Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 17
Ferro ferrum à magnete surripitur, quod magneti adhaerebat; non tamen propterea plùs est virtutis in ferro, quam in magnete. Cap. XVII.
Non inter postremos magneticos effectus, qui torquere possint quorundam ingenia, ponerem hunc, quem in ista propositione explico. Sit magnes A. B. ex quo pendeat obelus ferreus C. dico si ita applices aliud ferrum magnetice excitum E, ut tangat obclum in parte remotioe à magnete, futurum, ut obelus magnetem relinquat, & ferro E adhęreat, & ita ferrum, alterum ferrum à ma gnete surripit, quasi firmiori glutine copularetur ferrum cum ferro, quam cum magnete, dum ita firmiter cum isto ferro colligatur, ut vinculum magnetis dissolvatur potius, quam ferri communis nexus. Res est facilis atque utinam (si ita loqui fas est) non esset adeo facilis, & experimentum nos non convinceret. Ut enim verum fateat; tantam iniecit cogitationem hoc, quan tum ferè nulla alia res in hac philosophia, ut rationem redderem, quę satisfaceret. E C A B plasticity integrated in the layout woodcut text letters concrete elements physical objects light/shadow 900522-34375850-r6
Gilbertus lib. 2 cap. 4. putavit id ex eo provenire, quod ferrum ex magnetis contactu maiorem concipiat vim magneticam, quam si in ipsomet magnete. Quod si quis obijciat universam philosophiam reclamare. Primo .n. sphera activitatis procedit uniformiter difformiter ergo impossibile est, quod in subiecto quantumvis applicato per contactum qualitas producatur magis intensa, quam sit in ipsomet agente: quia intensio recedendo ab agente, à quo sane receditur, dum ad passum acceditur, quod est extra agens, semper magis ac magis minuitur, non igitur habebit ferrum in tota sua substantia qualitatem ęquè intensam, ne dum intensiorem, quam sit in toto agente. Deinde agens agit, in quantum est actu, idest secundum formam, quam habet, & per illam, quam habet. ergo non poterit producere intensiorem formam quam habeat in se, quia illam intensionem non habet, nec est in actu illius intensionis ergo neque potest producere: nemo enim dat alteri, quod non habet in se. Et quamvis calidum ut duo possit producere calorem ut unum, verbi gratia, & hunc gradum possit producere in decem distinctis subiectis, non tamen propterea sequitur, etiam si gradus illi intensionis ponantur omnes eiusdem rationis, quod possit in uno, & eodem subiecto producere totum illum calorem, quem potest in divisis, & distinctis subiectis: nam, ut longiorem, & luculentiorem omittam responsionem ad hoc argumentum, quam posui ad libros de generatione; hic solum breviter dico, non posse agens producere in eodem subiecto, nisi qualitatem eiusdem intensionis, proportionaliter ad subiectum, quam habet in se: hoc est enim producere tantundem qualitatis, quantum est in se, si subiectum, sive magnum sit sive parvum, qualitatem recipiat proportionaliter tantam, quanta est in agente.
Si haec, & similia Gulberto obijcias, respondebit, ut arbitror, quod innuit loco citato, ferrum, ex eo, quod sit Vena magnetis, quae igne purgata est, & dum ignis vi solvitur ac defluit, ex recrementis separatur, tam ferrum, quam acies (nobilius ferrum) recrementa autem illa ignis vi corrupta, aut fęces quaedam sunt imperfectioris cuiusdem naturae, aut aliquid extraneum magneti. deputata est igitur per illam concoctionem vena & apta magis reddita ad magneticam qualitatem. Haec ille, & alia in hanc sententiam. Ex quibus videtur velle, quod, dum vena ferri liquescit in metallum, ita perficiatur ex illa sordium separatione, ut reddatur subiectum magis idoneum ad qualitatem magneticam, quam sit ipse magnes, in quo sunt adhuc illę par tes minus repurgatae, & internis malis faedatae. Verum quidquid sit de isto, etiam si admittamus magnetem absolutè venam esse ferri, ac proinde, dum percolatur igne, & metallicas exuit impuritates, reijcere pariter, quod magneticis obest operationibus.
