Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 39

1

Ferrum iuvatur ad actiones magnetitas à praesentia magnetis. Cap. XXXIX.

2

Dum supra rationem redderem, cur ferrum magneti ferrum surripiat, hoc ipsum, quod hic propono pro argumento adduxi, ad ostendum ferrum non acquirere maio rem virtutem magneticam, quae in ipso perseveret, quam quae sit in magnete illo, à quo virtutem accepit. Dum enim ferrum est intra sphęram activitatis magnetis, ex se alterum feirum suspendit aliquando, quod si procul amoveatur magnes; non amplius sustinebit, sed usurpatam in què praedam dimittet, videlicet invitum. Et nequis dicat, illam non esse ferri virtutem, sed esse praecisam magnetis vim, & sic ferrum ferro copulari, atque adhaereret ligno, si interponeretur, quia scilicet illi cursum intercipit, quo contendebat ad magnetem; supta demonstravi non solum ferrum hoc modo ferro adhaerere, sed quod iam magneti adhaerebat, ferrum à ferro suɹripi, & ferro copulari ex parte ipsius magaetis; ubi non solum ferrum non impedit cursum contendentis ad magnetem, sed potius fugam praecludit si ferrum velit procul à magnete sesubducere. Sic igitur magnes A. B. & ferrum C. ex quo pendeat alterum fer¬ rum E. ex parte illa ferri C. quae vergit ad B. quod ferrum E. non penderet ex C. si amoveretur magnes A. B. sed statim decidere: signum ergo est maiorem illam virturem, quae inest ferro C. ad sustinendum ferrum E. oriri ex praesen¬ tia magnetis, esse tamen in ipso ferro tanquam in medio, perinde atque esser in ligno ęri, &c. V. A C D E F B G text letters concrete elements light/shadow physical objects plasticity integrated in the layout woodcut 900522-34375963-r6 A B woodcut letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout part of a set text 900522-34375963-r7 E C concrete elements text letters physical objects plasticity light/shadow 3d and perspective integrated in the layout part of a set woodcut 900522-34375963-r8

3

Ulterius vero ostendo, inferro ex praesentia magnetis maiorem esse actu virtutem magneticam, ita ut possit effectus producere quos non produceret, nisi sibi assistente, ut ita dicam, magnete; Sit ferrum C. quod non possit com¬ movere versorium in tanta distantia, nec illud detorquere à sua magnetica, polari directione; si huic ferro addatur in altero extremo opposito magnes A. B. iam commovebit versorium, & ad se faciet deflectere relicta sua propria directione; erga ille magnes A. B. auget vires ferri C. cum nunc ex pręsentia ipsius magnetis possit trahere versorium, quod antea non trahebat. Et ne dicas istam tractionem provenire à magnete A. B. fac versorium esse in tanta distantia à magnete A. B. ut in illa distantia versorium non possit ab illo magnete mo veri, commovebitur nihilominus versorium interiecto ferro in E. ergo ille motus provenit à ferro, cuius virtus fuit aucta ex pręsentia magnetis A. B. licet possit etiam, & bene, ut infra ponam, dici augeri vim magneticam ipsius magnetis, ex interpositione corporis magnetici, sicuri augeretur ex interpositione alterius magnetis, qui poneretur in loco, in quo est ferrum C. Et sane haec ipsa sola videtur mihi ratio huius effectus: quia nimirum, dum ponitur ferrum in F. redintegratur quodammodo sphaera activitatis ipsius A. B. & quasi instauratur, quae vergebat ad extremum; unde fit productior; & quae prius non pertingebat ad versorium, iam pervenit, & illud commovet. Fit ergo quodammodo ex adiunctione ferri magneticum agens maius, ac proinde non est mirum quod longiorem habeat sphaeram activitatis, & ferrum ex actuali illa coniunctione, cum magnete magneticos effectus habeat efficaciores. Imo ex hoc constat maiorem effectum, qui provenit ex maioritate agentis, non arguere intensionem maiorem in causa: si enim intensior quali tas esset in ferro, ex qua proveniret illa attractio versorij, quae fit pręsente ma gnete; duraret ille effectus etiam ablato magnete. Cum enim ferrum sit subiectum proportionatum, non est ratio, cur debeat recedere illa intensio qualitatis, si aliquando fuisset in ferro; provenit ergo ille effectus ex eo, quod duo agentia etiam eiusdem intensionis maiorem habeant efficaciam, quam unicum agens, idest magis extensam, & esse in pari distantia magis intensam. C B A light/shadow physical objects plasticity arrows letters text concrete elements woodcut integrated in the layout 3d and perspective 900522-34375964-r6

4

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 39