Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 11
Non est constanter eadem magnetis à vero Meridiano deviatio in quolibet puncto, eiusdem Meridiani. Caput XI.
Explicata praecedenti propositione, &, quantum ego arbitror, clarissimè exposita eius causa proxima & vera: modus enim causandi, quem aliquis ex scholarum rigore fortasse desideraret, quomodo scilicet Terrarum tractus illi hoc efficiant, ut divertere faciant ad se versorium: patet alibi expositum in nostra ista philosophia. Interim certo constat hanc esse causam, sicuti certo constat distantiam, verbi gratia, esse causam, cur res minor videatur, & in maiori distantia cur adhuc minor appareat, etiam si non clarè sentias, quae ratione hoc distantia possit efficere: nec ullus negabit iure, te causam attulisse, cur nunc minor res videatur, dum distantiam profers, etiamsi nihil aliud addas. Explicata igitur, ut dixi, deviationis magneticorum causa; loquor enim in universum de directione magneticorum: nec enim puto solum versorium, aut pyxidem declinare, sed puto declinare etiam magnetem ipsum: Iam aliae duae propositiones explicatae patebunt, & causae in aperto erunt, quarum altera haec sit.
AMERICA Mexicum Mare del Sun Peruvium Bra Nova Zebla EUROPA Galia Germa¬ nia Italia Hispa¬ nia Mare Medite Sing ASIA Asia mi Tartari China Moluche India Persia Arabia AFRICA M: Rubrum Island Oceanus Indicus C. bone spei TERRA AUSTRALIS INCOGNITA woodcut integrated in the layout topographical structures concrete elements phrases words text 900522-34375692-r6 Proposita sit telluris mappa A. B. in hac sumatur aliquis meridianus circulus: dico in quolibet puncto illius meridiani, & in qualibet distantia à polis A. & B. non semper aequaliter magneticum discedere à vero meridiano. Probatur hoc primo experientia: nam in meridiano Constantinopo litano discedit, qua parte Septentrionem spectat, ad Orientem per aliquot gradus; at vero in eodem meridiano ultra aequatorem prope caput Bonae spei prorsus magnes congruit cum vero meridiano: est enim ibi ferè promontotium, quod propterea appellatur ab Hispanis delas Agullias. Hoc idem posset inductione ostendi in alijs multis meridianis, & in illo ipso delos azores, nam in illo toto, & in quolibet eius puncto circa terram non semper congruit pyxis cum vero meridiano, sed ultra aequatorem ab illo discedit. Verum hoc passim obvium erit, si terram quis percurrere velit in mappa, & ex nautarum observationibus magneticas deviationes computare: nihil enim magis obvium erit, quam non ubique in eodem meridiano, aequaliter declinare pyxidem.
Huius ratio illa est, quam supra exposui; quia tunc magneticum congruit, cum vero meridiano, quando ex utraque parte illius meridiani continentium spatia sunt ferè aequalia: tunc declinat ad unam partem, quando ex illa parte longè maior Terrarum tractus iacet, quam ex alia; sed potest contingere, & de facto accidit, ut in aliquo meridiano res ita se habeat, ut in una eius latitudine Terrarum spacia utrinque sint aequalia, in alia latitudine sint longè inaequalia, vel in utraque quidem inaequalia, sed cum magna diversitate in ista ipsa inaequalitate; quia vel longè maior sit una inaequalitas in uno parallelo, quam alia in alio, vel hic inaequalitas sit ad Otientem, alibi ad Occidentem. ergo in illo casu non erunt utrobique eaedem varietates, e declinationes magneticorum à vero meridiano. Illud igitur pro ratione adduco, cur non in qualibet latitudine eiusdem meridiani exempli gratia, Constantinopolitani, aequaliter declinent magnetica; quia non ubique aequalia sunt terrarum spacia hinc inde posita ad latera illius meridiani: ad Constantinopolim enim maior terrae regio est ex parte Orientali tota nimirum vastissima Asia; ideo declinat ibi pars Septentrionalis ad Orien tem non nihil. At vero ad Caput Bonae spei utrinque sunt ferè aequales Oceani vastitates, & ad frontem habet ferè mediam totam Afticam, ideo ibi congruit cum vero meridiano.
On this page