fundamentum, cui ferè innitantur reliqua. sume quodlibet magnetis frustum A. B. dico virtutem illius secun dum unam tantum dimensionem excurrere ab A. ad B. & quod ex eo consequitur, unam tantum esse operandi rationem, Probatur hoc, quia, ut postea dicam, si ferrum oblongum supra magnetem suspendatur, ut acus C. D. semper determinata ratione se collocabit, & suam longitudinem componet cum longitudine A. B. nec unqum aut diversam quaeret positionem, aut, si tu diversa colloces ratione, conquiescet, semper, quoties intra orbem virtutis huius lapidis constituetur acus, toties se, quantum fieri poterit, ad istam longitudinem conformabit. A B woodcut magnetic force inclination integrated in the layout text letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow 900522-34375658-r5

3

Deinde haec eadem longitudo solo lapide comprobatur: si enim libretur ex filo lapis, ac cymbula impositus expediatur gravitatis compedibus, & naturae auram libero excipere velorum sinu permittatur, semper, si convenienti ratione collocetur in cymbula, longitudinem A. B. in meridiano ma gnetico collocabit, & hunc perpetuo servabit tenorem; alias verò sui quascunque partes incerta omnino ratione, &, prout se se sors obiecerit, permittet habere locorum differentias. Aliqua ergo peculiaris ratio est in hac lapidis dimensione, quae nusquam in incerta aliarum partium fluctuatione variatur, si enim aliquid peculiare non haberet hęc dimensio, cur semper destinata ratione hanc dirigeret natura; nihil de alijs solicita? hanc ego dico unicam magneticae virtutis dimensionem, & naturalem eius longitudinem.

4

Huius magneticae longitudinis ea sit ratio, quod, cum illa sit huius lapidis natura, ut cum tota tellure familiari cognatione iungatur, & praecipuo quodam nexù cum illa copuletur; quod ex eo constat; quod etiam tellus ipsa suam in ferrum magneticam immittere potest qualitatem, ut suo loco dictum est, et iam inculcabitur, & magneti consimillimas habeat operationes, hinc fit, ut natura ipsa dirigente velit peculiari semper ratione ad tellurem ma¬ gnes conformare se, ut ab illa semper eodem modo afficiatur, & notas trahat virium familiaritates. Quia autem dispositio ista est in ordine ad telluris polos, hanc etiam lapidis longitudinem polos terminare dicimus. sicut ergo arbores, & virgulta; quia ex telluris, & Cęli foecundo coniugio procreantur, & ex istis vivificos ttahunt succos, ideo semper determinata ratione, & determinatam partem in Terris figunt, & oppositam Coelo obvertunt, ut commodè se se possint tueri, & naturae munera custodire, nec unquam innata vi dirigente arbor ad cęlum radices dirigeret, aut verticis flagella terrae committeret, neque ad alias, aut alias partes destinaret, sed semper tota arbor, & truncus ipse sic disponitur, ut destinata parte Coelum respiciat, & hanc naturalem lignorum longitudinem dicimus. sic etiam ex eo, quod magnes se semper determinata ratione telluri conformat, ut convenienti ratione telluris propria alteratione perficiatur, & foveatur, sicut lignum illo modo dispositum à tellure nutritur, & fovetur. ideo hanc propriam, & solam lapidis longitudinem appellamus, & hac solum ratione eius excurrere virtutem pronunciamus.

5

Cur autem se potius Magnes ad meridianum disponat, & cur potius polos spectet quam aliam in universo plagam, illud affero pro ratione; quod à toto telluris globo magnes disponitur, & tota conspirante mole dirigitur, non ab insigni aliqua eius parte, sed totus terrestris globus coagmentatus est per ordinem ad polos, ut alibi probatum est, tum ex ratione, tum ex experientia. Si igitur tota promovente tellure dirigitur, vel potius magnes ipse ad totam se molem studet accommodare, ut eius actionem excipiat sibi convenienti ratione, non debet se alio modo, quam polari, seu meridionali disponere: si enim exciperet actionem alicuius paralleli, qui peculiari aliqua ratione afficiatur ab aliqua stella, quae circa illud peculiari ratione configurata rotetur, ad illum se converteret parallelum; at vero quia totius globi vim sequitur, ideo se ad meridianum conformat, & ad polos tanquam ad universi communes, & solos terminos. Et haec est (ut profundè contemplanti rem apparebit) ratio à priori magneticae directionis: quia nimirum ex una parte totus terrestris globus qualitatem habet, qua disponitur secundum po sitionem polarem, ut praehabitam dispositionem ab influentijs astrorum, & rotatione coelorum circa se possit conservare, & hęc qualitas terrae per ordinem ad conservandam terram in tali sitù non debet excurrere, seu esse situativa, nisi secundum longitudinem meridianam. ideo, cum magnes maximam in hoc habeat cum terreno globo affinitatem, non nisi unicam polarem debet longitudinem obtinere.

