Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 43

1

Magnes iuvatur maxime ad suspendendum ferrum ex coniunctione cum ferro, magis etiam quam, ex coniunctione cùm altero magnete. Cap. XLIII.

2

Sicut multipliciter iuvatur magnes à praesentia alterius magnetis ad trahendum ferrum; ita pari ratione incrementum affers ipsi magneti, si fer rum illi adiungas. Potest igitur ferrum adiungi magneti, vel ad illum ipsum polum, quo ferrum provocat, vel ad op positum, vel etiam deorsum post ferrum. Ut si sit magnes A. B. qui ferrum C. debeat suspen dere, ex B. sive apponas ferrum D: ad alterum polum A. sive ponas ad B. ita ut mediet inter ferrum C. & magnetem, sive subijcias infra ip sum ferrum C. semper ferrum illud D. vires addit magneti, ut robustius suspendat ferrum C. Patet res facili experimento: si enim verbi gratia ex A. amoveas ferrum D. non sustinebit amplius B. ferrum C. similiter si ex B. amoveas D. non pendebit amplius ferrum C. virtute magneris suspensum; sicuti, ut supra dixi, magnes neque trahet ferrum in aliqua magna distantia, neque commovebit versorium nisi interposito inter magnetem & versorium fereo. Similiter vires auget magneticas ferrum D. positum infra C. Neque ratio horum difficultatem habet novam, si in universum ratio reddatur, cui ferrum tantas addat maagneti vires cum illas ipsas, quas habet ferrum vires, concipiat à magnete. In hoc sane aliqua maior est difficultas. Verum hoc admisso, non erit postea difficile explicare ex supradictis de magnete ipso, cur ferrum vires augeat magnetis quacunque ratione ex enumeratis illi adiungatur, sive ponatur supra, sive infra. D A B D C D light/shadow physical objects concrete elements letters text woodcut integrated in the layout 3d and perspective plasticity 900522-34375977-r5

3

Illud autem non est omittendum longe maximam conferre vim magneti ad suspendum ferrum, si ad utrumque extremum nasus ut ita loquar ferreus apponatur ex aciatio, ut hic vides; ita armentur poli quasi ferrea galea: incredibile enim est quantum augeantur vires sic galeato capite: nam quamvis non adeo exaggeratum invenerim incrementum, ut crescat in quadru¬ pla propertione vis sustentandi ferrum, crescit tamen summopere, ita utiam suspendat plus ferri, quam sit ipse magnes, etiam si ille non sit in se robustissimus: immo ipsemet magnes sic armatus pendebit ex ferro ipso, quod sibi adhaeret suspensus. Ex quo constat adeo robuste cum ferro coniungi, ut vis illa superet gravitatem illius lapidis; immo, & armaturae adiunctae, immo, quod difficultatem auget, omnino constat, ut patebit ex mox dicendis, plus virtutis, addi ma gneti ex adiunctione ferri, quam si magnes ma gneti adiungeretur, & tamen magnes in se habet sibi innatam magneticam qualitatem, quam alteri adiungat: ferrum autem non habet nisi sibi communicatam virtutem. Unde dum ex ferro lapis sibi vires sufficit, quasi proprio aere militem conducit, & armat: in alio casu socias excipit copias: Hinc diligenter advertendum est, dum vires magnetis proprias, vis explorare, ut omnia omnino ferramen ta submoveas, quibus circumvestiretur fortasse magnes. Si enim laminam aliquam fortasse relinquas, qua veluti loricatus sit magnes, efficatissimus ap parebit qui statis infirmus est, & ignobilis. physical objects concrete elements light/shadow plasticity woodcut integrated in the layout 900522-34375978-r3

4

Huius rei ratio est, quantum in praesentia mihi occurrit, non quod ideo ferrum robustius connectatur cum magnete armato, quia ferrum ferro amice magis copuletur, ut quae magis Sympathica sint. Evici superius; arbitror, non ideo ferrum ferri obelum magneti surripere, quia libentius ferrum cum ferro, quam cum magnete copuletur Sympathiae nomen effugium est, in quod abdunt se plerique, ubi causam ingnorant rei admirabilis. Attractio ferri magnetica est determinatis finibus, si Sympathica esset attractio orta ex natura ferri, ut sic, aut natura ferri, ideo ferrum magis amaret, quam magnetem, aeque singulis partibus copularetur: atqui hoc non contingit, non igitur ferrum tantas addit vires magneti ad suspendum aliud ferrum, quia addat Sympathicum magis ferro. Verum, si adhuc luculentius hoc idem cognoscere vis, observa quod lapis sic ferro armatus, eadem vi coniungit sibi alterum magnetem inermem, & suspendit, quem non suspendisset inermis; ergo illud ferti additamentum auget verè magneticas vi res aequaliter ad suspendendum quodlibet magneticum, non ad solum ferrum sibi coniungendum; quia symbolum sit.

