Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

Si collocentur prope duo versoria, vel suspendantur duo magnetes ita, ut ab invicem recedere non possint, collocabunt se in situ parallelo magneticorum longitudines. Cap. VII.

2

Dixi supra contrarias facies invicem confluere, & similes se invicem propulsare. Occurret fortasse aliquis hac, quam hic pono, propositione: si enim duo versoria collocentur in eodem Horizontis plano in proximo, habentia cuspides ad eandem partem, cur non dissimiles partes statim confluunt ad invicem, ita ut cuspis unius connectatur cum cruce alterius? & cur hoc idem non accidit, si duo magnetici lapides suspendantur, & facies Septentrionales stant ad eandem partem? non igitur verum est, quod facies oppositae connectantur, & naturali vi ad invicem confluant. Hoc idem alibi posui, dum de directione esset sermo; immo ex ipsa vi directiva rationem tradidi, cur sic se conforment ad eandem partem cuspides: hic verò, ubi loquor de attractione, hoc idem ex attractionis lege pendere ostendendum est. Rem sic se habere, ut dico, potest quisque sibi probare experientia & Advertat autem lector, si experimentum sumete velit, ne unum magnetem, aut versorium paulatim ad alterum adducat; neque ex unò capite unum alteri coniungat, praesertim si sit magnum discrimen unius ad alterum, vel propter virtutis excessum, vel propter inaequalem magnitudinem; converterent enim se tunc magnetica, & versoria, & opposita ratione se invicem coniungerent, & cuspis unius ad crucem alterius coniungeretur. Debent igitur ita subito, vel vi tali ita componi, ut centra singulorum sint in eadem recta linea, & sint iam parallela secundum longitudinem, cuspides'que amborum sint ad eandem partem, nec debent posse libere se centra movere, ita ut recedant ab illa recta linea: sic enim converterent se facies oppositae, nec cuspides manerent ad eandem partem. Ex quo vides quantum studij adhibendum sit in experimentis capiendis, antequam absolutè pronuncietur rem, sic se habere. Incredibile enim est quam multa contingere possint, ex quibus effectus diversus appareat, atque re ipsa est. dico ergo, si ponantur versoria sic parallela futurum, ut conquiescant in illo situ, nec contrarias partes ad invicem confluere, sed perpetuo sustinere situm parallelum, cum aliqua tamen violentia, & virtutis detrimento. Ex quo vides, quam in hac philosophia totius ferè alterius doctrinae iura infringantur, cum hic violentum perpetuum constituatur, sustineat tamen violentiam illam natura, ne deterius aliquid contingat. lucunda igitur erit huius rei ratio, ne iura communia videantur imminuta. Sint duo versoria A. B. C. D. constituta, ut ambo cuspides habeant ad eandem partem, & sint ita propè, ut sibi invicem sint intra sphęram activitatis; dico futurum, ut non se convertant nec B. confluat ad C. si hoc deberet contingere D. deberet recipere se ad F. & eodem mo mento A. divertere ad partes G. & tunc fieret illa conformatio, quę dicebatur, & B. coniungeretur cum C. alia ratione hoc non potest accidere. Verum hoc fieri nequit: si enim contingere deberet, deberet utique D. ad hoc inclinari, ut refugeret à B: B. autem non deberet inclinari à natura, ut fugeret à D. similiter A. deberet natura moderante declinare à C: at vero C. non deberet incitari ab innata vi, ut fugeret ipsum A. quando enim hoc esset, sequeretur quod dicitur: at vero hoc non contingit, neque natura sic diversas imponit leges: eodem enim co natu, & eodem tempore, quo D, contendit se recipere E versus, ut fugiat à B. etiam ipsum B. se recipit E. versus, ut fugiat à D. & ęqualiter alterum ab altero divertere tentat; quia ęqualiter alter ab altero male accipitur, dum est in illo statu, & aequales sunt utriusque vires; Suppono enim hic versoria esse ę¬ qualia. Verum istos motus, & istam fugam B. non ferunt aliae duae partes oppositae C. & A. quia illo posito nimis malè se haberent; immo quantum commodi accederet ex illa fuga partibus B. D. tantum adveniret incommo di alijs extremitatibus A. C. ac proinde cum etiam ista duo extrema eandem habeant repugnantiam, quam habent alia duo, eodem etiam conatu A, contendit divertere ad G, ut fugiat à C. & C. recedere vult ab A. & accedere ad H. Cum igitur aequalis sit utriusque extremi conatus, ut ab invicem recedat, & aequalis repugnantia, ut coniungatur, constituent se parallela versoria. In quo casu utrique conceditur aequalis victoria; immo, si aut A. C. aut B. D. componantur, statim recurrent ad situm parallelum; quia in illo statu extrema, quae se tangunt maiorem habent vim ad recedendum; sibi enim invicem sunt intra vires efficaciores; quia propius accedunt quam alia duo extrema. quo fit, ut efficacius recedant, & pro ut in malis minus incommodè se habent, dum sunt in illo statu parallelo. G E A B C D H F integrated in the layout woodcut 3d and perspective plasticity physical objects concrete elements arrows letters text 900522-34375809-r5

