Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 42

1

Si ferram oblongum iaceat horizonti parallelum ex diversa collocatione, sive meridionaliter, sive in parallelo, trahet diversam versorij extremitatem. Cap. XLII.

2

Non piget in re nova rem enucleatius exaggerare, si ferrum oblongum iaceam ad horizontem, vel sua longitudine occupet fere meridianum, vel occupet fere parallelum; dico, fere, quia negotium est physicum, non mathematicum; si iaceat in meridiano, pars illa ferri, quae est Septentrionem versus, semper trahet crucem, sive supra, sive infra versorium collocetur; pars vero, quae vergit ad meridiem, pariter trahet cuspidem ver sorij quacunque ratione illi applicetur: ratio huius iam constat, quia semper extremitas Septentrionalis est, & ita habet ex illo vim trahendi ex lege magnetica partem versorij Australem: alterum ferri extremum magis removetur à polo Septentrionali, & vim consequenter obtinet trahendi partem Septenrionalem, quod ex obelo supra magnetem posito facile constabit.

3

Iam vero si ferrum collocetur in parallelo ita, ut cum linea meridiana faciat angulos rectos, vel nullam, aut exiguam vim habebit commovendi versorium, vel certe, si sit valde longum, utroque extremo trahet cuspidem versorij: huius rei ratio constat, quia vel propter sui brevitatem, & magnitudinem terrestris globi non concipiet diversam vim magneticam in sua longi tudine sensibilem, dum sic terrae applicatur, vel certe pars illius media, quae proximior est polo Septentrionali, concipiet vim Australem: utrumque vero extremum oppositum habebit faciem, eandem sicuti, si ad magnetis partem polarem apponas ferreum obelum, & sui medietate tangat magnetem, & ad axem illius incidet ad angulos rectos, in parte illa media, quae tangit, unam concipit faciem, in utroque extremo alteram, ut dictum est alibi hoc idem eo in ferro ad terram comparato contingit.

4

Ex hoc vides magneticum miraculum te sic posse proponere: eadem ferri extremitas ex sola diversa rotatione horizontali, quod modo hanc modo aliam respiciat Caeli plagam, diversam trahet versorij extremitatem, atque prius traheret nulla alia facta, nec in ferro, nec in alia mutatione sensibili, nisi diversa positione horizontali, quod sane per quam mirum est, cum praesertim iam huius rei rationem videas à priori, ut dicitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 42