Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

Si magnes secetur secundum longitudinem, partes, si suspendantur, non cohaerent amplius eadem ratione, qua prius erant coniunctae; sed solum contrario situ coniunguntur. Cap. III.

2

Haec prima sit propositio ex illis, quas ex pręcedenti fluere diximus, quę si ulla alia, mira videbitur, & inaudita, & etiam si aliqui alij oculatiores in hac philosophia illam observarint, nihilo tamen minus stupenda est, & suspicienda. Sit magnes to tus A. B. C. D. cuius poli sint A. B. dividatur lapis secundum hanc longitudinem, ut divisio excurrat ab A. ad B. & utraque, vel altera pars suspendatur, puta C. D. & admoveatur ad A. B. prorsus ad illam ipsam foucam, à qua pars illa fuit revulsa, mirum sanè portentum, non vult amplius coniugi antiqua ratione, sed omnino contrarium arripit situm, & pertinaciter oppositam quaerit positionem; & pars C. quae fuit revulsa ex parte B. nunquam amplius redibit ad B. sed semper ad oppositam partem confluet, & pars D quae prius coniuncta fuerat cum A. constantissimè confluet ad B. nunquam variata directione. Hoc ut iucundum est, & mirum, ita in hac philosophia nunquam satis vi debitur inculcatum. quod ut melius intelligatur subdo. C A D B concrete elements letters text integrated in the layout woodcut plasticity light/shadow 3d and perspective persons or human body physical objects 900522-34375798-r6

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3