3

Verum si quis poneret versoria inaequalia, & in quibus vires non essent aequales, adhuc futurum dico, ut maneant in situ parallelo. Ratio autem non nihil videtur immutanda: quam, quia non minus est iucunda, sic habeto. Sint duo versoria inaequalia A. B. C. D. quae pariter ponantur in eodem plano Horizontis, centro in eadem linea, & cuspide ad eandem partem; dico futurum, ut se conforment situ parallelo, & cuspidem retineant ad eandem partem, res constat experientia, sed ut non appareat, & probo, vel enim versorium A. B. maius licet ponatur, quam C. D. sentit nihiloninus etiam ipsum actionem, sive contrariam, sive amicam ipsius C. D. quae quamvis minor sit, aliqua tamen est, & ab illa, si sibi adversetur timet: & in illo casu durat ratio superius posita, prout ibi est exposita; nam pariter licet non aequali vi B. refugiat à D. & D: à B fugiunt tamen ad oppositas partes. sic pariter A, & C. conantur ab invicem discedere. Ita ex ra tione supra posita ad situm parallelum com ponunt se se, vel certè ita magnum ponitur versorium A. B. & prae illo ita parvum C. D. & infirmum, ut magnum nihil sibi timeat à parvo, sed nec quidquam speret. Quotiescunque enim duo magnetica, ita se habent, ut unum non fugiat ab actione contrarij alterius, quasi sibi sit inimica, neque movebitur, ut se accommodet ad actionem illius sibi conformem. Eiusdem enim rationis sunt, & ab eodem principio hiduo motus sequelae, & fugae, & ad eundem finem diriguntur. Unde quod non sufficit ad unum motum efficiendum, nec sufficiet ad alterum. Si igitur ponatur B. non refugere à D. neque A. fugiet à C. immo neque B. movebitur, ut accedat ad C. Si enim nullum damnum potest D. inferre ipsi B. sua contraria actione propter exiguam vim parvi versorij, neque C. poterit ullam utilitatem afferre eidem B. cum praesertim in universum videatur maleficorum quasi efficacior, ut ita dixerim, natura, quàm sint benefica, & inimica videantur promptiora ad nocendum, quam amica adiuvandum, quia ad destruendum sufficit unum, ad construendum requiruntur omnia, ideo dico malefica esse efficaciora. Cum igitur versorium magnum à parvo nec timeat sibi, nec speret aliquid, sive sibi conformiter iaceat, sive non, non movebitur ex illius praesentia, nec ad hanc, neque ad aliam partem. stabit igitur versorium A. B. quidquid fiat de parvo versorio. Probo iam futurum, ut nec versorium C. D. se moveat ab illa directione parallela; nam si D. deberet recedere à B. C. accederet ad A. & quantum unum extremorum recederet a sibi inimico, tantum alterum accederet pariter ad inimicum. Sed eodem modo conatur C. recedere ab A. quo D. ab E. ergo non est maior ratio, cur unius potius quam alterius sit victoria in aequali conatu, cum praesertim ex illo motu quantum uni commodi, tantum alteri incommodi accedat. Quod enim uni prodest, alteri nocet, nec unum extremum potest recedere, quin alterum accedat, cum centra ponantur immobilia. manebit igitur etiam parvum versorium, & cuspides manebunt ad eandem partem, si sint versoria in eodem plano Horizontis: quod erat demonstrandum. A B C D plasticity 3d and perspective integrated in the layout woodcut text letters arrows concrete elements physical objects 900522-34375810-r5

4

Hoc idem de duplici magnete suspenso, aut aquis imposito dicendum erit: eadem enim, ut consideranti patebit, militat ratio in magnete, & in versorio, nisi quod in magnete periculum est ne centra, seu medietates axium ab invicem recedant, & unum se post alterum retrahat; quod si fiat, tunc, quia maior est ratio unius partis quàm alterius, vertent se lapides contrario situ, uti supra explicatum est, nec facies similes ad eandem partem dirigentur. at vero versoria, quia habent centrum immobile, & solum moveri pos¬ sunt motu gyrationis, nullo vero modo motu recto, ideo ratio supra posita vim suam obtinet, & manent directa modo explicato.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7