Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

Versorium supra lapidem positum contraria ratione se dirigit, atque si applicetur ad alterum polorum magnetis. Cap. V.

2

A B plasticity integrated in the layout woodcut concrete elements physical objects light/shadow 900522-34375804-r6 Hoc licet novum videatur exhibere spectaculum; novam tamen non ingerit difficultatem, immo iam explicatam confirmat phi losophiam. Sit magnes A. B. cuius A. dirigatur in Septentrionem B. in Austrum. si superponatur versorium magneti, diriget cuspidem ad B. & ita cuspis erit ad dexteram. si vero apponas versorium ad B. videbis cuspidem contraria ratione ferri ad sinistram, atque ita videbitur contrarium occupare situm, si versorium collocetur supra, atque collocetur ad alterum extremorum magnetis. Res tamen eadem est, ab eademque pendet causa. Semper enim cuspis versorij ad contactum ipsius B. aspirat; & quia versorio in medio posito centrum habet, à quo detinetur, ut supra illud motum efficiat in medio lapide, cum alia ratione non possit se cuspis ad B. accommodare, se se in illo situ accommodat, & disponit secundum magnetis longitudinem: sic enim & cuspis accedit ad B. & crux pariter ad A. quod non minori conatu obtinere contendit. at vero si versorium apponatur ipsi B. se in directum collocat contra axem; quia sic, & cuspis tangit B. & se ad radium perpendicularem, & ad axem virtutis robustissimum, quod tunc potest accommodat.

3

Verum directa, & propria ratio adęquata est, quia versorium, & quodlibet aliud magneticum, quod ad magnetem A. B. accedat, sese accommodat ad qualitatem per medium diffusam, quae ex tradita doctrina illa prorsus ratione conformatur, qua se versorium disponit. & sic semper partes oppositae se mutuo advocant; quam legem praecipuam in magneticis attractionibus statuimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5