Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

1

Si lapis rumpatur in parallelo, & eodem modo, quo prius erant coniunctae partes, libratae confluunt, & contraria etiam ratione copulantur. Cap. VI.

2

Hoc etiam alibi positum est, dum aliud exponerem: hic tamen quia locus postulat, ut soleo, solum indico. Sit ergo magnes A. B. cuius longitudo seu poli sint in A. B. si dividatur lapis per planum parallelum aequatori, ut per C. D. dico partes, quae resultant. ex divisione, si suspendantur, vel alia ratione liberum habeant motum, & confluere ad invicem ita, ut prorsus eodem modo C. coniun gatur, cum D. sicuti illae par tes prius erant coniunctae ante divisionem, & conflue re etiam contraria ratione, ita ut A, coniungatur cum B. & D. C. opponantur. A C D B 3d and perspective letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow text integrated in the layout woodcut 900522-34375805-r6

3

Ratio facilis est; nec enim obliviscitur magnes suae naturae, quamvis videantur incerta lege partes confluere, ita ut tam C. coniungatur cum D. quam illi opponatur, tamen nunquam D. coniungetur cum A. aut C. cum B. sed sese invicem illae partes fugabunt. Quoniam igitur ex alibi dictis per divisionem hoc modo factam facies, quae ex tali divisione resultant, oppositae sunt ita, ut si D. est Australis C. sit Septentrionalis, & ex proximè demonstratis solae facies oppositae simul confluant, ideo C. libenter copulatur cum D. quoniam autem A, & B. sunt facies oppositae, eadem facilitate, & ijs naturae vinculis connectentur ad invicem; quia sic ijsdem obtemperant magneticis legibus. quia autem A. & D. sunt facies similes, se mutuo fugabunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6