Vel contendit Gilbertus in ferro conflato remanere magneticam qualitatem, quae tamen solum certos non habeat magneticos motus ex eo, quod per fusionem partes sint confusae, & permixtae sicut ferè accidit in ferreo pul vere in fistula chartacea excitato, postea confùso: vult tamen nihilominus adhuc illam vim à natura immissam durare, & hoc nec puto verum, nec ad huius effectus causam afferrendam idoneum. Quod non sit verum, patet; quia vena ferri, sive magnes, esto pro eodem sumantur, vim magneticam amittit, non ex confusione partium, dum liquescit, sed ex sola vehementi ignitione. Si enim magnes incandescat, etiam si non fluat in metallum, & consequenter etiam si partes non confundantur, nullum amplius habet magneticum impetum. ergo non confusio partium, quae hic nulla est illam aufert virtutem immo & fertum verticitatem amittit ex sola ignitione, etiam si noni fluat. Deinde non posset ita commodè ferrum excitari, si innatam ali quam haberet actu verticitatem, nec posset illi verticitas per novum contactum immutari, ut probatum est supra. Quod constat ex eo, quod magneti vix unquam verticitas immutatur. Non satisfacit vero neque hoc dictum quaestioni; quia illa antiqua vis, quae remaneret, nihil operaretur, imo potius impediret, quia una pars dirigeretur, ad unam universi partem, alia ad aliam oppositam: ergo sola illa certa via producta per novum magneticum contactum, quae ex se, ut supra probavi, minor est, quam illa, quae est in magnete, ac proinde per illam firmius non adhaerebit ferrum ferro, ut magneti surripiatur.
Vel certè contendit ille auctor, nullam quidem esse actu in ferro conflato magneticam qualitatem, sed tamen propter illam metallicam purgationem factum esse subiectum magis aptum ad magneticam qualitatem; quam sit ipse magnes, in quo sunt adhuc multae impuritates, & admixtae fęces; Et hoc licet admitteretur, essetque ferrum subiectum aptissimum ad excipiendam hanc qualitatem, propter illam à recrementis purgationem, quod non vehe menter displiceret, non satisfaceret tamen: quia, quaecunque tandem sit ista passiva dispositio, maior certè vis à magnete non poterit haberi, quam illi magnes conferre possit; non potest autem magnes conferre, nisi quam habet, & ita falsum erit omnino, quod subdit, ob eamque causam, & materiae in corpus magis mundum purgationem, magnes dat ferro maiorem attrahendi vim, quam in se habeat. nunquam enim capacitas sub ecti, si est merè passiva, quantumvis exaggerata sit, potest efficere, ut agens plus possit produ cere qualitatis, quam in se habeat. Sit purissimus aer aptissimus ad accipiendum lumen, candela nunquam producit plus luminis, quam habeat in se, & sic de singulis: dispositio ad patiendum non auget vim activam agentis, sed tantum non minuit: res est certissima. Quamvis autem nova alia afferat ma gnetica philosophia, non video tamen, cur hoc etiam ex illa invehatur, ve res possit efficienter dare, quod non habet.
