Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 9
Magnes non ubique terrarum directè dirigitur ad polos: variat tamen etiam ista variatio à polo pro varietate locorum. Cap. IX.
Constanti pronunciato ab omnibus dicitur magnetica in polos dirigi, & receptissimum hoc est, cui nos addidimus supra, non in polos Cęli, sed in illas terrę partes, quae polo Coeli subiacent, hanc esse directionem. Verum illud difficile est, & in philosophia magnetica arduum maximè, quod nimirum non pręcisè in polos colliment magnetica, sed non nihil à polis deflectant: hoc alibi explicatum est fusius, & probatissimis experimentis demonstratum, non solum magnetica re ipsa declinare à vero meridiano; sed ita declinare, ut aliquando plus, aliquado minus, pro varietate locorum declinent; neque in hoc certam aliquam sequi regulam, ut quanto verbi gratia elongatur ab aliquo certo meridiano, tanto magis declinet, donec in completo quadrante incrementum absolvat; & dum per sequentem quadrantem ad oppo sitam eiusdem meridiani partem descendit, incrementum minuatur. Quam regulam incrementi, & decrementi declinationis magneticorum à vero meridiano mathematicam appellarem; sed alibi demonstratum est hanc regulam non observari. Physicum est corpus magnes; mathematicas leges non audit. Quamvis autem hoc alibi fusius sit explicatum, utpote pręcipuum in hac philosophia, nolui tamen hic omittere, dum quoscunque colligo effectus, quos magnes eximios exhibet, ut singulorum causas exponam.
A B light/shadow integrated in the layout woodcut plasticity physical objects concrete elements letters text 900522-34375685-r5 Sumatur igitur magnes A. B. cuius poli sint A. & B. Dico huiusmodi magnetem dum libratur, aut aquis imponitur in sua cymbula, ut natura clavum tenente ipse se dirigat, non dirigere ita axem A. B. ut congruat cum vero meridiano; sed pro varietate locorum nunc ma iori nunc minori angulo intersecare meridianum; & hic quidem perpetuo, tum vero meridiano tantum angulum efformare, alibi vel ex eadem parte meridiani, vel ex opposita angulum, aut huic aequalem, aut inęqualem conficere, perpetuo tamen eundem in eodem loco. Non potest hoc in ipso magnete prompto experimento demonstrari: potest tamen in alijs magneticis corporibus, ex quibus ad ipsum magnetem argumenta transferimus, non inepta coniectura; quidquid aliqui contendant in contrarium. Versoria ferrea magneticè excita, quae adhibentur ad horologia solaria riè collocan da, non directè collocantur, dum liberrimè se agunt supra suum stylum, in linea meridiana. & quidem hic apud nos pars illa, quae in Septentrionem dirigitur, convertit se Orientem versus, ut faciat angulum, cum vera meridiana linea grad. 4. cum dimidio circiter, alibi maiorem, alibi minorem angulum facit, ad has easdem partes; alibi divertit ad oppositas partes, nimirum à Septentrione ad Occidentem. Hoc idem cernitur in nautica pyxide, ex probatissimis Nautarum experimentis: quamvis ego etiam admittam multos esse Nautas, qui maximis navigationibus non exiguum nomen sibi pepere, & tamen maximè sunt ineruditi, &, quod ferè accidit in omni opisicum turba, experientiam solum quandam habent, & praxim; caetera rudes, & imperitissimi. Et quo fuerint huiusmodi ferramenta excitata vehementiori, & robustiori magnete, eò certiori lege discedunt à meridiano, ut sentias divaricationem istam non provenire ex infirma, & imbecilla magnetis virtute; quasi vero conetur quidem, sed non possit pervenire ad meridianum; quod omnino falsum esse alibi etiam demonstratum est.
