Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 37
Omnia ferramenta, quae longo tempore, aut in meridiana linea, aut erecta supra terram mansere, determinatam acquirunt verticitatem, quam etiam acquirunt ferrei lateres. quibus solent viae insterni. Cap. XXXVII.
Satis alibi hoc explicatum est, hic solum, quia locus expostulare videtur, non omitto: Dico igitur omnia ferramenta aedificiorum, vel quibus fornices constringuntur, vel quibus illigantur trabium capita, quae longo tempore decem, aut quindecim annorum decursu iacuerunt in meridiana linea (quod etiam Gilbertus observavit) certissimam concipere verticitatem. Praeterea, si ferreum bacillum non iacuerit in meridiana, sed steterit longo tempore erectum (quod addo de meo) verticitatem acquirere fortasse etiam maiorem, & quidem tali via, ut pars inferior perpetuo in Septentrionem dirigatur, superior in Austrum. quod ita in universum verum est, ut deprehendatur haec virtus valde efficax, vel in ipsis ostiorum cardinibus antiquioribus in parte illa, quae erigitur extra parietem, ut apertè constat ex eo, quia determinatis finibus determinatas ad se provocat versorij partes. In omnibus ergo huiusmodi feramentis erectis pars inferior semper ad Septentrionem conververtitur, superior ad Austrum patet hoc in ferreis fenestrarum cancellis: bacilla enim, quae erecta stetere insignem habent verticitatem, ut partem infer nam ad Septentrionem dirigant.
Ut huius rei ratio explicetur, sit globus magneticus A. B. cuius poli sint A. & B. sive obelum supra globum iacere facias meridionaliter, sive erigas perpendiculariter; dummodo tangat magnetem in aliquo puncto hemisphaerij C. E.A. D. ita verticitatem concipiet, ut si suspendatur illa pars, quae fuit conversa ad A, vel quae magnetem tetigit, semper pariter convertatur ad A. ut illam qualitatem roboret, quam semel acquisivit. Iam finge animo globum A. B. C. D. esse tellurem, quae alibi probata est magnetica, & longo saltem tempore in ferrum verticitatem immittere. Quia nos sumus in hemisphęrio Septentrionali, & sumus, verbi gratia, in puncto E. hinc fit, ut sive ferrum iaceat in meridiano, sive eri gatur perpendiculariter eodem modo, pars illa, quae in Septentrionem dirigitur, & illa quae terram versus depressa stetit, perpetuò in Septentrionem dirigatur, ut à terra conceptum vigorem sic roboret. C E A D B text letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout woodcut 900522-34375791-r5
Hinc duo conficiuntur Primum est, ut si alicubi versorium valde sensibiliter deviet à sua directione, si alia non pateat causa, possimus incusare aliquod ferramentum, quod longo tempore magnum contraxerit vigorem magneticum, & ex aliqua parte versorium obsideat. quod si notasset Garzonius, non tantopere admiratus esset novam illam directionem ver lorij in quadam campanarum turri, quam commemorat; mirum enim est ad quantam se extendant sphaeram huiusmodi ferramenta, Secundo cavere debemus magnopere à ferramentis erectis verticaliter; maiorem enim haec verticitatem concipiunt, quam iacentia, etiam in meridiano hic apud nos. Illud addam hic, ut magis pateat, quod alibi dictum est; qualitatem magneticam terrae non differre à qualitate magnetis; quamvis cum, ut hic etiam dico, tantam habeat vim directivam, parvam tamen habeat attractivam. id ex eo provenit fortasse, quod eius sphęra activitatis non decrescat, nisi parum, & propagetur cum exiguo decremento; & ideo ferramenta, quae se ad illam qualitatem conformant, non laborant ut accedant prope ad ferrum, a quo dirigunt; quia per accessum exiguum caperet incrementum eorum qualitas. Lateritia magnetica vis alibi explicata est: satis enim est hoc nosse lateres praedictos ferream habere natutam, ut magneticum ex terra possint concipere vigorem. & haec de directione satis. Utinam hac etiam magnetica pyxide, quae summam Dei sapientiam, & providentiam facillima, certissimaque via commonstrat, navim ad verum salutis portum dirigere sciam ipse, & alios mecum tuto ductare.
On this page