Quod si velit aliquis Gliberti quasi partes assumens, addere, ferrum constatum, quia magneticum est corpus, habere vim producendi in se qualitatem magneticam duarum facierum, non posse tamen istam productionem incipere, nisi inchoetur actio ab aliquo externo magnete, à quo inijciatur quasi semen huius qualitatis: quod deinde suo sinu foveat ferrum, & quasi fermentando augeat, & producat ad maiorem perfectionem, quam quae sit in ipso magnete, à quo semen derivatum fuit. quare habebit ferrum in se maiorem qualitatem, quam, quae sit in magnete. non quidem productam à magnete per contactum, sed cuius solum sementem magnes dederit; & ipsum deinde ferrum, ex eo, quod sit subiectum magis idoneum, & veluti terra fę cundissima, auxerit, & multiplicaverit, ut deinde ipsi etiam magneti ferrum surripere possit, atque adeo habebit hoc modo fertum vim activam producendi qualitatem magneticam, & quidem perfectissimam, debebit tamen excitari à ma gnete, à quo productio incipitur. Respondeo hanc evadendi viam (quam tamen nec quaesivit, nec approbavit Gilbertus) speciem quidem quandam habere prima fronte, praesertim ex illa sementis metaphora; sicut .n. terra auget creditum sibi semen. & producit, quae tamen nunquam produxisset, nisi semen recepisset; sic & ferrum augere dicitur vim qualitatis, tamen in re nostra non puto esse ad rem, summopere: & qui intelliget qua ratione semen in terra multiplicetur, quod scilicet in illo vis activa sit ad transmutandum adiunctis sibi alijs concausis partes sibi propinquas terrae, & adiacentes humiditates; ac proinde non sit in terra nova vis, quae à virtute seminis excitetur, sed solum expectet terram concausam; si tamen active concurrit ad producendum germen; omnino, si quis alte scrutetur sementis atque segetis formam, de qua re dicam alias Deodante, videbit longè diversam esse hic difficultatem, ubi quaestio est de alteratione propriè dicta, & incrementò eiusdem qualitatis, non de nutritione per alimenti transmutationem. Si ergo natura ferri vim habet, posito primo gradu qualitatis, verbi gratia, producendi in se secundum, & tertium, multo magis poterit producere primum: nec ullum habemus exemplum in ullo agentium genere, quod possit producere tertium gradum qualitatis, & non possit etiam producere secundum, & primum, nec debemus gratis novam omnino philosophandi rationem invenire. Neque puto necessarium pluribus exemplum de semente confutare; cuius longè diversa est ratio, ut consideranti patebit. Deinde non posset ita facilè per novum contactum verticitas immutati in ferro, si ferrum haberet vim activam producendi intensiorem gradum. Tertio est contra universam magneticam philosophiam, quod corpus magneticum habeat in se vim producendi in se ipso qualitatem magneticam, & producendi illam, ut excurrat quacunque ratione: & si reproducitur à natura, reproducitur solum illa determinata ratione, hoc autem in ferro non esset, si ferrum vim haberet in se activam producendi qualitatem. Sicut enim potest per contactum magnetis excitari, ut verticitas excurrat quacunque ratione, si figura confentiat, sic posset etiam sibi ferrum qualitatem producere per innatam vim quacunque ratione, quod magneticis repugnat legibus.
Age verò non solum non potest ab illo maiorem ferrum surripere qualitatem, quam sit in magnete excitante; sed etiam directè ostendo illum effectum, quod scilicet ferrum à magnete ferrum surripiat, non provenire ex eo, quod in se actu permanenter habeat maiorem magneticam qualitatem, quam, quae sit in magnete. Quod autem hoc verum sit, probo dupliciter. Primo si ferrum maiorem permanenter in se haberet qualitatem, & magis intensam, quam sit in magnete, & haec esset ratio, cur illi firmius ferrum adhaeresceret, sequeretur, quod ferrum à magnete surreptum retineret firmiter semper, sicut retinuisset magnes, cui surripuit; & melius, atqui hoc est falsum, & probatur ex ipsomet Gilberto, & quando Gilbertus taceret, ex experientia: Si enim pendeat ex magnete anulus ferreus. & alterum anulum ad primum applices, adhaerebit ille, qui pendet ex magnete huic secundo ita firmiter, ut si secundum retrahas revelles etiam à magnete primum, verum adhaerebit primus secundo solum, quandiu uterque erit intra sphaeram activitatis efficacem magnetis; at si procul amoveas magnetem, statim decidet à secundo primus, nec amplius adhaerebunt. ergo quod secundus adhaereat ita firmiter primo, ut illum revellat à magnete, non provenit à qualitate, quae absolutè sit in secundo maior: retineret enim illum perpetuo firmius. sed remoto magnete non amplius retinet: ergo provenit à vir tute magnetis, quod sic secundo anulo adhaereat primus, non ab ipso anulo, nec à qualitate, quae sit permanenter in anulo, hoc est independenter à magnete. Et in universum, dum clavos abripit à magnete, aut alia huiusmodi ferramenta ferrum, illa non retinet, nisi dum est intra orbem magnetis. ergo non potest dici, quod si surripit, id proveniat ex eo, quod plus virtutis absolutè sit in ferro, quam in magnete. Cum enim ista ferruminatio dependeat à praesentia magnetis, qua posita ponitur, sublata aufertur, & sit vis etiam activa ad huiusmodi effectum in magnete. ergo causa saltem partialis huius subreptionis est in magnete, non absolutè in ferro, frustra ergo quaeritur cau sa huius maioris vigoris in natura ferri. Aut profecto ego magnopere fallor, aut haec ratio est evidens, quod hic effectus proveniat à vi activa magnetis, cum non appareat, nisi existente ferro intra sphaeram activitatis magnetis; non quia ferrum concipiat permanenter in se maiorem virtutem, quam sit in magnete, cum extra talem sphęram nunquam ostendat hanc maiorem virtutem.
