Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

Si versorium supra magnetem suspendas, vel supponas, illius extrema constanter accurrent ad illam magnetis partem, quam semel tetigere. Cap. IV.

2

Hoc subtexo, quod rei miraculum auget; si versorium supra lapidem suspendas, vel supponas, pars versorij, quae semel tetigit A. magnatis perpetuo suo ingenio ad A. convertitur, & pars, quae tetigit B. perpetuo ad B se dirigit. Qui ergo fieri potuit, ut ex unico contactu versorium tantam contraxerit cum A. amicitiam, ut perpetuo velit ad illam partem se convertere, nec unquam ad oppositam, & pars D. magnetis, quae non solum tetigit A, sed simul cum ipso na ta est, & educata, tanteque temporis decursu coniunctissimè habitavit, non potuerit tantam contrahere amicitiam, ut semel saltem velint se revisere? immo se maximè iversentur, & refugiant, ac se mutuo depellant? si enim suspensa parte C. D. admoveas ad partem D. faciem A. videbis D toto conatu resilere, & aversari illam partem A. tota conspirante natura; sic B. fugabit C. si admoveatur.

3

Huius utriusque, quamvis oppositi videantur effectus, una eademque est ratio ex prima propositione desumpta, & magna ex parte ex dictis in superioribus libris dependet. Quia ergo magnes per se ipsum verticitatem habet, & non ex alterius concipit contactu, eandem habet & ante, & post separationem quaelibet magnetis pars, quae ab altera dividatur, ideo quia, dum integer erat lapis totus, quantus quantus erat, si singulę eius partes singillatim sumptae ab A. ad B. eandem habebant verticitatem, & omnes, ac singulae dirigebantur ad eundem polum puta ad Austrum, & singulae partes acceptae contraria ratione à B. ad A. vim habebant dirigendi se ad Septen¬ trionem, eodem naturae cursu; facta etiam divisione eandem retinent directionem. Si enim procul altera ab altera singulae partes aequilibrentur, vel aquis imponantur, & A. & D. convertant se ad eundem polum telluris ad Septentrionem, similiter C. & B. eadem via dirigentur ad Austrum. ergo eadem est facies facta etiam divisione in A & in D sicuti re ipsa eadem erat ante divisionem facta sola designatione. Si ergo verum est, quod facies simi les se fugiant, & invicem repellant, si forte casu conveniant, ex eo, quod ex A. exeat qualitas per medium diffusa, quae prope A. seu accedendo ad A. habet eandem directionem, hoc est respicit ad eandem partem, ad quam respicit facies opposita B. non debet mirum videri, si facies A. & D. quae sunt facies similes (ut patet tum à posteriori ex eo, quod si suspendantur, dirigantur ad eundem telluris polum, tum à priori ex eo, quod integro lapide totus ipse lapis, & singolae eius partes procedendo ad unum extremum habet eandem directionis faciem) si inquam, sunt facies similes A. & D. quid mirum, si se invicem fugiunt, & fugant? immo, qui rationem primae propositionis perceperit, intelliget etiam, cur hoc contingat, neque novam requiret huius rei rationem, sed satis habebit, quod ostendantur A, & D. habere facies similes; quia enim qualitas diffusa ex A, ad quamcunque partem sumatur, radius proie ctus procedendo A. versus dirigit se non ad illam partem, ad quam dirigitur A, sed ad oppositam: ideo illi coniungitur opposita facies.

4

At vero in versorio diversa est ratio, imo in sua diversitate eadem omnino, si penitus introspicias: nam, dum versorium tangit partem magnetis A. quacunque ratione tangat, hoc est, altero suo extremo ad quamcunque deinde partem dirigatur, semper illa pars, quae tangit A, acquiret vim se convertendi ad contrarium polum, & non se dirigendi ad polum illum, ad quem dirigitur ipsum A. sed ad polum ad quem dirigitur B. & hoc propter rationem, quae tum hic indicata est, tum alibi exposita. quod patet, si utrunque, tam lapis, quam versorium suspendatur: ad illum enim polum, ad quem se convertit B. suspenso lapide, ad eundem dirigit se pars versorij, quae tetigit A. igitur versorium, dum tangit A, acquirit in parte tangente faciem opposi tam ipsi A, dum ergo supra lapidem suspenditur versorium, vel illi super ponitur, bene pars, quae tetigit A. iterum confluit ad ipsum, & pars, quae tetigit B. iterum fluit ad B quia sic facies oppositae ad invicem coniunguntur, & similes se fugiunt; & pars, quae tetigit A. ideo ad A. confluit, ut illam verticita tem, quam concepit ex contactu ipsius, firmius roboret, & altius stabiliat. Propter eandem igitur rationem, & partes illae magnetis sese fugiunt, quae prius erant coniunctae in eodem integro lapide, & opposita solum ratione confluunt, ac prius essent, & tamen partes versorij eodem modo disponuntur ad magnetem, quo prius fuerant per contactum coniunctae: quia scilicet semper facies similes se fugiunt, & oppositae connectuntur. verum, quia pars illa magnetis non acquisivit ex coniunctione cum altera parte illam verticitatem, quam habet, at vero versorium ex illo contactu verticitatem ac¬ quisivit, ideo magnes non habet contrariam verticitatem, aut faciem, atque habeat pars, cum qua erat prius coniuncta, sed habet similem illi, ac proinde ab illa refugit; versorium autem habet contrariam verticitatem, atque habeat pars, quae à se fuit tacta; ideo ad eandem confluit.

