Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 2
Contrariae facies in magneticis corporibus solae se mutuo coniungunt, similes semper se fugiunt. Caput II.
Quoniam quam plurimi effectus insigniores, & maximè mirabiles, qui in magneticis attractionibus deprehenduntur, ex isto noscuntur, quod hic propono, vel saltem ex eo, lucem accipiunt; ideo hinc mihi viam volui aperire. Sit ergo magnes A. B. sit versorium C. D. sit pars magnetis B. illa, quae suspenso magnete convertitur in Septentrionem, & A. convertatur in Austrum, perpetuo, quomo docunque obijciatur lapis versorio supra suum stylum librato, vel ex filo suspenso, semper pars B. magnetis, quae conver titur in Septentrionem trahet crucem versorij C. quae dirigitur in Austrum, & pars magnetis A. advocabit cuspidem D. nec unquam falles, quamvis furtivè supponas lapidem, aut ex improviso adoriaris versorium: & si lapidem circunducas, obijciendo semper versorio B. semper sequetur pars versorij C. etsi de repente B. ad D. applices, è vestigio fugiet D. & sese obijciet C. Res est plana, & iucunde spectatur, nec solum hoc inter magnetem, & versorium, sed inter quaelibet magnetica corpora deprehendetur: semper enim oppositae facies adinvicem concurrent, nec unquam fallent. Hoc quia, ut dixi, ferè totius rei cardo est, & quamplurima secum trahit, ex his, quae in toto isto libro dicuntur, ideo non solum rectè vellem apprehendi, sed etiam rationem comprehendi; unde lectorem moneo, ut ad hoc diligenter advertat, & huius experimentum faciat, ac sibi benè persuadeat facies similes, hoc est, quae ad eandem universi partem convertuntur, se se perpetuo fugare, & à contactu refugere, contrarias vero sequi se invicem, & avide copulari. D C B A light/shadow 3d and perspective woodcut integrated in the layout text letters arrows concrete elements physical objects plasticity 900522-34375794-r5
Huius vero ratio à priori ex eo sumitur, quod, ut saepe dictum est, magnetica se invicem disponunt, & per motum se tali ratione conformant, ut accommodent suam qualitatem, quam iam habent in se illi, quae in medio diffusa, est, ut iuvent se invicem potius, quam ab invicem patiantur. Quia ergo magnes A. B. ita ex B. disseminat virtutem magneticam per suae activitatis sphaeram, ut proportionali ratione exeat ab ipso magnete, qua est in illo, ideo sic propagantur radij virtutis, ut sicut si tota virtus sumatur, quae est intus in lapide, est tota ita disposita, ut B. convertat se ad Septentrionem A. ad Austrum; ita, si sumatur tota virtus, quae est in sphaera activitatis B. D. sit consequenter ad hanc posita, & qualitas, quae est in D. sit facies, quae dirigatur ad Septentrionem, & quae est in C. ad Austrum tendat. Et sic omnes ra dij, qui propagantur ex B. ita proficiscuntur, ut toti progrediendo à B. ad extremum radium dirigantur ad Septentrionem, & toti progrediendo ab extremo radio ad ipsum B. dirigantur ad Austrum. Quod ex eo provenit, quia illi radij virtutis non propagantur ex puncto B. tanquam ex puncto virtuoso, & activo, sed ex illo exeunt tanquam à termino propagationis virtutis; virtus autem activa, quae immediate agit, est tota virtus, quae in toto inest lapide; quia inquam, tota virtus lapidis, quae excurrit ab A. ad B. effundit quasi actionem ex B. tanquam ex ostio; ideo non est mirum, quod ex B. non proficiscatur virtus, quae dirigat in Septentrionem in contactu ipsius B. quamvis ipsum B. ad talem partem dirigatur, & quo magis externum passum applica tum fuerit prope B. eò minus secundum illam partem, quę est B. versus, in Septentrionem dirigetur. Neque enim ipsum praecisum punctum B. est principium, & fons activitatis, ut debeat sibi passum assimilare, & dirigere ad illam partem ad quam ipsum dirigitur, sed est, ut ita dicam, purus terminus radiationis; vis autem activa illa est, quae est in toto lapide, & hinc conformantur diffusi radij, & quia tota vis lapidis ita est disposita, ut ab A. ad B. in Septentrionem excurrat, continuatur quodammodo hic cursus, & extra lapidem in toto medio, & in omnibus radijs, qui exeunt ex B: tanquam ex communi termino ad quamcunque deinde partem dirigantur, & ita quaelibet pars cuiuscunque radij, quae sumatur, ad quamcunque partem directus sit radius dummodo aliqua ratione exire intelligatur ex B. quia provenit quodammo do à tota virtute lapidis A. B. eodem etiam modo. continuatur eadem ratione, & eodem tenore illa virtus, ut pergat tendere Septentrionem versus; & ita ille radius in remotiore parte ab ipso B faciem habet Septentrionalem, in proximiore australem: eodem scilicet continuato tenore, quo est virtus in illo corpore; ex quo proficiscitur. Quod si B. punctum praecisum esset radix activitatis, non posset ista ratione virtus dessemirari; sed sicut B. convertitur in Septentrionem, ita quidquid ab illo produceretur, Septentrionale esset forsitan potiori ratione.