Praeterea si magneti obelum pendentem detrahit admotum ferrum, quia, dum conflatum est ferrum ex sua vena, à recrementis purgatum est, & factum corpus magis idoneum ad magneticum vigorem, ac proinde potest ex hoc, dum ad magnetem accedit, concipere maiorem vim, quam sit in magnete excitante, per quam surripiat obelum à magnete; qua ratione ille idem Gilbertus, qui hanc protulit causam huius effectus, dixit: lib. 2. cap 32. & si non dixisset, res ipsa loquitur, quemadmodum bacillum ferreum detrahit ferrum à terrella, licet viribus infirmior, ita etiam magnes debilis à magnete robusto ferrum abripit; & tamen parvus ille magnes non concipit à maiore robustiorem virtutem, quam sit in magno: nulla est enim hic repurgatio à recrementis, nulla sordium depositio per fusionem. debet ergo cognoscere iste auctor, & fateri hoc, quod est abripi ferrum à magnete non provenire ex eo, quod in abripiente sit maior vis, quam in eo, cui abripitur, si parvus magnes ferrum à maiore abripit, quod similiter postea non retinet, si procul à sphaera activitatis ma¬ ioris recedat. Cur igitur dum ferrum similiter aufert à magnete obelum, id provenire contendat ex maiore virtute magnetica? si semel inveniti potest causa, cui fiat ista abreptio, non admissa maiore virtute in abripiente, cur non etiam ad ferrum iliam transferimus, ne tanto labore, & tota repugnante phi losophia, causam maioris virtutis quaeramus in ferro, quam in magnete, à quo ferrum excitatur?
A E C D B plasticity integrated in the layout text light/shadow woodcut physical objects concrete elements letters 3d and perspective 900522-34375858-r6 Res ut vides, Lector, facillima non est. Ex una enim parte evidens videtur non posse esse in ferro intensiorem vigorem magneticum, quam sit in magnete excitante, neque provenire hunc effectum ex intensiore qualitate, & purgatione à recrementis; cum etiam magnes infirmius ferrum abripiat à robustiore; ex alia parte firmior illa adhaesio ferri, quae convellit à magnete ferrum ferruminatio est magnetica: ergo non potest nisi à maiore vigore provenire. Quid igitur dicemus? sub obscure nescio quid subdit Gilbertus cap. illo 32. ferrum C. inquit, cum terrella A. coit, & in eo vigor exaltatur, excitaturque magneticè, & in termino adiuncto, & in altero etiam averso per coitionem à terrella aversus terminus vigorem etiam concipit à magnete B. polus item illius D. validus est propter aspectum convenientem & propinquitatem poli terrellae E. plures igitur causae concurrunt, cur terrellae B. adiunctum ferrum C. firmius cohaereat, quam cum A. terrella, vigor excitus in bacillo, excitus etiam vigor in B. lapide, & insitae vires in B, concurrunt, ferruminatur ergo firmius D. cum C. quam E, cum C. Haec ille fortasse breviter, ne pluribus aperiret aditum patentiorem impugnationibus. Adde quod malam apposuit figuram saltem in meo exemplari, in qua non sunt litterae, quae nominantur, quamvis non putem hoc dolo malo factum, sed impressoris incuria, cum illa figura in sequentibus transposita inveniatur. Sit igitur magnes A. cui adhaereat ad polum E. obelus C. sit alter magnes parvus B. polus illius D. con¬ venienter ad obelum applicetur; separabitur obelus C. à polo E. & adiungetur ipsi D. Agnosco etiam ipse, ut dicebam, debere esse maiorem virtutem in D. aliqua ratione, si illi firmius obelus adhaeret, sed no video ex quibus nam inferatur illa consequentia, nam verum quidem est excitari obelum C. à polo E. non solum in parte tacta, sed etiam in aversa: excitatur tamen minus, quam in parte tacta. similiter excitat D. non solum partem tactam, sed etiam oppositam, sed proportionaliter, nisi aliud probetur, incrementa se habent. Si iuvatur polus D. à magnete A. propter convenientem respectum, & propinquitatem poli E. iuvetur etiam proportionaliter polus E. propter convenientem aspectum magnetis B. quare tam respectu obeli, quam respectu polorum incrementa videntur aequalia, & remanet adhuc probanda illa consequentia, quod maior sit virtus in D. quam in E. Ut igitur ea claritate, qua possum, dicam in hac re, quod sentio.
