Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 31
Ferrei fenestrarum cancelli semper inferna parte trahunt versorij partem, quae in Austrum dirigitur, superiori. quae in Septentrionem. sic, & ferramenta, quae ad ignem adhibentur, manubrio trahunt Septentrionalem, cuspide, quae ad ignem adhibetur, Australem versorij partem. Cap. XXXI.
Quod hic propono, etiam alibi indicatum est; immo facile potest ex alibi dictis deduci: quia tamen res non solum nova, sed iucundissima est, ipsa fortasse iteratione non vilescet, sed magis explicabitur. Dico ergo in quolibet ferro, quod manserit ad longum tempus erectum perpendiculariter, & prę cipue in ferreis fenestrarum cancellis, si applicetur versorium ad inferiorem illorum partem, extremitas illa, quae est terram versus, trahet partem versorij, quae dirigitur in austrum nusquam variante eventu. Si vero versorium applicetur ad partem superiorem illius cancelli, perpetuo pars illa superior advocabit ad se partem illam versorij, quae dirigitur in Septentrionem: & hoc verissimum, & constantissimum est in omnibus fenestrarum cancellis. Quam rem ut ego semper iucunde iterum; ac tertio spectavi, ita non gravor iterare narrationem; videtur enim mihi iucundissimum spectaculum. Neque haec vis attractiva in ferreis hisce cancellis obscura est, & quę oculatum requirat observatorem: maior enim aliquando est, quam in validissimo magnete, cum ad distantiam duodecim aut quindecim spithamarum versorium dimoveat à sua directione, & ad se convertat parte inferiori Australem, superiori Septentrionalem; cum magnes etiam validus non nisi ad quinque aut sex spithamas versorium commoveat, nisi sit exaggeratae magnitudinis.
Similiter ferramenta igniaria parte illa, quae ad ignem adhibetur, trahunt ad se versorij partem, quae dirigitur in austrum, manubrio trahunt versorij partem, quae convertitur in Septentrionem: & hoc etiam longissimo experimento confirmatum est, & in omnibus omnino huiusmodi ferramentis verum semper repertum. Res adeo facilem habet experientiam, ut nullum fere putem futurum, qui hoc proprio experimento nolit comprobare, si hoc inaudiat. Cui enim horologium solare, & eius versorium non est ad manus? et ubique sunt ferrei cancelli, ubique ignarium ferri instrumentum.
Ratio huius rei facilis est ex supradictis. Probatum est supra ista ferramen ta qualitatem in se magneticam habere sibi à toto telluris globo communicatam, & consequenter talem habere, ut si filo librentur, illa pars, quę stetit terram versus, dirigatur in polum Septentrionalem, & pars, quae sursum fuit erecta, dirigatur ad austrum. Hoc est dictum, & probatum supra: Similiter probatum est partes magneticorum, quae dirigunt ad easdem partes universi, ut ad eundem polum telluris, habere hoc, ut se mutuo fugiant, & quae se convertunt ad oppositos polos, se mutuo trahant, cuius ratio etiam exposita est. Constat ergo ex his duobus etiam ratio, cur huiusmodi ferramenta ex parte inferiori trahant partem versorij, quae se convertit ad austrum. Cum .n. ipsa ita magneticam habeant qualitatem, ut illam partem inferiori dirigant in septentrionem, trahet necessario eadem versorium, qua dirigitur ad austrum. similiter quia pars superior in bacillis convertitur ad austrum, trahet versorium, qua dirigitur ad septentrionem, Et si causa illorum duorum ita videtur explicata, ut res sit in aperto, eadem etiam transferenda erit totidem apicibus ad hoc idem ostendendum, quod hic propono.
Hec porro ratio tam de ferreis fenestrarum bacillis, quam de ignario instrumento rem demonstrat: nam etiam si illa ignis ferramenta ex eo, quod pars illa, quae ad ignem adhibetur, perpetuo manet conversa ad terras, & ex ignitione fere ad terram convertitur, concipit à tellure vim se convertendi ad septentrionem, cuius Hemisphaerium tetigit. ergo, etiam si ex hac vi magnetica, quam à tellure concepit, debet versorium commovere, non poterit ad se provocare, nisi partem illam, quae in austrum dirigitur: & quia manubrium in libratione dirigitur ad austrum, quandoquidem dum excitabatur à tellure magnetice sursum erigebatur, non minus constanter trahet partem versorij, quae convertitur in septentrionem.
On this page