Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 19
Potest etiam unico solum magnete, metaplysicè loquendo, suspendi ferrum, ut pendeat, in libero aere. Cap. XIX.
Dixi posse ferrum inter duos magnetes constitui, ut pendeat in aere, neque ad unum, neque ad alterum acccedat, si in aequali distantia inter unum. & alterum habita ratione virtutis consti tuatur aequatis viribus, ut ab utroque pari conatu trahatur. hic addo posse etiam unico magnete ita ferrum librari, ut in aere dependeat, & neque ad magnetem accedat, neque deorsum cadat. Res, fortasse physico experimento repugnabit: quia in rebus materia concretis non possumus nostra actione minutas hasce rerum differentias assequi. Re posuit Fracastorius cap 8. de sympathia, qui id posse fieri affirmavit; Gilbertus vero lib. 2., cap. 23 hoc absurdum: esse putat: quia, magis, inquit, vis propiniqua fortior semper est, ita quod paululum à terra magnetis vi attollitur ferrum, ad magnetem incontinenter incitari nullo alio obstante, & adhaerere necesse est. Haec ille. Verum, pace illius dictum sit, Eracastorij easum non improbat Gilbertus, licet id se facere putet. non contendit Fracastorius magnetem ferrum attollere, & quasi ex longinquo traheres ubi vero ad medium pervenerit itineris, ibi quasi labore fessum conquiescere, & haerere in medio cursu; quasi verò gravitas, quae obdormierat, illo motu, & agitatione repente experrecta, fięna ferro inhibuerit, & retrahere cęperita contra vero adnitente magnete, ut vi ferrum ad se trahat, stare pendulum in aere; quasi nesciret, cui potius esset obtem perandum. qui casus verè fulsus est. Sed solum contendit ferri frustum in aere suspendi, ut nec sursum, nec deorsum moveatur; si applicetur ferrum ad magnetem, ita ut tantum magnes trahat sursum ferrum, quantum ipsum deorsum inclinat aequali potentia. quod est valde diversum. Sic enim habet, fieri posset, ut ferri frustum in aere penderet quidem, sed nec sursum nec deorsum moveri posset; quod quidem contingeret si desuper magnes poneretur, qui tantum traheret rursum ferrum, quantum ipsum deorsum declinat aequali potentia. Haec ille, qui casus est valde diversus.
Dico igitur in hac propositione; hoc, quod contendit Fracastorius posse, saltem metaphysice loquendo, & debere admitti, maleque à Gilberto reijci, tanquam absurdum. Non possum experimento comprobare, quod ipse sumpserim; quia hoc relinquere volui, ut verum fatear, ijs, qui plus fortasse otio abundant; evidenter tamen rem ipsam convincit ratio. Certum est, ferrum, dum ad magnetem fertur sursum, verbi gratia, habere in se duo motus prin cipia; alterum est principium motus elementaris, gravitas scilicet, qua tendit deorsum: neque enim ex illo motu sursum, quisquam, ut arbitror, contendet ferrum gravitatem amittere; alterum est principium motus magnetici, qualitas nimirum duarum facierum, qua tendit sursum. Ista duo motus principia sunt actu simul in ferro; quod patet, dum ferrum magneticè excitum ia¬ cet supra mensam: nec enim tunc ex hoc, quod non moveatur actu ad magnetem. amittit magneticam qualitatem. ut patet, quia, si libretur, diriget se ad polos per hanc qualitatem, cum alio ferro copulabitur, & adveniente ma gnetico corpore in debita distantia, per hanc tanquam per instrumentum ad illud movebitur. ergo habet in se actu magneticam qualitatem: habet etiam in se actu suam gravitatem, quam prius habebat, quae in nullo est facta minor, ut patet, si examinetur ad bilancem. Verum cum actu utrunque principium est simul in magnete, quia sunt principia contrariorum motuum, non potest utrunque exercere suum effectum, & re ipsa corpus movere. exercebit igitur suum munus movendi corpus illud principium, quod praevalet in virtute, ut si sit maior gravitas, quam vis magnetica, etiam praesente magnete ferrum deorsum cadet; quia gravitas maior est, quam sit vis, ut ita dicam, sublevativa magnetis: contra vero, si sit maior vis magnetica, quam sit gravitas ferri, ferrum ascendet sursum, quicquid ipsa gravitas in contrarium moliatur.
Iam vero constat ex alibi dictis magnetem effundere circa se qualitatem istam magneticam per totam sphaeram activitatis uniformiter difformiter; ita ut intensior sit qualitas, quo magis acceditur ad magnetem, & quo qualitas in medio intensior est, eò etiam in ferrum positum in tali medio producitur magis intensa. Quid ergo prohibet posse dari casum, in quo detur ferrum tale, & tantae gravitatis, & ponatur in tali distantia à magnete, in qua qualitas magnetica, mediante qua ferrum sursum fertur, sit in tanta intensione, seu sit omnino tam efficax ad causandum in tali ferro sic efformato, & per tale medium, motum sursum, quam est efficax ipsa gravitas ad causandum in eodem ferro motum deorsum? Dato autem tali casu, neque ascendet ferrum, neque descendet; quia non est maior ratio de uno, quam de altero: Supponitur enim aequalis omnino efficacia tam in qualitate, qua fertur sursum quam in gravitate, qua trahitur deorsum. Quia de facto dato magnete A. cuius sphaera activitatis pertingat usque ad D: uniformiter difformiter, si acum ponas in B. ubi qualitas illa est valde remissa, acus decidet deorsum: quia in illa distantia minus efficax est virtus ad promovendum sursum, quam gra vitas ad trahendum deorsum; & ideo praevalebit, at vero si acus ponatur in C. quia qualitas illa magnetica in illa distantia facta est efficacior, iam praevalebit contra gravitatem, & trahet acum sursum, donec coniungat cum la pide, quidquid in contrarium nitatur gravitas. ergo cum ista vis magnetica à C. ad B. procedat uniformiter difformiter decrescendo, si in C. est maior gra vitate, & ideo ferrum fertur sursum, in B. est minor, & fertur deorsum, dabitur etiam locus, in quo sit ęqualis, & si ibi collocetur acus, neque ascendet, neque descendet; quia ęquatę sunt utriusque vires.
Non igitur dico posse fieri, ut magnes ferrum attollat, verbi gratia, ex mensa à se remotiore, & à B. trahat usque ad C. & ibi sistat ferrum, eo quod invicem gravitas ferri, & vis tractiva magnetis aequatis viribus pugnent: In hoc enim ius stat à Gilberto, quia si ferrum, dum adhuc procul est, &, ut sic dicam, adhuc haeret in extrema sphaera activitatis, nihilominus magnes habet vim attollendi, ac proinde superandi resistentiam gravitatis, quae deorsum trahit ferrum, in medio cursu non hęrebit: quia ibi maior est virtus magnetica, quę si vicit gravitatem, quando erat minor, multo ma gis vincet iam facta grandior: sed dico, si ponatur ferrum in tali distantia, ut manu, aut alia vi attollatur, & admoveatur ad magnetem, ubi devenerit ad locum, in quo aequalis est vis magnetica, & gravitatis ferri; si ibi destituatur, futurum, ut consistat, neque sursum, neque deorsum tendat. quod erat demonstrandum. C B D concrete elements physical objects woodcut plasticity letters text integrated in the layout light/shadow 900522-34375873-r5
On this page