Suppono duo agentia, quae habeant qualitatem ambo in eadem intensione, quae si sint aequalia in magnitudine, densitate, aut simili re, quae iuvet ad actionem, nullum quidem illorum aio posse producere qualitatem in maiori intensione, quam habeat in se; quod hic suppono ex illo principio in trivijs decantato: Nemo dat, quod non habet: nec unquam, ut alibi probavi, agens intensum, ut quatuor, producet effectum intensum ut quinque, sit quantumlibet magnum: magnitudo enim per se non est activa, nec est ratio agendi, & si fingeretur agere, produceret magnitudinem non intensionem: qualitas intensa illa est, quae est formalis ratio agendi, neque effectum supraquam perfectionem producet, loquendo formaliter. magnitudo mensura extranea est qualitatibus. Quamvis igitur in hac re pro mea staret parte ista sententia, quod scilicet agens propter suam magnitudinem possit producere qualitatem intensiorem, quam habeat in se, & per illam facilius me expedirem ab hac difficultate, tamen quia illam, cuiuscunque sit, puto falsam, & in ingenua, & vera, ut saltem cuperem, philosophia nolo assumere, quam puto falsam, opinionem pro vera causa alicuius effectus: suppono, vel potius admitto agens non posse producere qualitatem, nisi ad summum in aequali intensione, ac sit qualitas quam habet in se.
Suppono secundo id, quod experientia constat, agens magnum habere maiorem sphaeram activitatis, quam habeat parvum, quod tam notum est, suam quod notissimum: & si quis hoc non sentiret, experiatur, quam procul à magno igne etiam torreatur, nedum calefiar, & quam propè debeat accedere ad parvum, ut sufficienter incalescat; & tamen tàm parvus, quàm ma gnus, est ignis, & consequenter habet calorem in eadem intensione; sit enim etiam magnus, & parvus ignis in eadem materia, ut tollantur cavilli. Posito igitur; quod agens maius maiorem habeat sphaeram activitatis, quam parvum eiusdem intensionis, sequitur necessario, quod in aequali distantia agens maius producet qualitatem intensiorem, quàm in eadem distantia producat agens minus; etiam si utrunque qualitatem habeat aequè intensam in se. Hoc evidenter probo duobus triangulis A. B. C. & A. B. D. cuius bases sint superficies E. & F. eiusdem altitudinis A. B: altitudo ergo, seu linea A. B. supponatur pro intensione agentis, quae quia aequalis in utroque ponitur, ideo ambo ponuntur in eadem altitudine: sphaera minoris agentis pertingat usque ad C. quę quia decrescit uniformiter difformiter, donec desinat in non sphę¬ ram activitatis in C. ita exprimitur per triangulum A. B. C. cuius latera semper uniformiter constringuntur, donec se tangant in puncto C. & linea, quae ubinde ducitur parallela basi, & semper brevior, & brevior est, prout receditur à basi, indicet intensionem effectus, qui potest produci ab illo agente in tali distantia. iam vero agens F. quia maiorem habet sphaeram activitatis, exprimatur eius activitas triangulo A. B. D. cuius basis est quidem eadem cum principio A. B. quia utrunque supponitur eiusdem intensionis, unde & in contactu aequalem utrunque producet effectum, & quantumlibet sit magnum, si tamen supponatur semper eiusdem intensionis cum E. retinebitur semper basis A. B. pro triangulo exprimente sphaeram activitatis; nec unquam poterit producere effectum intensiorem se; quia basis, quae ponitur pro intensione agentis, stat ijsdem inclusa terminis A. B. qua stante nunquam in triangulo ducetur linea parallela basi, quae sit maior illa, sed semper minor, quae ponitur pro intensione effectus, ut facilè posset etiam geometricis rationibus