Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

DE MAGNETICA PHILOSOPHIA LIBER QUARTUS. In quo ponuntur effectus ad attractionem spectantes, Et eorum causae. Cur istius attractionis causae adeo hactenus ignotae fuerint. Caput Primum.

2

Explicaturus in postremo isto libro insigniores omnes effectus, qui ex attractione oriuntur, & qui causam videntur mihi habere minimè obviam, eadem via, & methodo utar, qua in praecedenti libro explicavi effectus ad directionem magneticorum spectantes; multa'que sumnam ex secundo Libro, in quo huius doctrinae sementem feci. Erunt sanè mira, & scitu dignissima, quae in hoc lib. ponentur, & ea sunt fortasse, quae maximè magneticam naturam admirandam reddidere. Sicut enim primus iste effectus in magnete fuit observatus, ita & plures habuit inspectores, & accuratos philosophos; sed haud scio, an perinde fęliciori eventu. Sicut enim equi, & alia quaelibet generosissima animalia, ubi semel, aut iterum opus, puta attractionem ponderis, attentarunt toto impetu, si non sequatur, non possunt amplius ullo ferè artificio adigi ad idem aggrediendum; quasi vereantur, ne si frustrentur effectu, ut alias, convincantur infirmiora, & imbecilliora esse, quod generosus ille spiritus summopere abhorret: sic & philosophorum ingenia sublimiora, quod vident primo, aut altero conatu se non posse comprehendere, iam inter occulta deputant relinquendum, & nostris subductum cognitionibus, ut non ingenij imbecillitatem, sed rei exaggeratam obscuritatem ignorationis causam suadeant. Hac de causa tandiu putarim ego magneticam Philosophiam occultam iacvisse. Utinam enim divina illa ingenia, quae reliquas philosophiae partes excolvere, hanc quoque versassent animo, non iam sanè amplius occulta diceretur magnetis qualitas. Ego vero, qui notam tarditatis non reformido, cum me illam effugere non posse vidram: iterum iterum'que versare non recuso, si fortasse, quod tamdiu traho, tandem è tenebris extraham.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1