Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 41

1

Si ferri una extremitas, dum ferrum iacet horizonti parallelum, ad versorium applicetur, trahet crucem versorij, exempli causa; si ferrum erigatur perpendiculariter, vel quasi perpendiculariter, eadem extremitas trahet iam cuspidem. Cap. XLI.

2

Quia, & nova, & maxime mira videtur res, volui distincto capite proponere: quid autem magis mirum, quam eandem ferri extremitatem ex sola hac diversa collocatione, quod modo iaceat ferrum parallelum horizonti, modo erigatur, trahat oppositam versorij partem; res experimento facillimo po test constare; immo hoc addo, quia sic iam ratio patet: si enim ad suprapositum magnetem A. B. applices in parte B. obelum, si obelus iaceat prostratus supra magnetem; pars obeli, quae est B. versus; trahet crucem versorij, sive supra, sive infra versorium applicetur; pars, quae est A. versus, trahet cuspidem: si autem erigatur obelus, pars illa, quae est magnetem versus, & illi proximior, trahet crucem, pars vero, quae est remotion, trahet cuspidem, iam hoc posito.

3

Constat cur ferrum debeat erectum collocari supra versorium, & subtus, ita ut stet quali perpendiculariter ad terram. Si enim ponatur supra terram A. B. in nostra regione ferè horizontaliter collocatum C. D: in parte D. quę est polum versus, habet vim se dirigendi ad Septentrionem, & ita sive versorium supra, sive subtus collocares, semper illud extremum D, traheret crucem: si vero supra, aut infra partem C. applicares pariter versorium, quia ex illa collocatione ferrum, quandiu non mutetur, aut convertatur C. habet vim se dirigendi ad Austrum D ad Septentrionem C traher cuspidem D. crucem versorij: neque ex diverso situ, aut collocatione, sive ponatur supra, sive infra versorium alia ratione trahet. Et hòc potuit esse illud, quod Gilbertum fefellit, si tamen rem expertus est per ferrum non magnetice excitum, cum Porta dicat provenire à magnete, & à ferrò magnetice excitato. Si enim ferrum adhibeatur ad horizontem prostratum; nulla fiet variatio, sive supra sive infra versorium, cum debeat ferrum verticulariter disponi. Cuius rei rationem vides, nisi ego fallor. Dum enim ponitur verticaliter, ex illa collocatione immutatur verticitas in ferro, seu apponitur versorium, & applicatur ad diversam ferri faciem, dum ponitur supra, & infra versorium, quod non accidit, dum ferrum iacet ad horizontem: appli catur enim tunc versorium sem per ad eandem ferri faciem, sive ponatur supra, sive infra.

4

Adverte tamen effectum hunc deprehendi etiam quoties ferrum aliquam habet notabilem altitudinem per mensuram vertica lem, verbi gratia, in pugione, in cruce illa ferrea, quae ad manubrium ponitur. Quamvis enim tota pugionis longitudo iaceat horizonti parallela, ac proinde nullum habeat diversum effectum attractionis, sive supra, sive infra ponatur; tamen, si ad crucis unam extremitatem erectam versorium applices, si infra ponar, trahet crucem, si supra, trahet cuspidem, quia diversam induit ferri rationem. C D A B 3d and perspective integrated in the layout woodcut text letters arrows concrete elements physical objects light/shadow plasticity 900522-34375974-r5

5

Quod si quaeras, cur potius ferrum sequatur versorium, dum supra, aut infra collocatur, quam totum telluris dirigentem globum: propter quod enim unum quodque tale, & illud magis, sed propter directionem telluris est vis in ferro dispositiva versorij, ergo multo magis erit in toto telluris globo. Ra tio huius paret ex supradictis; robustior enim est vis illa magnetica telluris ibi prope ferrum, cum simul iungantur vites magneticae ferri iam à tellure excitati, & vires ipsius telluris. Et sicut ferrum iuvatur à praesentia magnetis ad trahendum, & dirigendum ferrum; ita & magnes, ut mox dicam, iuva tur ad trahendum ferrum à potentia ferri. Et sicuti, ut supra dicebam, ex interpositione ferri inter versorium, & magnetem efficitur, ut magnes possit sibi disponere versorium, quod antea in illa distantia non poterat; ita etiam contingere potest, ut pariter ex positione ferri intra sphęram activitatis magnetis, versorium, quod prius obediebat qualitati à magnete diffusae iam incipiat, ut ita dicam, obedire ferro sibi proximiori, & sequi ferrum iuxta leges magneticas, ut de facto videmus accidere in tellure, ex supradictis. Unde si instes, esto quod, dum versorium ponitur supra ferrum erectum, disponatur ad imperium ferri, nam tunc ferrum est magis, pɹoximum telluri, & con¬ sequenter habet qualitatem efficaciorem, qua potest sibi disponere versorium; at vero, si ferrum ponatur supra versorium, cum versorium, sit proximius terrae, maior erit ibi qualitas terrae, ubi est versorium, quam ubi est ferrum ergo ad illam se debet accommodare, non ad illam ferri? Respondeo propterea me supra probasse, quod ferrum adhaereat potius ferro, quam magne ti, etiam quando ponitur ex parte ipsius magnetis, & proximius, magneti, nam magnes ita roborat, ut plus se ipso posse videatur: ergo etiam hoc faciet tellus hic. adde & peculiarem rationem, quia ferrum illud erectum est in radio magis directo secundum ferri longitudinem, & consequenter efficaciori terrae quam sit versorium locatum horizontaliter, quae res multum facit. Verum hoc ipsum magis adhuc patebit ex mox dicendis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 41