demonstrari. tamen quia sphaera est productior, protrahitur longius angulus D quo supponitur terminari sphaera. Ex hoc vides, quod, sicuti in distantia M. N. agens F. potest producere qualitatem satis intensam, quam indicat linea M. N. in qua distantia agens E. nihil potest producere; quia est extra sphaeram activitatis illius, ita in distantia G. H. agens E. non producet qualitatem nisi intensam, prout indicat linea I. L. at vero agens F. quod maiorem habet sphaeram activitatis, poterit in eadem distantia multo magis intensam producere, quam indicat G. H. quae longè maior est, quam I. L. aliquando duplo, vel triplo, ut si non physicum, sed mathematicum esse negotium possem facilè geometrice demonstrare; Ex quo obiter adnotabo, quod fortasse ad doctrinam de alteratione in universum non parum conducet, quomodo scilicet duo agentia E. & F. ita se habeant, ut in aliqua distantia F. possit producere qualitatem ut duo, vel etiam ut tria, ubi producit E. solum ut unum, & tamen summa utriusque actio, puta, in contactu est aequalis, ut quinque, nec unquam agens F. producet plus quam ut quinque, & tantundem in proximo producere E. quod totum patet ex triangulis positis. D M N C I L G H A E B F text woodcut abstract elements letters integrated in the layout geometrical forms 900522-34375861-r6
His suppositis revertor ad magnetica, & suppono tam magnetem A. quam B. habere in se magneticam qualitatem eiusdem intensionis proportiona¬ liter, & similiter si cultrum excitetur à magnete A. & consequenter passum applicetur ad basim postpositi trianguli, pono in illo produci qualitatem eiusdem intensionis cum illa, quae est in magnete, vel certè non multo mino rem, certè nullo modo maiorem. Hoc posito, quia patuus magnes B. minor est in sua mole, quam sit A. minorem etiam habebit sphaeram activitatis, quam habeat A. iam verò si ponantur duo magnetes A. & B. in tanta distantia, quanta est longitudo obeli C. qui medius inter illos ponitur, & ad alterum extremum applicetur magnes A. ad alterum vero magnes B primum, quantum est ex parte magnetis supponendo seorsum singulorum vires aequales, aequaliter ambo adhaerebunt obelo in sua extremitate, quantum est pręcisè ad illam extremitatem. A E C D B L text letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow 3d and perspective integrated in the layout woodcut 900522-34375863-r6
Quia enim utriusque qualitas ponitur aeque intensa, puta, ut quatuor, in contactu singuli magnetes producent qualitatem, ut quatuor, & adhaerebunt obelo vi ut quatuor; quia tamen agens A. habet longiorem sphaeram activitatis, quàm sit longitudo obeli, & magnes B. est ad illum convenienter dispositus, roborabit pariter polum, & actionem poli illius D. in illa distantia roboratione, puta, ut duo, iam ergo erunt in polo D. sex gradus conspirantes ad adhaesionem obeli cum polo D. quatuor nimirum gradus ex natura ipsius magnetis B. & duo ex roboratione A, agentis in B. sibi convenienter disposito; at vero magnes B. agit quidem A. versus, quia sibi etiam ille mutuo est convenienter dispositus, & eius actio incipit etiam ipsa, ut quatuor, quia ponuntur eiusdem intensionis; at vero, quia minorem habet sphęram activitatis in eadem distantia longitudinis scilicet obeli, non causat in polo E. roborationem duorum graduum, quam A, causat in D. sed minorem, puta, unius et ita iam vides differentiam ex parte magnetis ipsius: nam in polo E. est vis retentiva obeli, ut quinque, quatuor ex vi magnetis A. unum ex roboratione magnetis B. at vero in polo D. est vis retentiva obeli, ut sex, quatuor ex virtute magnetis B. duo ex roboratione magnetis A. qui cum sit maior, potest in eadem distantia roborare alterum ut duo, in qua distantia ipse ab altero non roboratur, nisi ut unum. Ergo praecisè ex parte ma gnetis etiam est maior ratio, cur obelus adhaereat potius D. quam E. & sur ripiatur ab E. quia ibi uno gradu minor est vis retentiva, ut demonstravi.