5

Ratio igitur est, quia ferrum corpus est ita magneticum, ut nullam ex se habeat actu qualitatem magneticam, sit tamen, aptum illam recipere per contactum magnetis. Ex quo fit, ut dum magneti coniungitur, quia ex illo contactu virtutem acquirit, eam excipiat omnino conformiter ad magnetem, cui coniungitur quia cum illam ferro inspiret magnes, inspirabit omni¬ no situ sibi conformi, & convenienti, ac proinde in ferro magneti adiuncto nihil est virtutis magneticae, quod omnino non se accomodet, & quasi obsecundet ipsi virtuti magnetis, & consequenter, tota illa virius, quae est in fer ro, & totus ille vigor, quem confert ad auxilium magnetis, totus, & secundum omnes sui partes conformis est, & convenienter positus, ad virtutem, quae est in magnete; ac proinde fit, ut totus omnino conspiret ad auxilium ipsius magnetis: at vero, dum adiungitur magnes magneti, vix potest, physice loquendo, contingere, ut se ita invicem disponant, dum singuli magnetes suam, habent vim ex sua natura, alter independenter ab altero, ut omnino secundum totum impetum, uterque sibi auxilio sit, & praecise vires ad eundem om nino terminum dirigant. Et hinc posset primo contingere, ut magis sibi opem ferrent ferrum, & magnes, quam magnes, & magnes, quia priora duo perfectius vires ad eundem terminum dirigunt, & conspirant adaequate ad cundem terminum, propter rationem positam; quam duo magnetes: quoties autem duo agentia conspirant simul omnino, ut trahant prorsus ad ean dem partem pondus, melius trahunt, quam si unum trahat ad unam partem, alterum ad alteram saltem secundum quid, quod autem ferrum separatum postea à magnete videatus contrariam habere actionem: hoc nihil est, nam dum coniunctum est, eandem omnino habet, ut consideranti alias dicta patebit.

6

Si cui tamen, hęc ratio non ita videatur unive salis est omnia, ut ita dicam, salvet phaenomena, & omnibus satisfaciar effectibus, qui cernuntur in magnetico auxilio, hanc addo, quam etiam indicavi supra. Et ferrum, & magnes corpora sunt magnetica, apta habere qualitatem magneticam in se, & in ordine ad qualitatem hanc magneticam videntur se habere, ut excedens, & excessum, nam ex una parte magnes habet istam qualitatem in se, & ex se fluentem; ita ut in ipso sit viva huius scaturigo: at vero corpus non est usque quaque purum, & perfectum, & ab omnibus mundatum recrementis: habet enim admixtas sordes, & extraneas particulas, quae consequenter magneticae non sunt, in sensibiliter tamen permixtas, quae particulae non solum non habent vim emittendi ex se qualitatem magneticam, sed nec illam excipere possunt ab alio proctductam: unde in tota illa massa unius magnetis, quia non est corpus omnino, & usque quaque homogeneum, ut patet, quia si solvatur vi ignis in metallum, separantur faeces, & scoria, quae erat insensibiliter admixta, & seiunguntur partes puriores ab impuris: quia, inquam, non est corpus omnino homogeneum, in tota illa massa erunt multae partes, quae vir tutem magneticam non habebunt, ac proinde tota illa massa non operabitur magnetice. Quamvis igitur in tota illa massa, & in illis partibus purioribus sit qualitas intensa ut quattuor, si tamen daretur aliud corpus magneticum, quale est ferrum, quod non haberet illas partes impuras, sed secundum totam suam substantiam esset corpus magneticum, & haberet pariter qualitatem magneticam intensam ut quattuor, istud corpus quamvis non esset magnes, idest non haberet illam qualitatem ex se, & à sua natura fluentem, sed haberet illam in se derivatam ab alio, tamen in operationibus magneticis plus posset, quam magnes: esset enim perinde ac si sumeretur agens eiusdem intensionis, sed magis densum, illud enim formale agens, idest illud quod habet qualitatem activam, maius quodammodo est, seu magis unitum, dum in impuro lapide intermiscentur particulae non magneticae, & ita vires sunt dissipatae, & quasi agens factum est rarius, in ferro autem densius.

7

Ferrum igitur, quia per ignis fusionem, & metallicam purgationem sordes deposuit, & ab alienis seiunctum est corporibus, in hoc magnetem superat, quod quamvis non habeat in se ex se fluentem qualitatem magneticam, tamen secundum suam totam substantiam, & singulas suas partes, si praesertim sit ferrum perfectum, ut aciare, est corpus magneticum, aptum illam qualitatem excipere in se, & per illam deinde secundum omnes, & singulas partes agere. Quare quamvis ferrum, dum excitatur à magnete, seu cum illo coniungitur, non acquirat in se qualitatem magis intensam, quam quae sit in ma gnete excitante, ut supra contra Gilbertum dicebam, tamen plus potest in operationibus magneticis, quam magnes ipse ex isto capite, quia non habet ut ita dicam, interruptionem partium magneticarum, per admixtionem extraneorum corporum, sicut habet magnes; sed secundum totam suam substantiam, & singulas partes est corpus magneticum. Et hinc redditut propria ratio, cur videatur plus posse ferrum magnetice excitum, quam magnes ipse. Sicuti enim, si sint duo agentia calida ut quatuor, quorum unum habeat intermixtas partes non calidas, alter non, minus calefacit primum, quam secundum: sic in magnete, sunt intermixtae partes non activae, in ferro nullę sunt tales: ergo, etiam si ferrum non habeat intensiorem qualitatem, plus poterit magnetice, & iuvabitur plus magnes à ferro sibi adiuncto, quam à magnete, quod erat propositum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 43