Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

1

Potest ferrum suspendi inter duos magnetes; ac proinde poßet esse verum ex doctrina magnetica, quod dicitur de arca Mahometis, nisi aliunde constet esse falsum. Cap. XVIII.

2

Fertur (de rei enim veritate nunc non disputo: sunt enim qui dicant meram esse fabulam, & se oculatos testes profiteantur.) fertur, inquam, corpus Mahometis pseudoprophetae ad miraculum fingendum, positum fuisse à suis sectatoribus in area ferrea, deinde extructum cubiculum circunquaque magnete vestitum, in cuius medio pendeat haec arca nullo sustentata vinculo, sed solum magnetico librata vigore. Quia igitur aliqui non solum de veritate huius rei, sed etiam an fieri possit, dubitarunt; ideo hic pronuntio rem potuisse fieri; quidquid sit de facto. & dico posse ferrum medium inter duos magnetes suspendi ita, ut ad nullum accedat, sed dum aequa vi trahitur ab utroque, detineatur in aere libratum. Hoc primum quidem naturis rerum ad eo consentaneum est, ut nullam novam ostentet difficultatem: dum enim duo ad se corpus aliquod trahunt funibus alligatum, si vires trahentium sint aequaes, neuter illorum victoriam reportat, sed illis funibus suspensum in aere detinetur corpus quod de funibus sentis, hoc de inagnetica vi cogita arcanis nodis ad se ferrum trahente.

3

Deinde hoc ipsum etiam experientia addiscere volui constitui. ergo mihi duos hinc inde magnetes distantes ab invicem spacio quatuor digitorum; tum acum digitis levissimè apprehensam mediam posui, ut motum tractionis sensu perciperem. ubi vero sentiebam ab altero illorum trahi acum, ad alte rum oppositum magnetem accedebam, & obstinato labore tandem evici, ut medium virtutis invenirem, ibique relicta stetit acus in medio aere pendu la, & mansit ibi spatio fere, quò quatuor hexametri versus pronuntiarentur. Dum autem assurgo, ut ad spectaculum evocem alios, ex motu, ut puto aeris accessit acus ad alterum illorum magnetem, illique adhaesit. ergo non so lum metaphysicè, seu mathematicè loquendo, sed etiam physica actione potest constitvi ferrum inter duos magnetes ita libratum, ut ad neutrum accedat, sed in libero aere dependeat Testor me id fecisse. Potuisset etiam arca ferrea fieri, & i cubiculo magnete lapide parietato ita disponi in medio acre, ut penderet. res tamen, ut arbitror, non durasset in illo statu, nisi fortasse clauso cubiculo, ut nullus in eo motus fieret: ex quolibet enim motu, concursus ad unam partem factus esset; imo plurimis subiacuisset accidentibus status ille. Unde magneticum illud miraculum statim cessasset. quare absolutè in rebus physicis, & positis accidentibus concurrentibus illud esse non potest.

4

Facilius suspendes acum in libero aere imo nullo fere labore, licet multis res futura sit admirationi. Sume magnetem A. B. sume acum, cui filum insere, & alliga filum ad mensam deorsum tum eleva magnetem, & acum sustole ad magnetem ita proximè, ut acus ad magnetem quidem conetur accedere, non tamen tangat; videbis acum niti ad magnetem, & quasi pendere inverso, & miro ordine ex filo deorsum alligato, & quasi aviculam funiculo detineri, ne avolet. Res nullam novam habet à dictis causam, nullam difficultatem. Conatur acus ad magnetem, & trahunt se mutuo; excitatur etiam, dum non tangit magnetem, in convenienti distantia, pro ratione virtutis. Trahitur ergo etiam acus, licet non tangat; & quia semper quo propius accedit acus ad magnetem, eò vehementius trahitur, si detineatur, nihiloninus conatur ad contactum. & hinc est, quod à filo quasi suspendatur, dum detinetur infra. si tamen vis augere miraculum, & maiores in turba excitare admirationes, magnetem includas in capsella, vel alia simili theca, & tunc videberis acum suspendere filo deorsum alligato magico artificio, cum causa delitescat. concrete elements light/shadow integrated in the layout woodcut plasticity physical objects 900522-34375869-r4

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18