Huius igitur effectus ea sit ratio praeclatissima, quae maximè omnium hanc illustrat Philosophiam. Magnes à tota tellure dirigitur, & suos polos ad polos telluris convertit; atqui Terra hanc vim dirigendi ad se magnetem non habet in solis polorum punctis, & quasi mathematicis extremitatibus; physica est enim actio, non mathematica directio (breviter hic perstringo, quod fusius alibi explicavi) sed habet hanc vim directivam Terra in toto suo globo, & in singulis suis partibus. Est tamen diffusa hęc vis per terrae globum, & in ipsa terra quasi coagmentata per ordinem ad polos, & totus telluris globus dirigit suam hanc magneticam virtutem ad polos: & licet ex illis quasi, ut ita dicam, ex foraminibus virtutis radij propagentur quaquà versum, à toto tamen globo ad illa puncta transmittuntur vires; sicut etiam hoc videmus contingere in nostro communi magnete: quamvis enim in polis magneticis virtus exaltetur, & inde quasi ex regio ostio se se profundat, totum tamen magnetis corpus, & magneticam virtutem possidet, & illam ad destinata puncta dirigit. Cum ergo totus telluris globus, quantus quantus est, hanc vim directivam habeat; si ex una parte versorij iaceant ampliora telluris spatia, quam ex alia, ex qua maria ingentia terras consepeliant, illa terra, quae maior est ex illa parte, quam ex alia, quia, & ipsa suam vim habet activam, trahit ad se aliquantulum versorium, & magnetem. Et hinc fit, tanquam ex propria causa, ut ad illam partem magis declinet versorium, quam ad aliam, quia ex illa maior est causa attractiva, quam ex opposita, nimirum maior detectae terrae pars, & physicè maior. Quamvis enim alias dixerim, & verum sit corpora magnetica agere per ordinem ad polos, ita ut omnes partes corporis dirigant suam vim ad puncta polaria, ut inde proseminentur radij directionis, ex quo alicui difficile videatur, quomodo ab eodem terrae polo, ex eo quod maior pars terrae sit ex una parte, radius possit exire, qui dirigat ad aliquod punctum, quam ad polum; imo deviare cogat à polo; respondeo, cum maior terrae pars est ex una parte, quam ex alia, quod ad virtutem magneticam polum mutari; cum poli sint extremitates axis virtu tis, & axis sit linea, quę ęqualiter interiacet inter corpus virtute magnetica ęqualiter affectum, seu inter aequalem virtutem magneticam, verum hoc fusius infra.
Quotiescunque igitur in aliqua sumus regione constituti, in qua ex una parte meridiani sint continentia Terrę spatia longè maiora, quam ex alia est maior ratio, cur deflectat ad illam plagam versorium, quàm ad aliam: & re vera sic contingit; coque magis deflectit, quo continentia spatia ex illa parte fuerint latius excurrentia. Hinc constat cur in nostra hac Italię regione versorium cuspide, quo in septentrionem collimat; deflectat ad Orientem: ratio enim est, quia ex parte Orientis longissimi sunt tractus Terrarum totius scilicet Asiae, & Europę partis non exiguę; ex parte vero Occidentis iacet solum pars altera Europę, quę ad Asiam comparata, brevissimo clauditur confinio. Et quia hęc tota Terra, quę ad Orientem iacet in hemisphęrio est septentrionali: ideo trahit ad se partem versorij septentrionalem: at vero in Anglia; quia in eadem Orientis parte non solum Asiam, & quam nos habemus ad Orientem, totam habet Terrę portionem, sed pręterea integram Europam; ad Occidentem vero nihil terrę habet, quod nobis non contingit, sed excurrunt maria immenso tractu, ideo versorium magis etiam ibi deflectit à vero meridiano ad Orientem, quam apud nos, convenienti ratione quam experimentum confirmat. In universum igitur ea potest firmissima starvi conclusio: quoties ex aliqua parte meridiani longè maiora continentium spatia fuerint, quam ex alia; spacia illa ad se trahent versorij partem, si fuerint in hemisphęrio septentrionalis septentrionalem; si in meridionali meridionalem: & contra, quoties videbis versorium declinare ad aliquam partem id provenire pronunciabis, tanquam ex proxima causa, quod ad illam partem excurrant maiora telluris spatia, quam ad aliam.
On this page