lam verò quoniam versorium, & quodlibet aliud magneticum corpus. dum est intra sphaeram huius activitatis A. B. qualitas illa ex B. diffusa in illud corpus magneticum imbibitur, & habet vim agendi in illud, ideo corpus illud si liberum habeat motum, ita vult se disponere, ut potius ab illa qualitate per medium à magnete diffusa, quae alterativa est, perficiatur, quam destruatur qualitas, quam iam habet in se, & se taliter conformat, ut qualitas, quam habet in se, sit in eodem situ, & excurrat eodem modo, quo excurrit qualitas illa, quae est in medio. Si igitur pars B. magnetis convertit se in Septentrionem, quia qualitas ex B. effusa per medium in illo casu talis est, ut continuet cursum, cum qualitate, quae est intus in lapide; ideo sumpta qualibet parte qualitatis, quae sit in medio ex illa parte, & progrediendo B. versus respiciet Austrum, sicut continuando cursum à B. A. versus, virtus, quae est in lapide, dirigitur in Austrum. & sicuti ab A. progrediendo ad B. virtus excurrit in Septentrionem, ita continuando cursum à B. & ulterius progredien do, virtus, quae est in medio, perget ad Septentrionem converti. Hinc vides, cur versorium convertat ad B partem, quae dirigitur in Austrum, & avertat Septentrionalem, quamvis ipsum B. dirigatur in Septentrionem: quia sic se conformat qualitati, quae est in medio effusa. quod si pars Septentrionalis ver sorij fortè convertatur ad B. statim refugit ab illo statu: sic enim contraria ratione se habet, atque iubeat natura qualitatis, quae est per medium effusa: nam qualitas, quae est in medio, recedendo à B. respicit Septentrionem, accedendo ad B. respicit Austrum: atque ita contraria ratione se haberent ad invicem istae qualitates. & quia sunt qualitates alterativae aptae ad invicem agere, & pati, & natura dedit illis talem vim, ut possint per motum localem refu gere ab illa innaturali, & contraria positione, propter rationem alias positam, hinc versorium, cuius est ex libratione facilis motus, convertit sese, & accommodat ad qualitatem, quae est in medio.
Ratio igitur breviter, cur similes facies in magneticis corporibus se fugiant, oppositae coniungantur, est, quia magnetica volunt se invicem disponere, ita ut qualitas, quam habent in se, conformiter iaceat ad qualitatem in medium effusam, ut sic potius iuvent se invicem, quam ab invicem laedantur. & quia quodammodo virtus, quae ex polis propagatur, ad quamcunque tandem partem se effundat, continuatur, quasi non interrupto tractu, cum virtute, quae est in ipso magnetico corpore; ideo virtus, quae in medio est effusa ex parte Septentrionali, dum acceditur ad ipsum polum, à quo effunditur, respicit Austrum; recedendo ab illo respicit Septentrionem. Et ex eo fit, ut ferrum convertat ad faciem Septentrionalem suam Australem, & è contrario, ut se ad illam accommodet qualitatem; quod erat demonstrandum.
On this page