A E C D B plasticity 3d and perspective physical objects light/shadow integrated in the layout woodcut text letters concrete elements 900522-34375864-r6 Similiter ex parte ipsius obeli est maior adhaerentia ad D. quam ad E. quamvis minor sit magnes B. quam A. nam in obelo C. à solo magnete A. produ citur qualitas duarum facierum, quae est formalis ratio adhaerendi corporimagnetico, in extremo à se tacto, ut quatuor, & in opposito extremo ut duo, verbi gratia; ita enim paulatim uniformiter difformiter decrescit virtus, sicut decrescit sphęra activitatis (hic suppono quaedam infra dicenda; quę tamen favent potius huic doctrinę quam illam destruant. quare si quid tibi contrarium, lector, occurrat, sustine modicum, donec totum id aperiam; quod sentio; hic loquor solum ex hactenus demonstratis (Atque ita in obelo ex vi hus solius contactus esset vis adhęrendi corpori magnetico sibi coniuncto, & convenienter disposito in extremo tacto à magnete A, ut quatuor, in altero extremo, ut duo. similiter dum parvus magnes B. tangit suum extremum ex se, & sua sola vi communicat vim adhęrendi corpori magnetico in extremo à se tacto pariter, ut quatuor; quia aequalis supponitur eius virtus, & intensio; in altero vero extremo non tacto producit solum vim ut unum; ex quo conficitur, ut, dum obelus tangitur ab utroque magnete, in extremo tacto à polo E. sit virtus adhaetendi ut quinque quatuor enim producuntur à magnete A. unum vero à magnete B. in parte opposita ei, quam tangit; at vero in extremo obeli, quo tangit magnetem B. sit vis adhęrendi ut sex: in ipso enim contactu quatuor producuntur à magnete B. cuius vis in contactu ęqualis est magneti A. pręterea duo gradus producuntur à magnete A. in eodem extremo ex vi contactus in parte opposita: quamvis enim isti gradus non producantur permanenter in obelo, quia nec multiplicata agentia possunt producere qualitatem intensiorem, quam habeant in se permanenter; tamen, sicuti, dum adsunt plura luminosa in eodem aere est lumen maius, quod ab utroque actu dependet, quamvis non dicatur intensius, quia illuminatio est quędam actio, quę non solum pendet pręcisè ab agen¬ te, sed certa etiam via, & directione propagatur, unde uniuscuiusque actio servatur distincta, & effectus multiplicatis agentibus, nec intendunt se in medio lumina, licet multiplicentur; habent tamen effectum perinde, ac si esset lumen intensius: quia re vera est plus ibi de entitate luminis; quae videtur ratio intensionis, cum maior in uno subiecto est entitas qualitatis; tamen re vera illae, partes luminis non uniuntur, nec fiunt unum numero, quia acci dentia, quae in esse & conservari pendent ab externo agente, non recipiunt unitatem inumericam à subiecto uno numero; sed ab efficiente, quale est lumen, & qualitas magnetica, ut est ab agente: nam etiam agentia magnetica, quia pariter actionem habent, & effectum certa quadam ratione directum, &, ut ita dicam, irradiatum, multiplicatis agentibus multiplicatur etiam virtus in passo, & licet non intendatur, sed multiplicetur, habet tamen effectum inrensionis. Dum igitur actu obelus subest actioni magneticorum, in illo vigor est magneticus ratione posita multiplicatus, licet non intensus, sad cùm effectu intensionis. Quare cum tam ex parte obeli ad adhaerendum, quam ex parte magnetis ad attrahendum ostensus sit vigor magis efficax in D. quam E. non est mirum, quod si ambo magnetes obelum tangant, & alterum illorum amoveatur, seu potius retrahatur, quod obelus potius adhaereat ad magnetem B. quam ad A quamvis ille minor sit. immò ratio, cur illi adhaereat, hęc ipsa est, quia minor est, ut demonstravi ex proprijs magneticis principijs, & ex propria agendi ratione huius lapidis.
