Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 10
Si causam deviationis à vero meridiano cognovißent per hanc potuissent Americam certo signo praecognoscere, & praedicere illius Orbis inventores. Caput X.
Ex hoc vides, quod si haec magnetica philosophia, & huius deviationis ratio cognita fuisset priscis illis novi orbis investigatoribus, & hanc novus ille Tiphys observasset, potuisset minori labore, & maiori certitudine ad novas illas terras properare. Quando enim discedendo ex Hispania pervenit ad meridianum fortunatarum, quem vocant Hispani delos Azores, & vidit ibi versorium, & pyxidem nauticam omnino congruere cum meridiano, potuisset illud inferre, quod verum deinde esse comprobavit temporum successio, aequaliter ad Orientem, & ad occidentem distare ab illo meridiano Terras, & quidem occidentales, quas inquirebat, Terras vastissimas esse, nec multo minores, quam sint Europa, & Asia simul: quandoquidem aequali vi ad se trahebant versorium, ac traherent Europa, & Asia, ex quo fie bat, ut versorium omnino in vero meridiano consisteret. imo, cum iam cognosceret totum Europae, & Asiae tractum vastissimum esse, & tam longè excurrere, ut ferè emisphęrium compleret; poterat iuste inferre, cum iste tantus terrarum tractus, qui mihi notus est, ad se vehementius non trahat versorium, neque cogat declinare à vero meridiano ad se, sed stet pyxis in vero meridiano. ergo vel ad occidentem in aequali distantia est aequalis terrae tractus, quod vix contingere potest cum iste, qui mihi notus est orientalis medium compleat ferè orbis, vel certè vicinior est longissima nihilominus ter rae portio. Dum vero pergendo ad occidentem, & institutum prosequendo cursum, videt iam versorium incipere declinare à vero meridiano, occidentem versus, quod prius declinabat ad Orientem, potuit certè inferre, se minus distare à novis Terris, quas inquirebat, quam tunc distaret ab Hispania, quam ad Orientem reliquerat. Cum enim isti novi Terrarum tractus maiore vi ad se vocarent pyxidem, quam Hispania, cum toto suo vastissimo continente, necessario inferebatur, illam Terram, & vastissimam es se & propiorem, sicut de facto erat. nec enim versorium à vero meridiano ad illam partem divertere poterat, nisi hac trahente causa.
Vides quanta haec sit magnetica philosophia, quam digna, ut ad illam animum studia'que convertas, cum ad nouos detegendos orbes, & ad eximendum animum navigantium à tanta perplexitate tam ingens habeat, certumque praesidium. Certè hac dirigente manum, potuisset ille suis socijs novas illas regiones iam tum quasi in charta pictas demonstrare, quas nec ipse met, nec ullus alius ex nostro orbe unquam viderat, & ab ingenti animorum cura illos vendicare. Possent tuto hac eadem philosophia uti navigantes ad novos indagandos Tertarum tractus, si qui sunt in parte Au strali. Quoties enim, ut dixi, versorium divertit à vero meridiano ad aliquam partem, toties certissimum est argumentum ad illam partem magnum esse Terrarum tractum, & longè maiorem, quam sit ex parte opposita, à qua discedit.
On this page