5

Sed dices, non ne prius erant coniunctae illae partes A. & D? si erant coniunctae, & quidem à natura, ergo aptae simul cohęrebant, neque una alteram destruebat, aut illi repugnabat, imò aptissimè coniungebantur. si ergo per divisionem nihil de natura est immutatum, convenire etiam nunc deberent eadem consentiente, immo & conspitante natura; vel certè quomodo naturaliter antea illae duae partes simul committebantur, nunc repugnant? Respondeo ante fuisse unum lapidem, nunc esse duos: valde autem diversum est esse designatas partes solum in eodem continuo, & esse divisas, in re no stra; nunc enim, cum divisae sunt, partes singulae habent suam actionem sibi propriam; independenter ab alia parte; dum vero sunt coniunctae partes, non est nisi una simplex actio à toto, & partes, quae nullae sunt actu, non distinguunt sibi actiones. quod si in alijs philosophiae partibus hoc non videatur ullam inferre diversitatem, & eodem modo agere duo partialia agentia, quae simul commissa actione conspirent ad agendum; quamvis sint divisa: perinde enim est, ac si esset unicum agens continuum, certè in magnetica philosophia diversitatem infert, ut constat experientia; imo potius ex hoc liceret fortasse argumentum transferre etiam ad alia, ut probetur aliquod discrimen, quamvis illud sensus non prodat. Rem tamen clarius explicabo ex proprijs principijs, ne alicui in mentem veniat me novam hic cudere velle philosophiam.

6

Consulto igitur posui, non absolutè partes non adhaerescere, & in eodem situ coniungi, in quo erant prius; sed dixi partes suspensas non confluere ad eundem situm: modus enim ille loquendi mihi rem explicat, & discrimen indico, si non omnes illud adnotassent: dum enim partes sunt divisae, & separatim positae, singulae habent suam sphaeram activitatis sibi propriam, & effundunt singulae per medium qualitatem ex legibus magneticis supra explicatis; hoc est, ut virtus accedendo ad A. sit disposita, ut respiciat ad eandem partem, ad quam dirigitur B. ac proinde eodem pacto sit disposita, atque vir tus D. C. quae scilicet excurrit à D, ad C. quod simili ratione de virtute ex B. diffusa pronuncies. Dum ergo suspensae partes, hoc est liberam habentes directionem, accedunt ad A. B. statim accommodant se ad qualitatem illam, quae est in medio, ut sic convenienter se habeant ad illam, & hac ratione, (quam non explicavit Gilbertus, licet aliquid subindicare videatur) quamdiu intercipitur medium; hoc est aer, aut aliud corpus inter illas partes, in illa manent contraria positione natura consentiente: quia sic se se invicem accommodant ad qualitatem per medium diffusam, cui famulantur. Quod si contingeret, ut, dum invicem subeunt sphaeras activitatis, non liberam ha berent directionem, & ita componerentur partes, ut inter illas nullum sen¬ sibile medium interciperetur, tunc optimae acquiescerent in pristino situ, & cohaererent firmiter etiam divisae partes eadem ratione, qua prius erant continuae & fieret iterum unum integrum magneticum corpus; et in illo casu firmiter partes adhęrescerent; non quia intercepto magnetico pulvisculo, quasi ex illo gluten efficiatur, ut volebat ille, sed quia penitus nihil sensibile mediat; cum prius, quando intercipiebatur aliquid aeris, se invicem propul sarent. Ratio autem huius est, quia prius se accommodabant partes ad qualitatem, quę erat in medio, quae qualitas diverso modo effusa est, ac sit in ipso lapide quod ad positionem, proportionaliter tamen ad illam, ut supra explicatum est, nunc vero cum nullum est medium, nulla etiam est qualitas, cui se debeant partes accommodare, & ideo partes similiter simul nectuntur ad integrandum unum totum, agens; quo casu simul duo illa agentia iungunt actiones.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4