Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 30

1

Magnes in polis trahit solum ferrum per extrema, & erigit; in lateribus trahit per medium ut sibi adiaceat. Cap. XXX.

2

Sit magnes A. B. si applices illum ut trahat obelum D. ita ut sponte permittas ferrum confluere ad magnetem non vage, & inconstanter, eaque positione, quam sors obiecerit, ferrum sibi copulabit; sed semper determinata ratione, ut est naturae operandi modus, quae neque electionem, neque libertatem habet; sed ut dirigitur ab intellectu non errante, ita semper ex pluribus eligit, quod melius est. Cum igitur magnes ex naturae imperio ferrum sibi disponat, ad determinatum semper confluet terminum; & quoties polum obieceris ferro, toties decurrit ferrum altero solum extremo, non alia ratione, nec mediam magneti effert sui partem, immo, si medium ferrum tangas, defluit, et excurrit usque ad extremum fere, ut in extremo fer ti contactu haeceat. Si vero ferrum obijcias, non polo magnetis, sed parti aequinoctiali, non extremum ferri accurret ad magnetem, sed tota sua mole illi copulabitur, & medium ferro obvertet, neque ibi erigetur, sed adia cebit. Res obvia est, & facili experimento demonstrabitur. Ratio autem est, quae desumitur ex directione magnetis, & ubi quis causam perceperit, cur supra globum magnetis ferreus obclus diversa ratione conformetur ita, ut in polo erigatur, in aequinoctio iaceat, in intermedijs regionibus obliquetur, quam rem fuse alibi explicavi, facile etiam intelliget causam, cur à magnete in pun cto polari apprehendatur semper ferrum per extremum, in aequinoctio apprehendatur in medio. Semper enim ita disponitur ferrum, ut perfectissime, quantum fieri potest, virtutem acquirat magneticam. Constat autem ex supra explicatis, dum illa ratione disponitur faelicius excitari. illa ergo solum ratione conformabitur; quia sic virtus permedium à magnete diffusa dirigitur, & disponitur in medio, cui se ferrum accomodat. B A D D physical objects woodcut integrated in the layout 3d and perspective light/shadow plasticity concrete elements letters text 900522-34375926-r5

3

Quod si vi adigas ferrum, ut sui media parte secundum longitudinem po lum tangat magnetis, in illo contactus puncto alteram concipiet faciem, in utroque extremo oppositam, ut allibi dictum est.

4

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 30