Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 38
Polus magnetis, qui in Septentrionem dirigitur in nostro hemisphaerio, maiorem ferri quantitatem suspendit, quam polus ille, qui dirigitur in austrum. Cap. XXXVIII.
Ex doctrina proxime tradita facile redditur ratio huius, quod hic proponitur; quod sane singulare est, & notatu dignum, ut quod maxime: ex quo fortasse aliqui occasionem sumere potuis sent putandi magnetem solum in polo, qui in Septentrionem convertitur, vim habere magneticam; si tamen haec fuit erroris causa, quia vere subtiliter nimis rem rimati essent. Dico igitur polum illum magnetis, qui suspenso lapide seu aquis imposito ditigitur in Septentrionem, maiorem ferri quantitatem ex se suspendere, quam alter polus. Non est hoc discrimen valde exaggeratum, & diligentem requirit observatorem; si quis tamen paulo in hac philosophia sit oculatior, non obscure deprehen det. Ratio vero clarissima ex proxime dictis hoc suadet. Totus telluris globus, ut alibi demonstratum est, magneticus est, & magneticam habet actionem in proportionata corpora, idem ergo erit magneti magnetem convenienter adiungere, atque adiungere magneti convenienter totum telluris globum, sed cum magnes adiungitur magneti infra ferrum, suspensum convenienti polo roboratur magnes, ut efficacius ferrum suspendat, videlicet, ut ferrum illud suspendat, quod prius suspendere non poterat, sicuti quando additur contraria ratione, & inconvenienti polo laeditur: ergo etiam cum totus telluris globus quodammodo magneti adiungitur convenienti polo infra ferrum suspensum ex magnete, roborabitur vis magnetica ad suspendendum ferrum, videlicet illud sustinebit, quod alioquin sustinere non posset: & è contrario, si adiungatur infra ferrum, quod à magnete dependet, telluris globus opposita ratione, atque postulet natura magnetis, lędetur eius actio, & infirmabitur vis ad sustentandum ferrum, sed cum ferrum pendet ex polo magnetis, qui dirigitur in Septentrionem, tunc infra ferrum intelligitur adiuncta telluris moles convenienti ratione ad magnetem, cum vero pendet ferrum ex polo, in austrum se dirigente, hic in nostro hemisphaerio, actio magnetica telluris, intelligitur accidere magneti opposita ratione, atque postulet actio ipsius magnetis: ergo in isto secundo casulaeditur vis magnetica ad sustinendum ferrum, in primo casu iuvatur: ergo magnes ex isto videlicet auxilio, vel damno totius telluris plus suspendet ferri in polo Septen trionem respiciente, quam in australi.
Quod vero hoc subsumptum verum sit, sic rem oculis quantum possum, subijcio quotiescunque duo corpora magnetica libere aequilibrata, vel saltem alterum illorum liberam habet conversionem, se determinata ratio¬ ne convertunt, & determinatis partibus coniunguntur, erunt illa duo corpota convenienter disposita, ut sibi invicem opem ferant, si inter illa duo corpora interponatur ferrum. Si enim illa duo corpora magnetica ea se ratione disponunt natura moderante, constat quod illorum magnetica actio unius ad alterum conformis est, & conformiter posita ita sit convenienti tractu fluat virtus ab extremo unius ad extremum alterius oppositum: ergo, si etiam interponatur ferrum, in illo ferro erit actio illorum duorum magneticorum, & quidem conformiter utraque altera ad alteram, itaut conspirent ad eandem vim. Contra vero, si inter illa extrema magneticorum, quae se fugiunt, interponatur ferrum, quia illae actiones illorum extremorum sunt adversa sibi ratione dispositę, & ideo etiam ipsa extrema se fugiunt, si obvertantur ad invicem illa extrema, vim inferendo naturae, si interponatur ferrum pariter inter illa extrema sic pugnantia contrarias inspirabunt qualitates, & quod alterum producet, alterum destruet, & ita non solum non sibi opem fe rent, sed invicem pugnabunt. & alterum alterius actionem impediet. Cum ergo inter partem illam magnetis, quae in Septentrionem convertitur, & inter ipsum Septentrionem telluris, ponitur ferrum; quia illae partes natura im perante sic diriguntur, necessario habent ad invicem mutuam, ac iuvantem actionem: iuvabunt ergo etiam, se ad sustinendum ferrum, & telluris globus vires augebit magnetis, dum in illum actionem immittit convenienter, & convenienter positam, ut plus ferri sustineat. Cum vero terram versus obvertitur in hoc eodem nostro hemisphaerio, pars illa magnetis, quae naturae imperio dirigeretur in Austrum, quia tunc habent actiones magnes, & tellus contraria ratione positas, & se mutuo insectantes, hinc enim est, ut si magnes liberum habeat motum, refugiat ab illo situ, & collocatione, ut quę na turae adversatur, si inter illa duo extrema sic disposita interponatur ferrum, laedetur ab actione telluris actio magnetis, & ita minorem ferri molem poterit sustentare.
Sit magnes A. B. dirigatur B. prius in Septentrionem A. in Austrum: sit tel lus C. D: C. sit polus Septentrionalis D. Australis: si inter A. B. & C. D. interponatur ferrum E. magnes in ferrum ex B:C. versus immittit vim se converten di in Septentrionem, ex dictis supra: similiter globus telluris in toto hemisphę¬ rio G. E. F inspirabit in ferrum, quod in eius super ficie erigitur, virtutem ma gneticam, in parte inferiori se convertendi ad Septentrionem in superiori in Austrum ergo in idem ferrum E. & magnes, & tellus simul agunt magnetice, eodem modo, & immittunt qualitatem magneticam excurrentem eodem modo, cum sint magnetica corpora convenienter disposita ad idem ferrum; ergo tellus iuvabit magnetem ad sustinendum ferrum. Magnes igitur ex polo, qui convertitur in Septentrionem plus ferri sustinebit in nostro hemisphaerio, quod erat demonstrandum. Eodem modo ostendam ex polo B. si sit ille, qui convertitur, in Austrum, & obvertatur terram versus, minorem ferri quantitatem sustineri, & laedi eius actionem magneticam ex toto telluris globo.
On this page