Hoc quod dixi de minore magnete ferrum a maiore surtipiente, hoc idem de ferro dicendum est, dum eundem ostendit effectum: ob eandem enim omnino rationem ferrum à magnete aufert obelos ferreos; quia, quamvis in suo contactu ferè tantundem habeat virium, aut paulo minus, quam habeat magnes; longè tamen illo minorem habet sphaeram activitatis: & ideo ex supputatione graduum supraposita conficitur, quod tam in ferro, est maior vigor ad retinendum in extremo, quo tangit obelum, quam in obelo ad adhaerendum ferro potius quam magneti. Quod autem hoc sibi non volverit Gilbertus verbis supra citatis, patet, quia non erat, cur diceret ideo ferrum surripere obelum à magnete, quia maiorem concipit vigorem à magnete, eo quod sit repurgatum à faecibus, & recrementis: nam etiam parvus magnes, qui non est repurgatus, surripit. si ergo causam agnovisset in patuo ma gnete, potuisset illam transferre ad ferrum: illi enim omnino accommodatur, ut dictum est. Surripit ergo ferrum à magnete obelum ferreum, nec propterea maiorem concipit in se permanenter magneticam qualitatem propter repurgationem à recrementis. quod erat demonstrandum. Ex hac porro doctrina sequitur, quod vehementius illam corfirmat, cum videamus de facto rem sic se habere; primo magnetem, & ferrum, quo mino ra fuerint, si in sua specie virtutem habeant aequalem, idest in eadem intensio, ne pro ratione subiecti, facilius ferrum surripere à maiore magnete. Quod sane mirum est, & videtui contra rationem dictum; factum tamen est à na¬ tura; quo minor est alter magnes, maior oppositus, eo magis diversae erunt sphaerae activitatis, & differentiae maiores in extremitatibus obeli, iuxta doctrinam supra traditam. & ita facilius minor magnes surripiet ferrum à maiore, ut ex dictis facilè constat.
Secundo conficitur, quod si obelus fuerit longior, aliquantulo facilius à parvo magnete surripietur, quam si sit brevissimus. cui etiam fortasse ratio non facilem praeberet assensum, nisi experimentum rem ostenderet. Et ratio huius est, quia, quo longior erit obelus, eo sphaera activitatis minoris magnetis, quae brevis est, minus pertinget ad alterum extremum obeli, quo cum maiore magnete nectitur, atque ita & minus ipsum maiorem magnetem po terit roborare, & in illo extremo minus obelum excitare: si tamen obelus, qui maiori magneti adhaeret, sit adeo longus, ut excedat sphaeram activitatis maioris magnetis, magnes parvus tunc non surripit obelum à maiore. Quae omnia cum experimentis roborentur, quo magis mira videntur, eò clarius ex hoc confirmatur, & stabilitur doctrina posita, quò facillimè ex illa singulorum redditur clarissima ratio.
On this page