6

Verum ex collatione magnetis cum ligno, & eius directione virtutis cum stipitum venis, quaedam suboritur dubitatio, an, sicuti ex ligno, ita venae, & pori determinata quadam ratione secundum longitudinem protenduntur, secundem quam & ligna finduntur, ut nihilominus sint etiam frequentes modi, qui istum pororum cursum interrumpant, & cogentes illos à suo cur¬ su deflectere in transversum agant, imo & aliquando retrorsum pellant; oritur, inquam, dubitatio, an hoc etiam in magnete contingat, ut suos ipse quoque veluti nodos habeat, qui naturalem illum virtutis cursum, quo secundum unam dimensionem protendi diximus, interrumpant, & ad alias atque alias partes deflectere cogant, neque semper in uno lapide recta via to ta verticitas ab extremo ad extremum protendatur, sicut nec semper in ligno pori recta excurrunt, sed aliquando occurrentibus nodis intercipiuntur.

7

Fuere nonnulli, qui in eam venere sententiam, ut putarint esse etiam suos in magnete nodos aliquando, ut in aliquo magnetis frusto virtus non recta via extendatur, sed in certis, & flexuosis itineribus propagetur; immo vir sane eruditus retulit mihi, se huiusmodi magneticum monstrum aliquando spectasse, & vidisse lapidem, in quo huiusmodi nodi deprehendebantur appositione versorij, quod non semper eodem modo, & eadem via dirigeretur.

8

At vero meo malo, vel potius meo bono longè maximo in magnetica philosophia exercitatum illum esse debere cognovi non mediocriter, qui huiusmodi lapidis experimenta sumere velit; praesertim si nova aliqua observatione novum aliquod velit pronunciatum stabilire. Nihil est facilius quam aliquo accidente decipi, & ad aliquid non advertere quod contigat tunc aliquo casu connecti cum re, quo fiat, ut putetur ex ipsa lapidis natura profluere, quod omnino illi per accidens copulatur. Quam multa saepè huiusmodi legi apud doctos, & cordatos viros? quam multa mihi fuerunt saepè narrata, dum sciunt multi me huic studio operam dare? quam longè plura in vulgus quotidie sparguntur vanissima? quibus tamen fabulis sem per locum dedit aliquod male sumptum experimentum. vix enim quidquam gratis omnino fingit vel plebeius philosophus. ideo nihil admittere decrevi, quod aut ipse non sim expertus, aut ex experimentis à me factis proximè non deducatur. sicut enim experimentum unica ferè est philosophi discendi ianua, ita non omnium est istam aperire.

9

Pace igitur aliorum dictum sit, non admitto dari magnetem, in quo virtus omnino recta non procedat, sed quasi lassata diverticula quaerat: neque enim sicut in ligno coguntur pori declinare à recto cursu, ut ad ramos in transversum actos vitalem transmittant succum, ita in magnete nodi sunt fingendi, cum magnes corpus sit homogeneum, quod totum à tota tellure disponitur, nec vitam possidet, aut ad alias sui partes vigorem transmittit, sed totum à toto telluris globo dependet. Nec quisquam mihi tales in magnete nodos persuadebit, nisi illos per me mihi meis experimentis a me scilicet factis invenire permittat, nec sibi iniuriae vertat, si oculatas cum Comico me habere manus profiteor, quae credunt, quod vident; cum praesertim tota magnetis natura quam hactenus experimentis potui deprehendere istis repugnet nodis. Ne tamen omnino negem, quod ipsi profitentur se vidisse, & nihil, inurbanè nimis, videar illis velle concedere; si in frustro magnetis dicant se superposito versorio in certam varijs in locis invenisse directionem, admitto quod dicunt, imo etiam ipse id sum expertus, & alij id etiam censuere. Ut si sit magnes A. B. C. D. si ponas versorium in B. dirigitur ita, ut recta ferè discurrat ab A. ad B. si verò versorium promoveas ad C. non omnino collimabit ad D. sed non nihil deflectet. Verum hoc non ex eo nascitur, quia directio virtutis varietur, aut sint nodi, sed ex alia ratione, de qua infra erit sermon: quia nimirum lapis ille non est totus homogeneus, neque aequalis perfectionis in singulis partibus; ut videas quam facilè sit in experimentis labi. Unica ergo in toto lapide est directionis virtus, quod ab initio propositum fuerat, & cuius ratio inquirebatur. A C B D letters text integrated in the layout arrows concrete elements physical objects plasticity light/shadow woodcut 900522-34375663-r5

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2